Damasus epigrammata 31

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Martyris hic tumulus magno sub uertice montis

Gorgonium retinet, seruat qui altaria Christi.

Hic, quicumque uenit, sanctorum limina quaerat,

Inueniet uicina in sede habitare beatos,

5

Ad caelum pariter pietas quos uexit euntes.

Damasi episcopi

2

Gorgonium L Orgonium