Damasus epigrammata 23

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Aspice: et hic tumulus retinet caelestia membra

Sanctorum, subito rapuit quos regia caeli.

Hi crucis inuictae comites pariterque ministri

Rectoris sancti meritumque fidemque secuti

5

Aetherias petiere domos regnaque piorum.

Vnica in his gaudet Romanae gloria plebis,

Quod duce tunc Xysto Christi meruere triumphos.

Felicissimo et Agapeto sanctis martirib(us) Damasus epis[c(opus) fecit]

2

Sanctorum, subito rapuit quos regia caeli ICVR V, 13872 Sanctorum subito rapuit quos regia c[aeli]