Damasus epigrammata 10

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Hoc tumulo sacrata deo nunc membra quiescunt:

Hic soror est Damasi, nomen si quaeris, Irene.

Vouerat haec sese Christo cum uita maneret,

Virginis ut meritum sanctus pudor ipse probaret.

5

Bis denas hiemes necdum compleuerat aetas,

Egregios mores uitae praecesserat aetas,

Propositum mentis pietas ueneranda puellae,

Magnificos fluctus dederat melioribus annis.

Te germana soror nostri tunc testis amoris,

10

Cum fugeret mundum, dederat mihi pignus honestum.

Quam sibi cum raperet melior tunc regia caeli,

Non timui mortem, caelos quod libera adiret,

Sed dolui, fateor, consortia perdere uitae.

Nunc ueniente deo nostri reminiscere, uirgo,

15

Vt tua per dominum praestet mihi facula lumen.

1

deo nunc ICVR IV, 12417 litterae "eo nu" in fragmento tabulae marmorae supersunt