Damasus epigrammata 3

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


VERSVS DAMASI PAPAE AD QVENDAM FRATREM CORRIPIENDVM

Tityre, tu fido recubans sub tegmine Christi

Diuinos apices sacro modularis in ore,

Non falsas fabulas studio meditaris inani.

Illis nam capitur felicis gloria uitae,

5

Istis succedent poenae sine fine perennes.

Vnde caue, frater, uanis te subdere curis,

Inferni rapiant miserum ne tartara taetri.

Quin potius sacras animo spirare memento

Scripturas, dapibus satiant quae pectora castis.

10

Te domini saluum conseruet gratia semper.

Angelicanus V 3,22, saec. X Lemma servavit