Symmachus carmina epistulis inserta 1

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Attica palla tegit socerum, toga picta parentem:

Praefuit iste sacris, hic dixit iura Quiritis:

At mihi castrensem quod mordet fibula uestem,

Aurorae in populis regum praetoria rexi.

5

Sed fasces pictura tacet: tu respice fastus.

2

iste Symm. epist. 1, 1, 2 codd. aliqui

ille Symm. epist. 1, 1, 2 cod. Diuisionensis (ed. Iureti)

Symm. epist. 1, 1, 2: ibi (sc. Baulis) Acindyno conditori eiusque maioribus emmetra uerba libaui et picturae licentiam, quae uestitum disparem singulis tribuit, in rationem coegi [...] accipe cantilenam: "Attica ... fastus".