Symmachus pater Valerius Proculus

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni


Cum primis quos non onerauit gloria patrum

Ponemus Proculum, uitae morumque decore

Haud umquam indignum magnorum Publicolarum.

Olli semper amor ueri et constantia, simplex

5

Caelicolum cultus; non illum spernere posses,

Et quamquam reuerendus erat, non inde timeres.

2

decore

decorem Symm. epist. 1, 2, 2 codd. aliqui

Symm. epist. 1, 2, 2: scis Terentium [...] Reatinum illum Romanae eruditionis parentem hebdomadon libros epigrammatum adiectione condisse. illud nos, si fors tulerit, conamur imitari [...] pauca misi [...]: "princeps ... tyrannis" "cum primis ... timeres".