Symmachus pater Aradius Rufinus

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni


Princeps ingenio, fortunae munere princeps

Aetatis, Rufine, tuae, cui prospera quaeque

Admiranda tuis aequabat gloria rebus,

Vnus amor cunctis et praesidium trepidorum,

5

Principibus quorum uiguisti tempore doctus

Aut calcaria ferre bonis aut frena tyrannis.

Symm. epist. 1, 2, 2: scis Terentium [...] Reatinum illum Romanae eruditionis parentem hebdomadon libros epigrammatum adiectione condisse. illud nos, si fors tulerit, conamur imitari [...] pauca misi [...]: "princeps ... tyrannis".