Auienus carmen ad Nortiam

Reference basis text: J. Soubiran, 2003

Editing of the digital edition: A. A. Raschieri, 2009


Festus, Musoni suboles prolesque Auieni,

Vnde tui latices traxerunt, Caesia, nomen,

Nortia, te ueneror, lare cretus Vulsiniensi,

Romam habitans, gemino proconsulis auctus honor[e],

5

Carmina multa serens, uitam insons, integer ae(u)um,

Coniugio laetus Placidae numeroque frequenti

Natorum exsultans: uiuax sit spiritus ollis!

Cetera composita fatorum lege trahentur.

Ibis in optatas sedes: nam Iuppiter aethram

10

      Pandit, Feste, tibi, candidus ut uenias.

Iamq(ue) uenis: tendit dextras chorus inde deorum,

      Et toto tibi iam plauditur ecce polo.

3

lare Bucheler

lari Mommsen Dessau