Chalcidius e Graecis conuersa 18

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 2011

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Sortitos celsis replicant anfractibus orbes:

Vicinum terris circumuolat aurea Luna,

Quam super inuehitur Cyllenius; alma superne

Nectareum ridens late splendet Cytherea;

5

Quadriiugis inuectus equis Sol igneus ambit

Quartus et aethereas metas; quem deinde superne

Despicit Armipotens; sextus Phaethontius ardor

Suspicit excelsum brumali frigore sidus.

Plectricanae citharae septem discriminibus, quos

10

Assimilans genitor concordi examine iunxit.

Chalc. comm. 72 (120 W): consentit his (sc. quae Pythagorei quidam de septem planetibus docent) Alexander Milesius ita dicens: "sortitos ... iunxit".

uersus graecos seruauerunt Theo Smyrn. p. 139 H et (9-10) Heracl. Quaest. Hom. p. 20 ed. Bonn. Calcidius falso uersus Alexandro Milesio, Theo Smyrn. Aetolo, Heraclitus recte Ephesio attribuit. sunt autem: ὑψοῦ δ’ ἄλλοθεν ἄλλος ὑπέρτερον ἔλλαχε κύκλον· / ἀγχοτάτη μὲν δῖα Σεληναίη περὶ γαῖαν, / δεύτερος αὖ στίλβων χελυοξόου Ἑρμείαο. / τῷ δ’ ἐπὶ φωσφόρος ἐστὶ φαεινότατος Κυθερείης· / τέτρατος αὐτὸς ὕπερθεν ἐπ’ Ἠέλιος φέρεθ’ ἵπποις, / πέμπτος δ’ αὖ πυρόεις φονίου Θρήϊκος Ἄρηος, / ἕκτος δ’ αὖ φαέθων Διὸς ἀγλὸς ἵσταται ἀστήρ, / ἕβδομος αὖ φαίνων Κρόνου ἄγχοθι τέλλεται ἄστρων. / πάντες δ’ ἑπτατόνοιο λύρης φθόγγοισι συνῳδὸν / ἁρμονίην προχέουσι διαστάσει ἄλλος ἐπ’ ἄλλῃ.