Hilarius Pictauiensis *de euangelio


Christus hic flos <est> decor <hic> est fonsque perennis.

Hunc postquam uerbo conceptum numinis alti

Plena deo uirgo utero est enixa pudico

Effulsitque nouus terris gaudentibus infans.

5

Protinus impleuit totum lux clarior orbem.

Desuper astra pios inhiant spectantia uultus.

Atque decus tantum iam terris inuidet aether.

At tellus ridens laetatur germine sacro.

Spargit humum uiolis alieno tempore quotque

10

Area purpureos summittit caespite flores.

Omnia festa nitent: gaudet mare, nubila, uenti;

Te solum trepidare metu, te, perfide serpens,

Ille dies aegrum uidit pallente ueneno

Quassantemque caput et pectora dira terentem.

15

Quod salus e caelo terris, quod tutor adesset,

Saluandos populos quaerens a faucibus atris,

Ereptam plagis plebem, maestoque ululatu

Prosequeris hominum uitam mundique salutes.

Interea et sidus exortum numinis alti

20

Apparet caelis et terras lumine complet.

Agnouere Magi stellam cunasque requirunt,

Munera sacra ferunt, myrramque et suauia tura.

Tura deum monstrant, designat myrra sepultum.

Salue, uera dei proles, puer aethere missus,

25

Non commune genus nec molibus edite nostris:

Innuptae matris pignus uterique pudici

Partus et intactae mirandus uirginis infans.

Quamuis illa pio iactet se nomine matrem,

Fingentis quendam uentris imitata tumorem.

30

Ostentetque tuus cunas risuque salutet.

Virgo tamen mater et magni coniugis expers

Ignorat causam subolis, sed gaudia nouit.

Tu sacri sermonis opus, satus ore paterno,

Verbigena, diues, linguae mirabile germen,

35

Commixtumque genus caeli terraeque, potenter

Vt caeli terraeque simul te cura moueret.

Tu uirtute leo, placidis tu mentibus agnus:

Tu stator gladiusque patris: tu dextera summi.

Viuorum iudex, iudex tu luce carentum,

40

Cunctorum genitor solum te dicere natum

Dignatur, solum communis cura parentum:

Heres tantorum solus tu iure bonorum.

Hunc tu olim, dictis uariata imagine rerum,

Spondebas terris, genitor, per carmina Regum,

45

Perque prophetarum uoces, per sidera caeli;

Per Seraphin Cherubinque tuum, modo pandere fas sit

Excelsa secreta poli: nam quattuor altum

Circumdant solium uariis animantia formis:

Primum hominis facies, aliud sunt ora leonis,

50

Inde aquilae uitulique caput. his omnibus alae:

Diuisae officiis hae sunt; nam maxima summi

Ora dei uelant semper faciemque coruscam

Praetexunt, nimius noceat ne fulminis ardor

Optutuque sacer feriat ceu fulmine mundum:

55

Atque aliae inuoluunt similes uestigia sacra,

Ne forte incendat pressas uis ignea terras:

Ternaque tum binae uolitant per moenia mundi

Auratasque ferunt pennas, et lumine multo

Peruigiles discunt urbes actusque precesque.

60

Haud dubia his formis Christi monstratur imago.

Namque et homo est Christus, mortis gustator amarae,

Et uirtute leo est. indoctos caedere ferro;

Et uitulus, quoniam est peccantis uictima mundi,

Qui bene pro cunctis impenditur hostia terris.

65

Quid facies aquilae post haec, quid forma requiris?

Permittit praedam caelo sacer ales; ouans is

Christus erit, terris raptum quem collocet astris;

Namque ille in caelis placido bonus interuentu

Vulnera peccantum celat, grauiora parentum

70

Mitigat et terris iratum temperat ignem.

Tu qui terrigeno referens ueniam, ipse propagans,

Ac tu, magne pater, natum pietate quietus,

Sublimi residens solio, opera ardua cernens;

Oceani ceu forma maris uitreique elementi.

75

Tum senior domino seruit chorus hymno peritus,

Bis duodena uirum facies, et crinibus albis;

Caesariem rutilae ex auro pressere coronae

Inuoluitque umeros stola candida, mitis amictus;

Surgentes crebro capitis uincimina ponunt,

80

Te dominum linguis, te consona uoce canentes:

Agie, sancte deus, uigor ignee, celse Sabaoth!

Teque genus hominum celebrat sermone frequenti,

Te pecudes uolucresque sonant, te muta loquuntur,

Te canit omne nemus, colles uallesque supinae;

85

Te uenti strepitant, pelagi te murmurat unda.

Sacrorum ritu uario templisque dicatis

In nemore incluso, sculptis de marmore templis,

Aere cauo positis signis picturaque inani,

Te gentes populique colunt, tibi uota precesque

90

Suscipiunt, numenque tuum nomenque requirunt.

Ac uelut in tenebris errat, cui lumen ademptum:

Sentit adesse hominem; qui sit, ubi denique sistat,

Nescit, et ignarus per inania bracchia iactat,

Prendere si possit tactumque assistere saltem:

95

Non aliter gentes, caecis erroribus actae,

Ante oculos positum quaerunt; sed lumine cassae,

Transiliunt ipsum quem quaerunt; ludicra captant

Effigiesque locant uarias et nomina mille

Imponunt uni, si possit adesse uocatus.

100

Illos culpa premit grauior, quibus astitit ipse

Ante oculos doctor uerus; quibus ore locutus,

Quos prece, quos dictis monuit, quos denique factis.

Nec uidere tamen caeci, cum lumen adesset

Per populos clarum, factis celebrans genitorem.

105

Namque iacebat homo, pallenti marcidus ore,

Cui inerat morbis corpus compage solutum

Viuentisque animae dudum iam mortua membra.

"Surge, ait, atque tui iam lecti baiulus esto."

Exilit atque alacer umeris uehit ipse cubile.

110

Ecce trahebatur caecus, quem lumine mater

Ediderat uiduum, communis lucis egentem,

Non totum natum, mundi quia parte carebat.

Vt uidit, miseratus ait: "Hunc cernere iussi!"

Protinus ad caelum caecus noua lumina tollit.