Hilarius Pictauiensis *de martyrio Maccabaeorum


Rex fuit Antiochus Syriae ditissimus olim,

In cuius regno mater natique fuerunt

Septem, ut fama refert, de sancta gente creati.

Quos cura assidue generis meminisse iubebat

5

Et legi seruire datae: sic namque uolentes

De populo meliore dei sua iura tenebant.

Rex auidus mutare fidem, mutare timorem

Iustorum uoluit, populo ut misceret iniquo.

Praemia promittit matri. Promittit et auri,

10

Et quidquid posset toto conquirere regno,

Si modo mutaret mores sensusque priores,

Cogeret et natos alios sibi fingere mores.

Illa negat tacitumque premit sub corde dolorem.

Hanc postquam nulla potuit compellere praeda,

15

Temptauit primum tormentis uincere saeuis;

Pertulit illa graues gemitus et tristia regis

Verbera non timuit. uictum ut se uidit at ille:

"Heu, quid agam," dixit, "uincis quod femina regem

Non tamen effugies: plus est, quod dura dolebis.

20

In natos saeuibo tuos; licet improba perstes,

Hac certe ratione meum sanabo dolorem.

Sustulit illa manus caelumque aspexit in altum:

Emisit gemitus et talia uerba locuta est:

"Tu licet et gazas tradas et regna. tyranne,

25

Non capimur regum donis, nec munera sanctis

Eripient promissa dei. spes certior illa est.

Quae uitam nobis promittit tempore longo:

Hanc sequor. Hanc didici, non lubrica tangere dona:

Sumere diuitias facile est et perdere uitam.

30

Sed licet et flammas post uerbera saeua mineris.

Nil mutare potes, quod primis coepimus annis.

Virtute id cum lege data mihi uincere certum est.

Quid nunc, saeue, iubes? natis quid, dure, minaris?

Hoc solo poteris matrem turbare dolore.

35

Est mihi namque deus spes; est mihi cura meorum.

Per quam spero equidem te nullum uincere posse.

Caeli, quaeso, faue numen, quia iusta rogamus.

Rex furit Antiochus, turbatus corda tumultu

Concutit et saeuos testatur lumine uultus.

40

Miraturque diu, possit quod femina tantum.

"Pare, age, miles!" ait: "regi quoque pare, minister!

Vos famuli parete mihi! date digna furenti

Femineo tormenta malo; seruire furentem

Femina me cogit: quod plus est, femina uincit

45

Regis iussa sui! sed non impune locuta est:

Membratim perdam septem quot perfida natos

Intra se retinet: quorum qui primus habetur,

Hic primus pereat; perdas sic ordine cunctos.

Cratibus impositos subiectis urere flammis

50

Cernat ut ipsa suos mater nunc aspera natos.

Poena autem manet haec; celeres decet esse ministros.

Interea fecunda parens iam crine soluto

Stabat et, hortanti similis, iam pectore nudo

Vbera protendens, natorum alimenta suorum,

55

Non confusa aperit, natumque ut uidit ad ignem

Constantique gradu fortem procedere, dixit:

"Tu mea progenies, tu primus respice matrem.

Tu certe meus es: nunc nostri, nate, memento!

Te primum peperi, tu nunc imitare parentem:

60

Sume meos mores et regem uince tacendo.

Tu poteris durare diu, si tempora uinces;

Perfida ne superet sanctos uiolentia regis,

Vtere consilio matris, nec damna timebis.

Fortior esto aere saxoque potentior ipso;

65

Ingredere ut iuuenis, patienter uince dolores."

Ille modo ad matrem uultus, modo tollit in altum,

Dumque tacet tacitusque rogat, quem debet, et orat,

Non sensit rapidos subiectis cratibus ignes.

Corpus inane fluit; mater gauisa dolore est.

70

Et dixit: "Vici: uincam sic saepius, oro;

Duret natorum uirtus incognita regi,

Sed iam nota deo, populi qui pectora nouit."

Finierat primi partus fecunda dolorem,

Sed remanente metu pro pluribus anxia mater:

75

Dissimulatque tamen, ne regem gaudia tangant.

Rex stupet Antiochus nec credit posse sequentes

Poenae tale genus simili peruincere sensu.

Coepta iubet peragi; mater non territa mansit:

Sed tamen ut uidit pallentem adsistere natum.

80

Haec secum uoluens aliqua iam parte leuatur:

"Ecce secunda mihi partus producitur aetas:

Quam similis fratris formae! si pectore duras

Et sequeris primi partus uestigia nostri.

Esse meus poteris; poteris reparare salutem,

85

Quam iam frater habet, matris praecepta secutus.

Pone metus, regisque minas contemne furentes

Regnaque, quis cursim labentia tempora dantur.

Non poterit post ista tibi rex iste nocere;

Sed poteris post haec tu regi, nate, nocere.

90

Temporis ecce leuis conscendere cogeris ignes!

Virtutis locus est: languentem pone timorem;

Esto memor nostri generis, si sensus inhaeret.

Hic qui sceptra tenet, regno qui saeuit, in isto

Tempus inane agitat regno, uitaque carebit

95

Damnatusque nocens aeternos sentiet ignes:

Tu securus eris, turba comitante piorum.

Aspice nate meos uultus et suspice caelum

Auctoremque deum, per quem tibi uita paratur.

Fac melius, fratrisque tui uestigia calca:

100

Non quod iste iubet, sed quod deus imperat, audi.

Sicut erat monitus matrem caelumque uidere,

Constitit atque hilari uultu contemnere rege

Coepit et, ut ridens, ardentes irruit ignes

Conlapsusque iacens anima superante quieuit.

105

Mater ut hoc uidit, rigido sic ore locuta est:

"Felix parte aliqua sum: iamiam non potes omnes.

Saeue tyranne, meos cruciando uincere natos.

Te grauior mox poena manet, crudelis, inique;

Quam patiere breui: deus haec namque omnia cernit.

110

Iam duo securi contempto rege manebant,

Spes melior iam matris erat: iam tertius instat

Ecce locus poenae: si poena est uincere regem,

Et seruire deo: laus est, non poena furentis.

Tertius attrahitur iuuenis frendente tyranno,

115

Qui nondum satiatus erat; furor intus et ira

Saeuibant pariter. quod fortia pectora fratrum

Viderat impauide regis superasse furorem.

Constitit ante pedes iuuenis florentibus annis,

Egregius forma, dignus qui regna teneret,

120

Dignior Antiocho, et sic meliora secutus

Regna, uolente deo, mater cui talia fatur:

"Accipe, nate, tuae securus dicta parentis;

Accipe, ne segnis perdas uirtutis honores.

Sunt tibi iam fratres pietatis sede manentes.

125

Iam meliore loco, quam regna labentia regis.

Quorum si proprios attingis pectore sensus,

Victor apud populos regem superasse fereris.

Sicut fama tuos iam misit in omnia fratres.

His accede, precor; sunt haec aptissima dona

130

Contempsisse nefas et iura relinquere regis

Indomiti, quem nulla manet post ista uoluptas.

At iuuenis tacito mittebat murmure uoces;

Oranti similis palmas tendebat in altum

Subnixoque genu matris pendebat in ore,

135

Qua licet aspectu corpus cui turba premebat.

Qui simul admonitus cratem conscendit, in igne

Intrepidus certaque fide sua membra locauit.

Conciderunt flammae tepida remanente fauilla

Corpusque inlaesum tellus adaperta recepit,

140

Sancta quoque ad superos anima inuiolata recessit.

At mater dubitans, gemitus an gaudia sumat,

Haesitat et querulo sic est sermone locuta:

"Quid nunc, dire, paras? iussis parebimus omnes.

Sed numera partus, custos ne subtrahat ullum!

145

Ac, licet ipse uelis, non sum passura, tyranne,

Vt non isto omnes pereant certamine nati.

Temporis ista tui, mutes licet, horrida poena est

Duraque damnatis eadem sententia natis.

Si grauiora putas, si sunt grauiora, minare!

150

Quodque meos cernis uultus, horrore teneris?

Gaudemus pariter, quotiens decernis in istos."

Ardet at ipse magis rabida rex concitus ira

Temptarique putat, ne, sicut cetera fratrum

Turba, ferat poenas, matremque hoc quaerere sentit.

155

Durat in exitium, quartumque addicere natum

Poenae mox uoluit; lassati namque ministri

Nec regis furias, nec regem ferre ualebant.

Pro pudor! erubuit uultus ostendere matri

Natus et attonita mente confundere coepit.

160

Hunc postquam stantem submisso lumine uidit,

Talibus aggreditur dictis monitura timentem:

"Quartus es a primo partus mihi, quartus et infans.

Quae nunc uerba tibi, quae possum dicere, nate,

Hoc nisi, quod solum durata potentia tecum

165

Sit simul et uirtus sanctaeque <et> originis auctor?

Illi debemus, regi quodcumque negamus;

Ille dedit nobis Abraham cum semine sancto,

Per quem nobilitas, per quem genus omne probatur,

Quod manet in domino sanctum; quia nascitur Isac

170

Tunc, cum iam nullum natum sperare senectus

Sponte sua poterat, sterilis quia Sarra manebat.

Illa tamen peperit, generisque propagine coepta

Ex insperato remanent tibi, Sarra, nepotes,

Esau et patria deductus origine Iacob,

175

Quos scimus partu geminos peperisse Rebeccam.

Hinc sumus, hinc morimur; genus hoc tibi, nate, petendum est.

Tu tibi pande uiam genitori ac cede priorum,

Quorum progenies totum dispersa per orbem

Inuidiam patitur, dominum quia sola potentem

180

Mente colit, mixta nec turbae accedit iniquae.

Quid tibi cum tristi uultu? quid lumina terra

Fixa tenes? caelum potius caelique parentem

Conspice! ne dubita, mater tibi prospera monstrat.

Quidquid inest, patienter adi; comitare ualenter

185

Turbam, nate, meam numerumque hortare sequentem."

Sic dilecta parens, luctus et gaudia miscens,

Finierat claros monitus: tum luminis orbes

Ipse leuat matremque oculis intendere coepit.

Nil iam triste gerens habitu uultuque fatetur

190

Se timuisse nihil nisi tristia uulnera matris

Per partus diuisa suos. sicque ipse tenentum

Elapsus manibus cursu contendit in ignes.

Mira loquar: non flamma comas, non contigit ora;

Corpus ut exanimum flammas superarat et ignes,

195

Ore patente, tamen tacito, qua spiritus iret,

Vnde acceptus erat, pariter cum sanguine fugit.

Hoc ipso gauisa parens, quod, qui modo tristi

Constiterat uultu, fretus mox pectore toto

Paruerit monitis et regis tempserit iras.

200

Sic est orsa tamen, cum rex dubitaret in illos,

Qui superant, gemitusque darent pia turba ministris,

Regem execrantes, tacito sermone querentes:

"Protrahe; quid dubitas? nulli iam parcere debes,

Nec potes, ut cupias: decretum rumpere noli.

205

Appello regem, totum qui temperat orbem,

Cui mare, cui caelum, caeli cui sidera parent,

Quod, nisi producis, timor est. iam segniter haeres,

Iam sentis, quae regna petat, quae gloria nobis

Parte in utraque manet, si iam tu parcere nolis.

210

Nam quoscumque tuo iussisti excedere regno

Saeuitia comitante, tuum uicere furorem,

Nempe tuum, laetique manent in sede piorum.

Forsitan hoc mortem credas, furiose tyranne?

Vita est longa magis regnoque potentior isto.

215

Quod regis et cuius extrema in parte moraris.

Hos quoque si metuis, superant aetate minores.

Contemptaque simul uici tua regna, superbe:

Sed perage imperium nec partus diuide nostros:

Hos quoque da flammis et uiribus utere regni.

220

Mortalis tamen es, nec in aeuum regna tenebis!"

Concipit Antiochus furias, saeuusque tyrannus

Aestuat et gemitus inter sua pectora uoluit.

Consentit cum mente dolor tristisque grauatos

Attollit uultus et talia uerba profatur:

225

"Haec tua libertas et dura potentia linguae

Atque hic, quem tumida portas ceruice rigorem.

Sentiet, irati regis quid tempora possint.

Si nondum es satiata malis et fingere temptas

Laetitiam luctusque tuos in gaudia uertis:

230

Non mutabo necem; gaude, laetare, triumpha.

Dummodo sic uincas, ut sis suprema tuorum

(Sic furiosa animis natorum funere gaudet?

Hos quoque do flammis; hoc nec mutare potestas

Vlla potest; decreta manent) laetare superstes,

235

Natis orba tuis. et ne mea iussa morentur,

Ordo suos pergat cursus. producite natum,

Ne uani pereant ignes dubiusue uideri

Rex possit. certe timor est mihi femina nullus."

Praecipuus de gente tua produceris, ore

240

Et specie mirande puer, cui pectore uirtus

Firma manet. iamque hunc poteras uel uincere regem.

Ad quem sic placido mater sermone locuta est:

"Si dare complexus matri tibi, nate, liceret,

Confiteor, soli post uulnera, nate, dedissem;

245

Sed me dura uetat tristisque potentia regis.

Deneget amplexus, dum sit uox libera nobis

Et liceat meminisse dei legemque tenere,

Non a rege datam, sed quam deus arbiter orbis

Tradidit et mundi rector, Mosesque petitam

250

Accepit populoque dedit. cui maxima laus est

Nosse deum, meritum cui nos debemus honorem.

Tu modo ne dubites monitis parere parentis,

Sit uigor et uirtus, penitusque in pectore toto

Mens maneat iam plena deo: sit fortior aetas,

255

Quam regem sperare fuit superare iubentem.

O quanta est uirtus, quanta est fiducia forti!

Sed iam ne dubites medias peruincere flammas:

Victor eris, mihi crede puer, uictorque redibis.

Ossibus et ualidis miscebunt corpora nerui,

260

Seruatas animas iterum in noua uiscera reddent.

Sed ne forte tamen rapidus te terreat ignis,

Fratrum sume animos aeternumque inuoca numen."

Iussa facit tacitusque deum testatur et orat

Murmure, quo poterat. puerum non impedit aetas,

265

Non timuit cratem expositam, matrique uolenti

Paruit et dicto citius super irruit ignes.

Cesserunt flammae, cessit dolor omnis et una

Corpus et ignis erat: corpus superauerat ignem,

Spiritus ante tamen placidas superauerat auras.

270

Laeta dolet tacite mater, pressoque dolore

Tristitiam luctusque suos in gaudia uertit.

Interea trepidat et curas corde uolutat,

Non de praeteritis, sed de puerilibus annis:

Qui superant, ne forte negent, ne forte timorem

275

Concipiant animo, regique accendere malint.

Quo minor est aetas, maior metus; anxia secum

Ducit heu curas: et iam spes ac timor una

Luctantur matrisque piae per uiscera currunt.

Spes tamen est maior, natum ut procedere uidit,

280

Et procul exultans: "Video, quid possit in isto

Spes conferre mihi; uultus agnoscere nostros

Debet et hic, fratrum numero parere suorum.

Forsitan hunc solum puerilia pectora tangant

Indigneque ferat, quod sic uelut hostia detur.

285

Alloquar et paucis conabor dicere uerbis,

Sit memor ut potius generis, quam temporis huius.

"Si te nobilitas, generis si tangit origo,

Respice, nate, tuos, Israhel quoque respice, nate.

Noli annos numerare tuos, puer; incipe forti

290

Pectore ferre deum. tradent hoc saecula saeclis,

Quod tua det fortis aetas exempla futuris

Temporibus. da, nate, precor, quodque amplius hoc est:

Cogita, quae fugias et quam meliora petantur.

Non te sollicitet stolidi fallacia regis

295

Sed crescant istaec nunc in contraria." uictor

Spiritus extinxit flammas; sic deinde uocatum,

Quod dederat, corpus tellus adaperta recepit,

Sanctaque, quae superest, anima inuiolata recessit.

Quamuis lassa parens perque et sua uulnera uictrix

300

Procidit in faciem pariter manibusque supinis

Has habuit uoces et talia uerba locuta est:

"Qui tenes imperium caeli terraeque marisque,

Sidera qui caelo, qui das animalia terris,

Aequoribus pisces, auibus qui temperas auras:

305

Ad te, magne, meae mentis fiducia surgit.

Qui chaos immensum, caeca caligine mixtum,

Diuidis in partes et das noctemque diemque,

Lunamque ac solem, uario quos tempore semper

Nocte dieque iubes lumen praebere per orbem.

310

Post haec das hominem, cuius de semine mundi

Completur mortale genus, cui lingua loquescit

Dissona per gentes: sapor est tamen omnibus unus.

Sed quid mutarit meritumque hominumque loquellas,

Longa referre mora est: coeptis insistere certum est.

315

Te mare diuisum uirga tenuisse fatemur,

Dum pede per siccum populus transcenderet aequor,

Aegypti fugiens mortes regemque Pharaon,

Qui sibi sanctorum numerum seruire iubebat.

Quem tua maiestas Mose duce transtulit amne

320

Seruatumque tua tutum uirtute diremit.

Terra dabat fructus, quos te cogente ferebat,

Et sitis ad requiem quaesita est lympha latebris.

Vmor erat nullus: cuncti clamore querentes

Poscebant Mosen, daret ut sitientibus undas.

325

Ad quos ille breui sic est sermone locutus:

"Credite posse deum, quidquid petieritis illum,

Qui potis est uirga hac amnem defundere saxo.

Vt ueniant fontes tota regione negati."

Percussitque simul: dicto uelocius omni

330

Emisit saxum fontes dulcedine prima.

Confiteor, totus cum sit tibi debitor orbis,

Tu, quidquid possunt gentes, potes omnia solus,

Et quod non capiunt gentes, capis omnia solus.

Tu mortale genus curis onerasque leuasque:

335

Te precor attonita mente confirma timentem.

Ne desit fratrum numero meus infimus infans

Ignarusque sui; quem iam procul ecce teneri

Conspicio turba circumueniente frequenti.

Hunc propter solum lacrimas mihi commouet aetas:

340

Vnus enim superest, de quo mihi maxima cura est,

Ne tener ignoret, qua sit de gente creatus.

Hunc ego si possem secreto apprendere solum,

Blandirer, patriumque genus patriamque docerem:

Si quaecumque tamen potero, solacia mittam.

345

"Parue puer, tenerisque tuis mihi carior annis

(Carior es regno, uita quoque carior ipsa)

Tu potes in totum uictricem reddere matrem,

Tu, finis partus finisque future malorum,

Si te cum mei tangit, si matris honorem

350

Mente pia retines; quamuis sis carus et infans,

Hoc magis aure auida dictis attende parentis.

Primum disce, puer, quid sis post ista futurus,

Si patiens fueris; quod te mihi, care, futurum

Facta docent, fratrum sanctorum in parte manebis

355

Et requie securus eris, dum saecula cursus

Saeua suos peragunt. finito tempore longo

Hanc lucem repetens aeternaque regna uidebis,

Non maculata malis, sed erit concordia sanctis:

Nec morti locus ullus erit, nec bella citatis

360

Committentur equis, sed pax aeterna manebit.

Matri crede tuae, quae te cupit esse salutis.

Heu mihi, cur tristi uultu mea dicta repellis?

Quid refugis? miserere mei, miserere tuique!

Si liceat, prior ire uelim: uetat ecce! sed ibo

365

Tunc, cum uictorem te uidero, nate, malorum.

Quid sperare iubes? solus mea dicta moraris,

Solus adhuc etiam reuocas mihi, nate, dolorem.

Adnuis, an damnas et me fratresque genusque?

Quod ne forte uelis, oro te et deprecor, audi!

370

His ego te paruum nutriui, nate, papillis,

His precor, et lacrimas te propter, nate, profundo,

Ne remanere uelis: remanebis solus et orbus;

Non tibi iam frater est ullus. solacia uitae

Quis dabit? heu solus matrem confundere temptas

375

Et genus et patriam, si talia dicta recusas.

O quanto melius uitam seruabis in aeuum,

Si facis ante deum, quidquid fecere priores!

Audenter depone metus, depone timorem,

Concipe mente deum; uires dabit ille uiriles."

380

Haec dum mater agit, puer ad praecepta parentis

Respicit, et solum ut se uidet esse relictum,

Sustulit in caelum uultus palmasque supinas,

Et sic uoce petens aeternum numen adorat:

Quem secum sensu pariter nutuque rogabat.

385

Vinceret ut regem, saeuos ut uinceret ignes,

Atque ita non segnis, nec pro puerilibus annis

Prosilit intrepidus, medios delapsus in ignes,

Et pugnat uictor, donec remearet in altum

Spiritus et fratrum peteret secreta priorum.

390

Dum puer ista gerit, soluerunt gaudia matrem:

Iamque ut erat lassata malis, iam uoce negata

Spirat ouans; interque manus collapsa suorum

Concidit exanimis resolutaque membra quierunt.

Sic ipsa et nati sanctorum in parte recepta est.