Marius Victorinus hymni 2

Altre sezioni


Hymnus.

Miserere domine! Miserere Christe!

Miserere domine,

Quia credidi in te,

5

Miserere domine,

Quia misericordia tua cognoui te.

Miserere domine! Miserere Christe!

Tu spiritus mei λόγος es!

Tu animae meae λόγος es!

10

Tu carnis meae λόγος es!

Miserere domine! Miserere Christe!

Viuit deus,

Et semper uiuit deus,

Et quia ante ipsum nihil est, a se uiuit deus.

15

Miserere domine! Miserere Christe!

Viuit Christus,

Et quia deus ei generando dedit, ut a semet ipso uiuat Christus,

Quia a semet uiuit, semper uiuit Christus.

Miserere domine! Miserere Christe!

20

Quia uiuit deus et semper uiuit deus,

Hinc aeterna uita nata est,

Aeterna autem uita, filius dei Christus est.

Miserere domine! Miserere Christe!

Quod si a semet ipso uiuit pater,

25

Et patre generante a se uiuit filius,

Consubstantiale patri est quod ut semper uiuit filius.

Miserere domine! Miserere Christe!

Animam, deus, dedisti mihi;

Anima autem imago uitae est, quia uiuit anima;

30

In aeternum uiuat et anima mea.

Miserere domine! Miserere Christe!

Si ad similitudinem tuam deus pater,

Et ad imaginem filii homo factus sum,

Viuam creatus saeculis, quia me cognouit filius.

35

Miserere domine! Miserere Christe!

Amaui mundum, quia tu mundum feceras;

Detentus mundo sum, dum inuidet mundus tuis;

Nunc odi mundum, quia nunc percepi spiritum.

Miserere domine! Miserere Christe!

40

Succurre lapsis, domine, succurre paenitentibus,

Quia diuino et sancto iudicio tuo,

Quod peccaui mysterium est.

Miserere domine! Miserere Christe!

Cognosco, domine, mandatum tuum,

45

Cognosco reditum in anima scriptum mea,

Propero, si iubes redire, nostri saluator, deus.

Miserere domine! Miserere Christe!

Diu repugno, diu resisto inimico meo,

Sed adhuc mihi caro est, in qua uictus diabolus,

50

Tibi triumphum magnum, nobis fidei murum dedit.

Miserere domine! Miserere Christe!

Velle mihi adiacet mundum et terras linquere,

Sed inbecilla pluma est, uelle sine subsidio tuo,

Da fidei pennas, ut uolem sursum deo.

55

Miserere domine! Miserere Christe!

Iam portas quaero, sanctus quas pandit spiritus,

Testimonium de Christo dicens,

Et quid sit mundus docens.

Miserere domine! Miserere Christe!

60

Patrem quo genitus semper qui repraesentas deum,

Da claues caeli atque in me uince diabolum,

Sede lucis ut quiescam, gratia saluatus tua.