Marius Victorinus hymni 1

Altre sezioni


Hymnus de trinitate

Adesto, lumen uerum, pater omnipotens deus.

Adesto, lumen luminis, mysterium et uirtus dei.

Adesto, sancte spiritus, patris et filii copula.

5

Tu cum quiescis, pater es, cum procedis, filius,

In unum qui cuncta nectis, tu es sanctus spiritus.

Vnum primum, unum a se ortum, unum ante unum, deus.

Praecedis omne quantum, nullis notus terminis.

Nihil in te quantum quia neque quantum ex te est.

10

Namque ex te natum unum gignit magis quantum quam tenet.

Hinc inmensus pater est, mensus atque inmensus filius.

Vnum autem et tu pater es, unum quem genuis filius.

Quod multa uel cuncta sunt, hoc unum est quod genuit filius,

Cunctis qui ὄντος semen est. Tu uero uirtus seminis,

15

In quo atque ex quo gignuntur cuncta, uirtus quae fundit dei,

Rursusque in semen redeunt genita quaeque ex semine.

Operatur ergo cuncta Christus, qui omnis est uirtus dei.

Namque Christus, in quiete motus, est summus deus.

Atque ipse motus, sapientia est et uirtus dei,

20

Nullo a substantia distans, quia quod motus hoc substantia est,

Quique motus, quia in ipso atque ipse est,

Ex deo dictus deus, natus autem, quia motus est

(Omnis enim motus natus est) unumque cum sit deus

Ac dei motus, unus et idem exsistit deus.

25

Tamen motus ipse, esse ut sibi sit hoc quod ipse motus est.

Sed quia dei motus est, habet in se motus deum.

Rursusque, isto ipso quia dei motus est, habet in se motum deus.

In filio igitur pater est et in patre est ipse filius.

Sunt ergo singuli atque, in semet semper cum sint singuli,

30

Hinc duobus una uirtus, hinc una substantia est,

Sed, patre dante, quae sibi fit filius substantia est.

Esse enim prius est, sic moueri posterum,

Non quo tempus illi adsit, sed in diuinis ordo uirtus est.

Esse nam praecedit motum, re prius, non tempore.

35

Hoc esse docti in deo memorant substantiam.

Hic autem motus ortus est; nam gignit motum substantia

Substantiaeque generatio, quid aliud quam substantia est.

Ergo motus et patris est. Filius ergo eadem substantia.

Hunc λόγον Graeci uocarunt, intus in patre deum,

40

Causa qui sit ad partum atque ad ortus omnium.

Nihil namque absque hoc creatum est, per hunc creata cuncta sunt.

Hic λόγος, si Christus est et si λόγος uita est,

Genitus λόγος a patre est. Est enim uiuus deus.

In quo, cum substantia deus sit deusque sit uita substantia,

45

Genitus autem filius uita est, una est substantia, λόγος, deus.

Indiscretus ergo semper, semper et alter simul,

Missus mittenti par, et fons tamen manet,

Semper discurrit, spargens uitas, missus ut flumen filius.

Hinc substantia unum ambo, fons deus, flumen filius.

50

Sed quia in diuinis substantia hoc idem quod uita est,

Vitaque ipsa ipsa est sapientia, ut praecedit esse, cui inest

Princeps ac simplex uiuere, sic adest

Intellegens sapiensque, semper cum praecedit uiuere,

Non quo praecedat quidquam alterum, neque quod sit omnino alterum,

55

Sed quo progressu actuum sit ter triplex alterum.

Christus igitur actus omnis, actus, cum procedit filius,

Actusque uita est, qua procedunt et creantur omnia,

Fit idem doctor et magister, idem perfector spiritus,

Seminatas saeclis animas inrigans scitis sophiae.

60

Sophia autem cum sit Christus, idem Christus filius docet,

Profectus patre patrem et Christum spiritus.

Hinc patris cuncta Christus, hinc habet Christi cuncta spiritus.

Sic Christus medius inter parentem et sese alterum

Spiritum implet parentem, dum esse praestat omnibus

65

Atque esse cunctis uita est et hoc est quod in Christo factum est.

Quid quia iungit ac saluat omnia ac docet uerum deum,

Christum sequentes, Christo renatos, sanctus iungit spiritus?

Ergo Christus omnia, hinc Christus mysterium,

Per ipsum cuncta et in ipso cuncta atque in ipsum omnia.

70

Cuius altitudo pater est, ipse uero totus

Progressu suo longitudo et latitudo patris est.

Hinc Christus apparens saeculis ad profundum docendum idque arcanum

Et intimum intus docendo, Christus occultus sanctus spiritus.

Omnes ergo unum spiritu, omnes unum lumine.

75

Hinc singulis uera, hinc tribus una substantia est,

Progressa a patre filio et regressa spiritu,

Quia tres exsistunt singuli et tres in uno singuli.

Haec est beata trinitas, haec beata unitas.