Talia dicentem confestim factio frendens
Temptare adgreditur uerbis cum fraude malignis:
"Certum est, ueridicum te nunc uenisse magistrum,
Nec quemquam metuens Domini uestigia seruas.
5
Dic ergo, an liceat nostrae dissoluere genti
Caesaris urgentis semper sub lege tributum?"
Ille sed inspiciens saeui penetralia cordis:
"Cur temptatis, ait, nunc me concludere uerbis,
Fallaces? Mentis prodit fallacia fructum.
10
Inspicite in nummum sculptique nomismatis aera,
Caesaris expressum facile est ubi cernere uultum.
Soluite nunc illi propria sub lege tributum,
Atque Deo proprium legis seruemus honorem."
Post Sadducaei hinc inde latratibus urgent:
15
"Moysea, qui legum posuit praecepta, iubere,
Si quis conubium properata morte relinquet,
Pignoribus mediis nondum de germine cretis,
Huius germano rursus sociabile uinclum
Deberi, generis pereat ne portio lapsi.
20
Finibus in nostris septem germana fuerunt
Corpora; sed maior primus mox uincula nuptae
Sumpsit, praeceleri cecidit sub acumine mortis
Post alius frater thalamis sine fructibus isdem
Concidit et cuncti iacuere ex ordine fratres
25
Vnius et cunctos fletus gemuere maritae;
Post ipsam rapuit gelidae inclementia mortis.
Si uenient igitur cuncti sub limina uitae,
Cuius conubiis mulier reddenda resurget?"
Ollis Christus ait: "Errori obnoxia prauo
30
Legibus et iussis Domini mens dura resistit.
30a
Legibus et uirtute dei mens decolor exit.
Namque secunda dehinc laetae reparatio uitae
Non thalamos nouit, non terrae gaudia uana,
Sed similes leuibus genitoris iuxta ministris
Constituet regni uirtus sublimis in aula.
35
Nec Deus illorum dominum se ponere mauult,
Qui tetram proni meruerunt sumere mortem,
Sed potius uitae possunt qui prendere lucem."
Ecce alii rogitant, quae sint firmissima legis.
Ille indefessus nulli responsa negabat:
40
"Sublimem caeli Dominum deuotio cordis
Diligat; est istaec uirtus firmissima legis.
Consimile est isti: Magno teneantur amore
Ad ius fraternum iustae penetralia mentis;
His etenim geminis dependent omnia iussis.
45
Sed uobis cuius suboles uentura uidetur
Christus, quem cuncti spondent in saecla profetae?"
Respondent, illum Dauidis germine nasci.
Prosequitur Christus: "Cur illum dicere Dauid
Diuino flatu scriptum est Dominumque Deumque,
50
Quod proprium patrem non aequum est dicere nato?"
Talia saluator; cuncti obstipuere silentes.
Ille sed accita credentum plebe profatur:
"Adspicite scribas sublimi sede superbos.
Hi quaecumque docent, iustum est conprendere cordis
55
Obsequio, maculas ipsorum temnite uitae.
Abrupta inponunt umeris nam pondera uestris,
Ipsi quae digito saltem contingere nolunt.
Adcubito primo cenae fastuque superbo
Atque salutantum uano tolluntur honore,
60
Et nomen sublime uolunt gestare magistri.
Sed uos noluerim praecelsi nominis arcem
Adfectare, tamen uobis est una magistri
Inposita aeternum caeli de lege potestas,
Vos eadem fratrum parili coniunxit amore.
65
Vnus item pater est, caeli qui in culmine regnat.
In uobis si quis sublimia colla leuabit,
Decidet et barathri mergetur ad ultima caeno;
Ast humilis claram conscendet liber in aethram.
Deflendi semper scribae et lacrimabilis aeui
70
Caeca Pharisaeae cunctis fallacia plebis.
Nam uobis itiner clausum quia iure negatur,
Non sinitis quemquam penetrare per ardua lucis
Et cunctos trahitis saeuae ad consortia flammae.
Vos similes dicam tectis splendore sepulchris,
75
Quis facies nitida est, internaque turpia bustis.
Sic uox uelatur iustas sub imagine uitae
Atque aditis mentis celantur sordida corda."
"O Solymi, Solymi, ferro qui saepe profetas
Ad uestram missos uitam sine fine necastis,
80
Quam uolui uestram gentem populumque tueri,
Ales uti dulces solita est sub corpore pullos
Obice pinnarum circumconplexa fouere!
Sed uobis semper caelestia munera sordent.
Deseritur iam nunc domus haec uastanda ruinis,
85
Nec nostrum uobis fas ultra est cernere uultum."
Egreditur templo, cuius praecelsa notantes
Moenia discipulos tali sermone docebat:
"Haec operum uobis miracula digna uidentur
Obtutu stupido; ueris sed discite dictis,
90
Quod mox cuncta solo passim disiecta iacebunt."
Haec ad Oliueti dicens peruenerat arcem.
Discipuli solum postquam uidere, rogabant,
Vt sibi uenturi tempus distingueret aeui,
Promissa ipsius quem poscant prendere finem,
95
Eius et aduentus terrae consumeret orbem.
Quaerentum uerbis respondit talia Christus:
"Obseruate dolum, falso ne nomine capta
Credulitas laqueis errantum praecipitetur.
Discurrent cunctis bellorum incendia terris;
100
Sed uos praeualido consistite robore cordis,
Ne mens accepto iaceat turbata tumultu,
Non etenim prima inponent mox proelia finem,
Gentibus et gentes et regibus obuia reges
Signa ferent, nec morbi tunc corrumpere tractum
105
Aeris aut pestes prosternere corpora parcent.
Fixa etiam solido per inania pondere tellus
Per diuersa loci motu quassante tremiscet.
Haec in primitiis temptamina parua manebunt.
Prodentur multi uestrum letoque dabuntur,
110
Proque meo uobis incumbere nomine gentes
Tormentis poenisque feris odiisque necesse est.
Liuor erit terris, erroribus omnia plena
Et falsi surgent populorum labe profetae.
Haec inter si quis protectum a uulnere pectus
115
Ad finem seruare queat, sublimia lucis
Aeternis uitae sertis redimitus adibit.
Regnorum caeli celebratio peruolitabit
In cunctas terrae metas; gens omnis habebit
Testem lucifluo sancti sermone salutis.
120
Et tunc finis erit currentia saecula soluens.
Adueniet iam tum tristis defletio terris,
Quae Danihelis habet iussam uerissima uocem;
Haec dignus tantum poterit cognoscere lector.
Iudaei longe fugient montesque capessent,
125
Nec quisquam domibus repetat sustollere secum,
Quae fuga consociet uestemue aut mobile quicquam.
Deflendae iam sunt uteri cum pondere matres
Et miseros fetus dulci quae lacte rigabunt.
Poscite iam precibus, tristis ne frigore brumae
130
Adueniat fuga uestra tamen, neu sabbata festa
Anceps praecipiti turbet trepidatio cursu;
Nam cunctis uenient saeuissima pondera terris.
Tale malum non saecla prius nec postera norunt.
Et ni sublimis genitor decerpere tempus
135
Et numerum miserans uellet breuiare dierum,
Nulla dehinc trepidae superarent corpora uitae.
Sed propter lectos ueniet miseratio iustos.
Nomine fallentes Christi falsique profetae
Exsurgent terris et monstra potentia fingent,
140
Quae forsan lectos capient miracula iustos.
En praedicta patent instantia saecula uobis.
Desertis si quis Christum peragrare loquetur
Occultisue procul penetralibus esse repostum,
Longe credulitas absit uanissima uobis.
145
Sicut enim fulgur caelum transcurrit apertum
Et cerni facile est cunctis orientis ab oris
Vsque sub occiduum caeli uergentis in orbem,
Sic rapido aduentu clarebunt lumina Christi.
Abscondet furuis rutilos umbris radios sol,
150
Amittet cursum lunaris gratia lucis
Ignicomaeque ruent stellae caelumque relinquent.
Omnis item uirtus caeli conmota superni
Signa dabit, proles hominis quis uertice caeli
Clareat; omnigenasque tribus defletio iugis
155
Vrgebit, ueniet cum nubibus ignicoloris
Maiestate potens hominis per sidera natus.
Tum tuba terrifico stridens clangore uocatos
Iustos quadrifido mundi glomerabit ab axe.
Praeteriet neque enim praesens generatio saecli,
160
Donec cuncta sequens claudat sibi debita finis.
Haec tellus caelumque super soluentur in ignes,
Sed mea non umquam soluentur ab ordine dicta.
Quis fuat ille dies nescire est omnibus aequum,
Ni soli rerum Domino, qui sidera torquet.
165
Vt quondam terras undae inuoluere furentes
Et diuersa sibi tractantes munia cunctos
Diluuii rapuit subito uiolentia tractu,
Sic subitus flammas uoluens descendet ab aethra
Aduentus noster; nec cunctos ille sub una
170
Condicione premet. Nam tunc ubi iugera laeta
Infindent duo depresso sub uomere sulcis,
Vnus correpto tolletur corpore arator,
Ignarusque alius uasto linquetur in agro.
Vno quin etiam recubantes stramine lecti
175
Dispar iudicium diuersa sorte subibunt.
Vnus enim socium quaeret per strata relictus.
Idcirco famuli uigilent, quia nescius illis
Aduentus Domini subita discendet in hora.
Si sciret certum furis insistere tempus
180
Quisque domus custos, uigilaret et obuia ferret
Arma procul, ruptas ne quis penetraret in aedes.
Sed uos intentis animis adsistite semper,
Namque repentinus uobis subitusque recurret
Filius huc hominis iustis sua praemia seruans.
185
Ille fidelis erit seruus, cui credere cuncta
Aedes et famulos uoluit per longa profectus
Vir pater ipse domus: sapiens nimiumque beatus,
Quem ueniens Dominus seruantem iussa uidebit.
Illum maiori famulum redimibit honore.
190
Ast ille infelix, qui sordida luxuriatus
Tardantem contemnet herum, famulosque fatigans
Verberibus segnique indulgens ebrietati
Luxuriosorum conuiuia concelebrarit;
Adueniet dominus seruumque incauta furentem
195
Praecipitem dignis poenarum cladibus abdet.
Illum perpetuus fletus stridorque manebit."
"Conferri possunt caelestia regna puellis
Bis quinis, pars est quarum sapientior una,
Altera praestupido pars est stolidissima corde.
200
Occurrere illae uotis sponsalibus omnes
Ornatu adcinctae taedarum flammicomantum.
Sed sapiens pars illa, sibi quo lumina flammae
Susciperet, portare simul curabat oliuum.
Stultarum uero non est prudentia talis.
205
Cumque moraretur sponsus, tum membra sopore
Soluuntur cunctae per compita lata uiarum.
Iam noctis medio clamor crebrescere magnus
Exoritur, laetoque dehinc occurrere uoto
Admonuit taedisque uias ornare coruscis.
210
Surgere uirginibus properatum, et lumina taedis
Instruere et flammas pingui conponere oliuo.
Tum stolidae rogitant olei sibi cedere partem,
Prudentes secum quod tunc gestare uidebant.
Sed quoniam sapiens pauitat chorus, omnibus aeque
215
Ne desint clarae nutrimina pinguia flammae,
Ex paruo aequalis si detur portio cunctis,
Tum pergunt stultae, ut liquidum mercentur oliuum.
Dum pergunt, laetae transcurrunt omnia pompae
Et sponso tantum comitatur factio prudens.
220
Adueniunt brutae sero post tempore segnes
Et sponsi pulsare fores et limina clausa
Nequiquam ingeminant precibusque ingrata frequentant,
Vt liceat miseris penetrare in limina laeta.
Illas non comitum sponsi cognoscere quisquam
225
Non ipse sponsus uoluit. Vigilate timentes,
Aduentus uobis quia non est certior hora."
"Sicut enim, longas cui contigit ire profecto
In terras, credens seruis tractanda talenta
Vni quinque dedit, duo cepit et alter habenda,
230
Tertius unius curam tractare talenti
Suscepit, uires quoniam diuersa merentur.
Sed maior quis est concredita portio nummi,
Certatim duplis auxerunt incrementis.
Ille sed, unius cui credita cura talenti,
235
Telluri infodiens seruat sine fructibus aera.
Iamque aderat praesens dominus: tum primus et alter
Se geminasse illi pariter concredita monstrant.
Illos laudat herus potioraque credere tantae
Promittit fidei. Sed tertius ille refodit
240
Et domino reddit tali cum uoce talentum:
Quod scirem domino memet seruire seuero,
Qui meteres segetes alieno semine cretas,
Extimui, argentumque tuum concredere terrae
Malui, quod saluum semper tibi reddere possem.
245
Tum dominus famulo respondens talibus infit:
Si nescire meos auderes dicere mores,
Nequitiae tantae ueniam concedere possem.
Hoc etiam gnarum potius praestare decebat,
Vt fructum nobis tractata pecunia ferret.
250
Quapropter segni tollatur portio nostri
Prudentique dehinc detur possessio maior,
Quem duplis cumulasse lucris mea quinque talenta
Inueni. Namque est certum, potiora mereri,
Quis res uberior cumulatae sortis abundat.
255
At cui parua subest segni substantia corde,
Id minimum penitus iuste tolletur ab illo,
Vt nequam seruus tenebras dimersus ad imas
Perpetuos fletus poenae stridore frequentet."
"En hominis natus ueniet patrisque ministris
260
Stipatus celsa iudex in sede sedebit.
Tum gentes cunctae diuersis partibus orbis
Conuenient iustosque omnes de labe malorum
Secernet dextraque libens in parte locabit,
At prauos laeua despectos parte relinquet;
265
Vt pastor pecoris discernit pascua mixti,
Lanigeris dextri permittens mollia prati
At laeuos hirtis dumos tondere capellis.
Sed rex ad dextros conuersus talia dicet:
Huc ueniant sancti, iamdudum debita sumant
270
Dona patris, mundi quae sunt aequaeua nitentis
270a
Qui coluere metant dignos pro tempore fructus
Et iustis primo promissa parantur ab ortu.
Namque fame fessum quondam me grata refecit
Haec plebes potuque sitim mihi saepe remouit,
Hospitiumque domus patuit mihi saepe uocato
275
Et nudus uestis blandissima tegmina sumpsi
Carceris et poenis horum solacia cepi.
Tum Domino tali respondent uoce beati:
Non meminit nostrum quisquam te uisere nudum
Nec famis oppressum dura dicione notauit,
280
Carceris aut poenis meminit uidisse reuinctum.
Respondens illis dicet tum talia iudex:
Fratribus ista meis humiles miserando labores
Qui fecit, certum est dulcem mihi ponere fructum.
At uos, iniusti, iustis succedite flammis
285
Et poenis semper mentem torrete malignam,
Quas pater horrendis barathri per stagna profundis
Daemonis horrendi sociis ipsique parauit.
Namque sitim passo quondam mihi pocula nulla
Nec famis in poena parui miseramina panis,
290
Aut peregrina mihi tecti uestisue parumper
Tegmina de magnis gracili pro parte dabantur,
Carceris aut saepto claustris morbisue iacenti
Vmquam uisendi solacia uestra fuerunt.
His damnata dehinc respondet factio uerbis:
295
Haut umquam nostrum meminit te uisere quisquam
Aut sitis aut saeuae famis aegrum agitare laborem,
Hospita uel fessis errare per oppida rebus,
Carceris aut mersum poenis morboue grauatum,
Vt tibi sollicito fieret miseratio iusta.
300
His rerum dicet Dominus: Cum uestra superbo
Angustis rebus feritas sub corde tumebat
Calcauitque humiles minimos, me spreuit in illis.
Haec ubi dicta dabit, meritis sua praemia reddet.
Aeternum miseri poena fodientur iniqui,
305
Aeternumque salus iustis concessa manebit."
Talia dum loquitur, scissos lacerata capillos
Pro fratris morbo iustis soror anxia curis
Hortatur iuuenem rapido percurrere gressu,
Casibus ut tantis Christus seruaret amicum.
310
Nam fuerat mulier meritis accepta benignis,
Obsequio cuius fratremque domumque merentem
Amplexus pleno Christus retinebat amore.
Nuntius adueniens perfert, extrema iacere
Dilectum Christo iuuenem per tristia morbi
315
Et leti et uitae confinia summa tenentem.
Lazarus hic habuit nomen, sed Christus amaris
Percussus uerbis: "Non est, si creditis" inquit
"Ad letum ducens istaec uiolentia morbi,
Sed Deus ut digno iustis celebretur honore
320
Et suboles hominis sancta uirtute nitescat."
Tunc ad discipulos: "Dormit iam Lazarus" inquit
"Sed carum iuuenem faciam consurgere rursus."
Aiunt discipuli: "Somno succedere plena
Et remeare salus poterit;" nec mente sequuntur,
325
Quod mortem somni dixit sub nomine Christus.
Errorem quorum tali sermone remouit:
"Lazarus in letum cecidit, sed gaudia menti
Hinc ueniunt uestramque fidem mihi fortius armant,
Cernitis absentem longe quod cuncta uidere.
330
Sed properemus" ait. Didymus tum talia fatur:
"Pergamus pariterque omnes procumbere leto
Cogamur, totiens quod gens Iudaea minatur."
332a
Haec ait et Christo cuncti praeeunte sequuntur.
Iamque aderat Christus, fuerat sed forte sepulto
Quarta dies, mersasque atris de morte tenebris
335
Germanas luctus lacrimosaque tecta tenebant.
Conuenere illuc solacia debita dantes
Iudaeae gentis proceres carique propinqui.
Sed Martha, audito Christum uenisse, cucurrit
Obuia deseruitque domum maestamque sororem,
340
Et procul: "O utinam praesens uirtus tua nobis
Adforet et morti fratrem rapuisset acerbae.
Nam quicquid poscis, certum est tibi posse uenire."
Quam Dominus tali solatur uoce gementem:
"Robustam mentem, mulier, uirtute resume.
345
Lazarus haec uitae recidiua in lumina surget."
Et mulier: "Certe surgent in munera uitae
Mortales cuncti, ueniet cum terminus orbi."
Christus item sancto depromit pectore uocem:
"En ego sum clarae uobis reparatio uitae.
350
In me qui credit, mortem deponere sumptam
Et uitam poterit iugi conponere saeclo.
At quicumque fidem uiuo sub pectore sumet,
Horrida non umquam continget limina mortis;
Istaec si credis puro de pectore, Martha?"
355
Illa dehinc: "Haec una fides mea corda tenebit,
Sublimis ueneranda Dei quod uenerit in te
Caelestis suboles celso sub nomine Christi."
Haec ait et Mariam cursu motura sororem
Interiora petit; sanctum uenisse magistrum
360
Et pariter luctu oppressam uocitare sororem
Admonuit tacito designans omnia nutu.
Prosilit illa foras audito nomine Christi;
Prosequiturque simul Solymorum turba gementem
Credentum, tumulo fletus inferre sorores.
365
Illa salutiferum postquam conspexit Iesum,
Procidit ante pedes rumpitque hanc pectore uocem:
"Si mihi germanum potuisses uisere uiuum,
Lazarus haut poterat durae succumbere morti."
Fletibus his Christus socians de corde dolorem
370
Inquirit tumuli sedem, quo condita nuper
Membra forent animae uolucris spoliata calore.
Haut mora demonstrant flenti maestoque sepulchrum
Rupe sub excisa; lapidis quod pondere clausum
Vt uidit Sanctus, multo mox uecte moueri
375
Praecipit; at Marthae talis uox uerberat auras:
"Quattuor en luces totidemque ex ordine noctes
Praetereunt, quo membra solo conposta quiescunt.
Crediderim, corpus motu fugiente caloris
Fetorem miserum liquefactis reddere membris."
380
His dictis contra depromit talia Christus:
"Iam totiens dictum est, magnis consistere rebus
Credentum uirtute fidem; sed gloria summi
Iam genitoris adest, fidei si robur habetis."
Haec ubi dicta dedit saxumque immane reuulsis
385
Obicibus patuit, uirtus mox conscia caelum
Suscipit et tali genitorem uoce precatur:
"Eximias grates, genitor, tibi, sancte, fatemur;
Me placidus semper uenerandis auribus audis,
Sed populus praesens me missum credere discat."
390
Haec ubi dicta dedit, tumuli mox limine in ipso
Restitit aduerso conplens caua saxa clamore:
"Lazare, sopitis redeuntem suscipe membris
En animam tuque ipse foras te prome sepulchro."
Nec mora conexis manibus pedibusque repente
395
Procedit tumulo, uultum cui linea texta
Et totum gracilis conectit fascia corpus.
Tum solui iussit laetumque ad tecta remittit.
Iudaei postquam factum uenerabile cernunt,
Qui tanti Mariam fuerant Marthamque secuti,
400
Pars credens sequitur tantae uirtutis honorem;
Ast alii repetunt urbem procerumque superbis
Cuncta Pharisaeis rerum miracula narrant.
Ergo ad concilium scribae, plebisque uocatur
Iam grauior numerus, qua uatum principis alte
405
Pulchra Caiphaeae conlucent atria sedis.
Illic conplacuit Christum prosternere leto,
Sed uitare dies paschae, ne plebe frequenti
Discordes populi raperent in bella furorem.
Ille Simonis erat tectis, quem lurida lepra
410
Virtute ipsius diffugerat. Ecce iacenti
Accedit mulier propius, sanctumque alabastro,
Quo pretiosa inerant late fraglantis oliui
Vnguenta, ab summo perfundit uertice Christum.
Discipuli increpitant fantes, potuisse iuuari
415
De pretio unguenti miserorum corpora egentum.
Has Dominus prohibet uoces factumque probauit:
"Desinite obsequio iustam prohibere puellam.
Pauperibus semper dabitur succurrere tempus,
Sed me non semper tribuetur uisere uobis.
420
Funeris ista mei multum laudanda ministrat
Officio mundumque inplebunt talia facta."
Tunc e discipulis unus se subtrahit amens
Iudas et ad proceres tali cum uoce cucurrit:
"Quod pretium sperare datur, si prodere uobis
425
Quaesitumque diu possim monstrare magistrum?"
Illi continuo statuunt ter dena argenti
Pondera; his Iudas sceleri se subdidit alto.
Iamque dies paschae primo processerat ortu:
Discipuli quaerunt, ubi cenam sumere paschae
430
Vellet; at ille sibi quendam sine nomine quaeri,
Vltima qui domini caperet mandata, iubebat.
Vespere mox primo bis sex recubantibus una
Discipulis, tali diuinat uoce magister:
"En urget tempus, Christum cum prodere morti
435
E uobis unus scelerato corde uolutat."
Continuo cuncti quaerunt, quis talibus ausis
Insano tantum cepisset corde uenenum.
Ille dehinc: "Epulis mecum nunc uescitur" inquit.
"Sed suboles hominis quondam praescripta subibit
440
Supplicia ad tempus. Miserabilis ille per aeuum,
Qui iustum dedet; quanto felicior esset,
Si numquam terris tetigisset lumina uitae!"
Et Iudas grauiter tum conscia pectora pressus,
"Numquid" ait "Iudam talis suspicio tangit?"
445
Respondit Dominus: "Te talia dicere cerno."
Haec ubi dicta dedit, palmis sibi frangere panem,
Diuisumque dehinc tradit sancteque precatus
Discipulos docuit, proprium sic edere corpus.
Hinc calicem sumit Dominus uinoque repletum
450
Gratis sanctificat uerbis potumque ministrat,
Edocuitque, suum se diuisisse cruorem,
Atque ait: "Hic sanguis populi delicta redemit;
Hoc potate meum. Nam ueris credite dictis,
Post haec non umquam uitis gustabo liquorem,
455
Donec regna patris melioris munere uitae
In noua me rursus concedent surgere uina."
Exin cantato sanctis concentibus hymno
Montis Oliueti conscendunt culmina cuncti.
Talia tum Christus depromit pectore uerba:
460
"Omnes praesenti noctis uos tempore longe
Disperget misere deserto principe terror.
Sic etenim scriptum est: Pastoris casibus omnes
In diuersa fugam capient per rura bidentes.
Post ubi uita nouos caeli mihi reddet honores,
465
Praeueniam uestrosque choros genitalibus aruis
Grata Galilaeae uolitans per rura docebo."
Respondit Petrus: "Cunctos, si credere fas est,
Quod tua labanter possint praecepta negare,
Sed mea non umquam mutabit pectora casus."
470
Ille dehinc: "Nox haec, quae lucida sidera terris
Inducit lucemque premens nunc incubat undas,
Audiet, ut trinis pauidus mendacia uerbis
Dices et Christum, fortissime Petre, negabis,
Et prius, alitibus resonent quam tecta domorum."
475
At Petrus: "Duram mortem mihi sumere malim,
Vox oblita suum quam deneget ista magistrum."
Has uires cordis perstant promittere cuncti.
Nominis Hebraei sunt Gessamaneia rura.
Illo progreditur lucis uitaeque repertor,
480
Circa discipuli Iuda fugiente sequuntur.
Atque illic reliquos iussit residere ministros.
Ipse sed adsumpto longe procedere Petro
Zebedeique simul natis per deuia tendit.
Tunc angore graui maestus sic uoce profatur:
485
"Tristia nunc uoluens animus mihi pectora turbat
Morte tenus, sed nunc uos segnem excludite somnum,
Sollicitamque simul uigilando ducite noctem."
Haec ait et paulum procedens corpore terram
Deprimit et tali proiectus uoce precatur:
490
"Si fas est, genitor, calicis me transeat huius
Incumbens ualido nobis uiolentia tractu.
Sed tua iam ueniat potius, quam nostra uoluntas,
Quae tibi decreta est tantis sententia rebus."
Tunc ad discipulos repedat, sed somnus anhelis
495
Prostratos terrae membris dissoluerat omnes.
Tunc ait ad Petrum: "Non est mihi ponere uirtus
Vnam peruigilem tantis sub casibus horam?
Sed uigilate, precor, ne uos temptatio raptos
Horrida praecipitet saeuae per lubrica mortis.
500
Spiritus iste uiget, sed corpus debile labat."
Secessit rursus secreti montis in arcem
Orabatque patrem: "Rerum mitissime rector,
Hunc quoniam calicem non est transire potestas,
Iam tua proueniat nostra de sorte uoluntas."
505
Rursus discipulos somni sub pondere pressos
Inuenit et rursus idem genitore precato
Adloquitur fesso nexos languore quietis:
"Iam dormire licet sociosque reuisere uestros,
Nam uenit ecce, meum qui dedat in omnia corpus,
510
Quae maculata meis inponet factio membris."
Cum dicto Iudas numero stipante cateruae
Aduenit procerum iussu populique ferocis.
Pars strictis gladiis pars fidens pondere clauae
Signa sequebatur Iudae promissa furentis.
515
Oscula nam pepigit sese contingere Christi,
Quo facile ignotum caperet miserabile uulgus.
Ille ubi dissimulans blanda cum uoce salutat,
Attigit et labiis iusti uenerabilis ora,
Continuo Christus: "Totum conplere licebit,
520
Huc uenisse tuo quaecumque est causa paratu."
Iniecere manum turbae Christumque prehendunt.
Tunc e discipulis unus fulgente machaera
Occurrit uatis famulo sublatus in iram
Tempore et excussam rapuit ui uulneris aurem.
525
Olli Christus ait: "Gladium tu ponito, noster;
Nam quicumque ferox confidet uindice ferro,
Hunc iusti similis ferri uindicta manebit.
An ego non possem caelestia castra uocare
Et patris innumeras in proelia ducere turmas?
530
Sed scriptura meis conplenda est debita rebus.
Vos autem stricto qui me conprendere ferro
Fustibus et gladiis concurritis, en ego uobis
Occurram, templi media qui semper in arce
Vobiscum residens docui, nec talia quisquam
535
In solum tantis circumlatrantibus ausus."
Discipuli passim Christo fugere relicto.
Iamque Caiphaea steterat saluator in aula,
Cum uenere omnes scribae proceresque uocati.
At Petrus longe seruans uestigia solus
540
Occulte maestus sedit cum plebe ministra
Extremum opperiens tanto sub turbine finem.
Ecce sacerdotes falsos conquirere testes
Incumbunt fictasque uolunt contexere causas,
Quis mortem insonti possent inponere Christo.
545
Sed nullus tanto uisus satis esse furori.
Vltima prosiliunt testes, qui dicere Iesum
Audissent, templum quod solus uertere posset
Et uersum trinis iterum instaurare diebus.
Ipse sacerdotum princeps urgere tacentem
550
Insistit frendens furiis ac talia fatur:
"Cur nihil ad tantas nunc respondere querellas
Conuictus ueris procerum sub testibus audes?
Adiurabo tamen summi per regna Tonantis,
Vt fateare palam, si fas te credere Christum."
555
Ille dehinc tali conpellat uoce superbum:
"Istaec sola tibi procedunt pectore uerba
Vera tuo; ueniet uobis uisenda per auras
Maiestas prolis hominis, cum dextera sanctae
Virtuti adsidet sub nubibus ignicoloris."
560
Talibus auditis scindit de pectore uestem
Exsultans furiis et caeco corde sacerdos
Atque ait: "Audistis pugnantis foeda profani
Verba Deo; polluta magis consurgat in iras
Religio et uestram cuncti iam pandite mentem."
565
Conclamant omnes mortique addicere certant.
Tum sanctam Christi faciem sputa inproba conplent
Et palmae in malis colaphique in uertice crebri
Insultant uerbisque omnes inludere certant:
"Christe, profetabis, cuius tibi palma sonarit!"
570
At Petrum mulier tristem quod uiderat intus,
"Tune etiam, iuuenis, fueras comes additus" inquit
"Isti, quem ludens procerum sententia damnat?"
Ille negat tectisque feris se promere temptat.
Ecce sed egressum primo sub limine cernens
575
Altera consimili prodebat uoce ministris.
Rursus ait iurans, illum se nosse negabat.
Tum percontatum multi accessere sequentes
Eque sono uocis sese cognoscere dicunt,
Cuncta Galilaeam streperent quod uerba loquellam.
580
Et Petrus iurans deuotis omnia uerbis
Nescire adfirmat, quisquis foret ille, negando.
Hanc uocem, plausum quatiens sub culmine tecti,
Ales prosequitur cantu, mentemque Simonis
Circumstant tristem uerbis praesagia Christi;
585
Egressusque dehinc ploratus habebat amaros.
Sidera iam luci concedunt et rapidus sol
Progreditur radiis terras trepidantibus inplens.
Iamque e concilio Christum post terga reuinctum
Praesidis ad gremium magno clamore trahebant.
590
Interea celsum Dominus stans ante tribunal
Talia Pilati uerbis excepit Iesus:
"Tu rex Iudaeae gentis, quod dicitur, astas?"
Respondit Christus: "Vestris haec audio uerbis."
Exhinc terribilis iusti accusatio surgens
595
Infremit et sanctum scelerata facundia pressat.
Respondere nihil trucibus dignatur Iesus.
Pilatus quaerit, quae tum sit causa tacendi.
Ille magis perstans miranda silentia seruat.
Sollemni sed forte die concedere leges
600
Vnum damnati capitis de more iubebant;
Et fuit in uinclis famoso nomine latro,
Quem Christo infensus populus dimittere uitae
Ardebat: trucibus somno sed territa uisis
Pilati coniux, iusti discedere poena,
605
Mandatis precibusque uirum suspensa rogabat.
Tum iudex iterum procerum disquirere mentem
Temptat, et instanti cuperent quem soluere poenae,
Plebis ad arbitrium mitti de lege requirit.
Sed proceres populum fusa ambitione rogabant,
610
Latronem legi peterent Christumque negarent.
At postquam procerum incendit sententia uulgum,
Latronisque petit potius sibi cedere uitam,
Consuluit praeses populum, quid uellet Iesum.
Plebs incensa malo saeuos miscere tumultus,
615
Et crucis ad poenas iterumque iterumque petebant,
Qui regis nomen cuperet, qui Caesaris hostem
Confessus sese proprio damnauerit ore.
Denique ui uictus detestatusque cruentum
Officium increpitans se libera sanguinis huius
620
Corda tenere sibi, coramque a crimine palmas
Abluit, ut genti tantum macula illa maneret.
Hoc magis inclamant: "Nos, nos cruor iste sequatur,
Et genus in nostrum scelus hoc et culpa redundet."
Pilatus donat plebi legique Barabban
625
Et crucis ad poenam uictus concedit Iesum.
Proditor at Iudas, postquam se talia cernit
Accepto sceleris pretio signasse furentem,
Infelix ueris damnans sua gesta querellis
Proiecit templo tunc detestans argentum.
630
Exorsusque suas laqueo sibi sumere poenas
Informem rapuit ficus de uertice mortem.
Inde sacerdotes, pretium quod sanguinis esset,
Inlicitum fantes aditis concedere templi,
Quod dare tum licitum, cum sanguis distraheretur,
635
Credebant, agrum mercati nomine uero
Sanguinis, horrendo signant scelera impia facto.
Haec quondam cooperta canens uox uera profetae
Euentum rerum patefecit in ordine saecli:
Argenti triginta minas posuere profani
640
Hoc pretium pretiosi corporis instituentes,
Quod mox ad figuli rursus transfertur agellum.
Traditus est trucibus iustus scelerisque ministris
Militibus: scelerata ludibria corpore praebet.
Purpureamque illi tunicam clamidemque rubentem
645
Inducunt spinisque caput cinxere cruentis,
Inque uicem sceptri dextram comitatur harundo.
Tum genibus nixi regem dominumque salutant
Iudaeae gentis faciemque lauere saliuis
Vertice et in sancto plagis lusere nefandis.
650
Haec ubi transegit miles ludibria demens,
Indutum propriae ducebat tegmina uestis
Et crucis ad poenam sanctum iustumque trahebat.
Ecce sed egressi quendam cepere Simonem
Cyrena genitum lignumque adferre iubebant,
655
Quo dominum lucis iussis suffigere saeuis
Instans urgebat saecli inmutabilis ordo.
At postquam uentum est, ubi ruris Golgatha nomen,
Permixtum felli uinum dant pocula Christo.
Ille sed in summo gustu tractata recusat;
660
Vt satis antiquis fieret per talia dictis,
Nec tamen insultans hominum furor omnia poscit.
Iamque cruci fixum pendebat in arbore corpus,
662a
Vestesque milites IIII partiuntur in partes
Intactaeque dedit tunicae sub sorte per omnes
Militis unius seruans possessio textum.
665
Et scriptum causae titulum meritique locarunt,
Quod rex Iudaeae plebis gentisque fuisset.
Accidit, ut pariter poenae consortia ferrent
Latrones hinc inde duo; sed caeca furentis
Insultat plebis fixo uaesania Christo:
670
"Hic est, qui templum poterat dissoluere solus,
Hic est, qui trino lucis reparare meatu.
Sed nunc discendat suboles ueneranda Tonantis
Et crucis e poena corpusque animamque resoluat."
Haec uulgi proceres uaecordis dicta sequuntur;
675
Atque Pharisaei scribaeque et factio demens
Inludunt motuque caput linguasque loquellis
Insanis quatiunt aeternae ad uincula poenae:
"Nonne alios quondam trucibus seruare solebat
Morborum uinclis? Sese cur soluere poenis
680
Non ualet? En regem nostrae quem credere gentis
Debuimus: soluat ligni de robore corpus!
Tunc sanctis digne poterimus credere signis.
Confidit genitore Deo: dimittere poena
Cur propriam non uult subolem ueneranda potestas?"
685
Nec minus increpitant dextra laeuaque gementes
Adfixi crucibus scelerum pro sorte latrones.
Iam medium cursus lucis conscenderat orbem,
Cum subito ex oculis fugit furuisque tenebris
Induitur trepidumque diem sol nocte recondit.
690
Ast ubi turbatus nonam transegerat horam
Consternata suo redierunt lumina mundo.
Et Christus magna genitorem uoce uocabat
Hebraeae in morem linguae; sed nescia plebes
Heliam uocitare putat. Tum concitus unus
695
Cogebat spongo turpi calamoque reuincto
Inpressum labiis acidum potare saporem.
Cetera turba furens tali cum uoce cachinnat:
"Spectemus pariter, caelo ne forte remissus
Helias ueniat, celsa qui sede quiescit,
700
Liberet et misero confixum stipite regem."
Tum clamor Domini magno conamine missus
Aetheriis animam comitem conmiscuit auris.
Scinduntur pariter sancti uelamina templi
Carbasaque in geminas partes disrupta dehiscunt
705
Et tremebunda omni concussa est pondere tellus,
Dissiliuntque suo ruptae de corpore cautes.
Tum ueterum monumenta uirum patuere repulsis
Obicibus iustaeque animae per membra reuersae
Et uisi passim populi per moenia late
710
Errauere urbis: sic terrent omnia mundum,
Militibus primis quatiuntur corda pauore,
Dedita qui saeuae seruabant corpora poenae,
Et subolem dixere Dei Christumque fatentur.
E speculis matres miracula tanta tuentur
715
Omnes, obsequium Christo quae ferre solebant.
Iam decedenti uesper succedere soli
Coeperat, et procerum solus cum iustior audet
Corpus ad extremum munus deposcere Christi.
Hic ab Arimathia nomen gestabat Ioseph,
720
Qui quondam uerbis aures praebebat Iesu.
Pilatum tunc iste rogat, sibi cedere membra,
Quis nuper tulerat uitam uis horrida poenae.
Concessit praeses et corpus fulgida lino
Texta tegunt saxique nouo conponitur antro.
725
Limen concludunt inmensa uolumina petrae;
E speculis seruant matres et cuncta tuentur.
Iamque dies rutilo conplebat lumine terras,
Otia qui semper prisca de lege iubebat,
Nulla sed inmitis procerum furor otia seruat.
730
Conueniunt onerantque simul sic iudicis aures:
"Erroris laqueos iustissima poena resoluit.
Nunc meminisse decet; quoniam planus ille solebat
Vulgari semper iactans promittere plebi,
E mortis sese tenebris ad lumina uitae
735
Cum trino solis pariter remeare recursu.
Hoc petimus, custos miles noua funera seruet,
Ne fera discipulis furandi audacia corpus
Consurgat turbetque recens insania plebem."
Et Pilatus ad haec: "Miles permittitur" inquit
740
"Seruare, ut uultis, corpus tellure sepultum."
Conueniunt saxique ingentia pondera uoluunt,
Et limen signis et saxum milite seruant.
Sidera iam noctis uenturo cedere soli
Incipiunt, tumuli matres tum uisere saeptum
745
Concurrunt, motus sed terram protinus omnem
Concutit et caelo lapsus discendit aperto
Nuntius et saxum tumuli de limine uoluit.
Illius et facies splendet ceu fulguris ignis,
Et niuis ad speciem lucent uelamina uestis.
750
Militibus terror sensum discluserat omnem
Et iacuere simul ceu fusa cadauera leto.
Ille sed ad matres tali cum uoce profatur:
"Vestra pauor nullus quatiens nunc corda fatiget;
Nam manifesta fides, sanctum uos quaerere corpus,
755
Quod crucis in ligno scelerata insania fixit.
Surrexit Christus aeternaque lumina uitae
Corpore cum sancto deuicta morte recepit.
Visere iam uobis licitum est, quod sede sepulchri
Nulla istic iaceant, fuerant quae condita membra.
760
Dicite praeterea celeri properoque recursu
Discipulis, Christum remeasse in luminis oras,
Inque Galilaeam laetum praecedere terram."
His dictis uisisque animos perfuderat ardens
Laetitia attonitis stupor ancipitique pauore.
765
Denique praecipiti celebrantes gaudia cursu
Talia discipulis referunt tumulumque relinquunt.
Ecce iteris medio clarus se ostendit Iesus
Et fidas matres blandus saluere iubebat.
Occurrunt illae et genibus plantisque prehensis
770
Victorem leti pauidae uenerantur Iesum.
Talibus ille dehinc praeceptis pectora firmat:
"Mentibus absistat fidei pauor omnis et ista
Fratribus en nostris propere mandata referte.
Nostri conspectus si cura est, ite uolentes
775
Inque Galilaeam propere transcurrite terram."
Interea tumulo custodum exterrita corda;
Mittunt e numero partem, quae tanta referret
Iudaeis rerum miracula. Sed manus amens
Iam semel insano penitus deuota furori
780
Praemia militibus certatim magna rependit
Et famam argento redimit, quod limine rupto
Furtim sustulerit corpus defensa tenebris
Occulte rapiens audacia discipulorum.
Iamque Galilaeos conscenderat anxia montes
785
Mandatis Christi concurrens turba suorum:
Cernitur ecce suis proles ueneranda Tonantis.
Illum procumbens sancte chorus omnis adorat;
Nec tamen in cunctis pariter fundata manebat
Pectoribus uirtus, nam pars dubitabat eorum.
790
Tunc sic discipulos clarus conpellat Iesus:
"In caelo et terris genitor mihi cuncta subegit,
Me pater est uobis dignatus mittere lucem.
Gentibus haut aliter nunc uos ego mittere cunctis
Institui, uestrum est cunctas mihi iungere gentes.
795
Pergite et ablutos homines purgantibus undis
Nomine sub sancto patris natique lauate,
Viuifici pariter currant spiramina flatus.
Ablutisque dehinc nostra insinuate docentes
Praecepta, ut uitam possint agitare perennem;
800
Nec uobis umquam nostri praesentia deerit,
Donec consumens dissoluat saecula finis."
FINIVNT QVATTVOR LIBRI IVVENCI INCIPIT VERSVS EIVSDEM
Has mea mens fidei uires sanctique timoris
Cepit et in tantum lucet mihi gratia Christi,
Versibus ut nostris diuinae gloria legis
805
Ornamenta libens caperet terrestria linguae.
Haec mihi pax Christi tribuit, pax haec mihi saecli,
Quam fouet indulgens terrae regnator apertae
Constantinus, adest cui gratia digna merenti,
Qui solus regnum sacri sibi nominis horret
810
Inponi pondus, quo iustis dignior actis
Aeternam capiat diuina in saecula uitam
Per dominum lucis Christum, qui in saecula regnat.
EXPLICIVNT LIBRI IIII EVANGELIORVM VERSIBVS GAI VETTII AQVILINI IVVENCI PRESBITERI