Auienus Aratea

Reference basis text: J. Soubiran, 2003

Editing of the digital edition: A. A. Raschieri, 2009


Carminis incentor mihi Iuppiter: auspice terras

Linquo Ioue, excelsam reserat dux Iuppiter aethram,

Imus in astra Iouis monitu, Iouis omine caelum

Et Iouis imperio mortalibus aethera pando.

5

Hic statio, hic sedes primi patris. Iste paterni

Principium motus, uis fulminis iste corusci,

Vita elementorum, mundi calor, aetheris ignis

Astrorumque uigor, perpes substantia lucis

Et numerus celsi modulaminis. Hic tener aer

10

Materiaeque grauis concretio, sucus ab alto

Corporibus caelo, cunctarum alimonia rerum,

Flos et flamma animae: qui discurrente meatu

Molis primigenae penetralia dura resoluens

Impleuit largo uenas operatus amore,

15

Ordinis ut proprii foedus daret. Iste calorem

Quo digesta capax solidaret semina mundus

Inseruit. Rite hunc primum, medium atque secundum

Vox secreta canit: sibi nam permixtus utrimque

Et fultus sese geminum latus, unus et idem est

20

Auctor agendorum propriique patrator amoris

Et mundi uere sanctus pater. Hic chaos altum

Lumine perrupit, tenebrarum hic uincula primus

Soluit et ipse parens rerum fluitantia fixit;

Hic dispersa locis statuit primordia iustis,

25

Hic digestorum speciem dedit; iste colorem

Imposuit rebus, sexuque immixtus utroque

Atque aeui pariter gemini simul omnia lustrans,

Sufficit alterno res semine. Rerum opifex hic,

Hic altor rerum, rex mundi, celsa potestas

30

Aetheris atque Erebi, pigra inclinatio nodi,

Insociabilium discretio iusta deorum,

Cuius et extremum tellus opus, ignea cuius

Lumina sunt late, sol et soror, ille diei

Tendat ut infusi rutilum iubar, altera noctis

35

Vt face flammanti tenebrosos rumpat amictus.

Nec defit genitis pater ullo in tempore rebus:

Istius ille anni pulcher chorus, alta ut hebescat

Terra gelu, uer ut blandis adrideat aruis,

Puluerulenta siti tellurem ut torreat aestas

40

Et grauis autumni redeat fetura parentis.

Hoc duce per tumidi ferimur freta gurgitis, isto

Praeceptore solum grauibus uersamus aratris.

Iste modum statuit signis, hic rebus honorem

Infundit; tenebris hic interlabitur aethrae

45

Viscera et aeternos animat genitabilis artus.

Denique ne longum marcentia corda iacerent

Mundanique ortus mens immemor omnia sensim

Vilia conciperet neque se subduceret umquam

Fontis in aeterni primordia, quo, uelut amnis

50

Quem festina citis urget natura fluentis,

Lapsu continuo ruiturae in corpora nostra

Prorumpunt animae seriemque per aethera nectunt,

Hic primum Cnidii radium senis intulit astris

Mortalemque loqui docuit conuexa deorum:

55

Cur Hyperionios Nepa circumflecteret ignes

Autumni reditu, cur sub gelido Capricorno

Bruma pruinosi iuga tristia solueret anni,

Cur spatium lucis, madidae cur tempora noctis

Libra celerque Aries dimenso pondere Olympi

60

Aequarent, qua parte polus sublimior alto

Cardine caeruleas Thetidis non tangeret undas,

Quis polus umbrifero lateat decliuis in axe

Et uaga palanti cur signa errore ferantur.

Quae rursum ingenio numerisque Solensibus idem

65

Iuppiter efferri melius dedit, incola Tauri

Musa ut Cecropios raperetur et Aonas agros.

Me quoque nunc similis stimulat fauor edere uersu

Tempora cum duris uersare ligonibus arua

Conueniat, cum ueliuolo dare carbasa ponto

70

Et cum uiticomo crinem tondere Lyaeo.

O mihi nota adyti iam numina Parnasei!

O per multa operum mea semper cura, Camenae!

Iam placet in superum uisus sustollere caelum

Atque oculis reserare uiam per sidera. Maior,

75

Maior agit mentem solito deus, ampla patescit

Cirrha mihi et totis se Helicon inspirat ab antris.

Omnia quae flammis pingunt radiantibus aethram

Nox agit et uerso ceu fixa trahuntur Olympo.

At non cuncta tamen signorum in lege putanda:

80

Pars numeris et honore caret. Micat omnibus ignis

Et rutilo cunctis flagrat coma flammea crine,

Sed quia non certa formarum in luce notantur

Omnia, sideribus cassum fit cetera uolgus.

Mobilis en etiam mundi se machina uersat,

85

Ponderis et proprii trahit inclinatio caelum.

Sed non axis item curui uertigine fertur

Aetheris, ut stilus instabili conuoluitur orbi:

Iuge manet, tenuisque procul sacra uiscera caeli

Perforat et mediae molem terrae tenet. Illum

90

Non prolixa dies, non incumbentis Olympi

Cursus agit motatue loco labor, ut semel haerens

Constitit et ferri se circum cuncta remisit.

Nec minus extremo dispar polus: Oceano pars

Sublime erigitur, subit altera, mersa sub undas,

95

Pars Erebum et nigri iacet haec ut conscia Ditis.

Hic Notus, horriferis Aquilonibus illa rigescunt,

Ac teres in gemina stridit uertigine cardo.

Alter in obtutum facilis, latet alter et alto

Deprimitur barathro. Sed qua sublimior axis

100

Tethyos undosae linquit cetosa fluenta,

Contemplare sacras ut mundus subrigat Arctos.

Sic astrum dici Cnidius dedit, Ausone easdem

Voce feras Vrsasque et Plaustra uocare solemus:

Fabula namque ursas, species dat plaustra uideri.

105

Has pater omnipotens, nemorosi in ualle Lycaei

Adsuetas duris quondam uenatibus, aethrae

Intulit et rapto genetricis flore sacrauit.

Vel, ceu fama dehinc docet altera, Creta ubi fluctu

Tunditur insanis late circumsona Cauris,

110

Iuppiter has idem, rerum memor indultarum

Et custoditae referens pia dona salutis,

Cum puer agrestis inter Curetas et inter

Dictaeae longum latuit crepitacula rupis,

Scandere flammigerum uictor permisit Olympum,

115

Nescia signa salis nocturnique inscia casus,

Hospita et insanis Aquilonibus. Haud tamen ollis

Ora uel aduerso sunt obuia pectora motu,

Versa Lycaoniis sed suspectatur in Vrsis

Forma super, pariterque polo uestigia librant,

120

In spinam et flammis ardentia dorsa iacentes.

Sic Iouis altrices teretem prope cardinis axem

In caput inque umeros Helice Cynosuraque uersae

Praescia uenturis dant semper signa procellis.

Namque Helice Graios, Tyrios Cynosura per altum

125

Parua regit. Non ulla facem succenderit umquam

Stella prior neque flammigeros eduxerit ortus

Ante alia, immerso cum iam Titanius orbe

 

<.............................

Imbuit et tremulo Tartesia terga rubore,

Cresia quam flammas inter primordia noctis

130

Maior agat uultusque sacros ostendat Olympo.

Illa licet paruo iaceat temone per aethram,

Verior infidum tamen est currentibus aequor.

Cardine nam toto cum uertitur, haud mora longos

Pigra tenet gyros, neque, ceu molita parumper,

135

Flectitur aut tardo cohibet cunctamina lapsu:

Denique Sidoniis duce te, Cynosura, carinis

Rectior undoso cursus sulcatur in aestu.

Inter utramque dehinc praeclari nominis Arcton,

Ceu circumflexo sinuantur flumina lapsu,

140

Squameus agmen agens Draco uoluitur, atque obit ambas

Spirarum curuis anfractibus. Hunc quoque, ut artus

Longius effusum spatiosa uolumina tendunt,

Compta Lycaoniis includunt Plaustra choreis.

Qua caput est Helices, fundunt sese ultima monstri

145

Agmina, et hac caeli uix cauda in parte quiescit.

Altera, qua spirae sinus est, sublime reponit

Verticis et, curuo ceu circumclusa Dracone,

In dorsum alterius dorso iacet. Anguis ob ora

Vertitur ac, longe postremam lapsus in Arcton,

150

Rursum maioris repetit confinia signi.

Nec quae stella caput flammarum insignit honore,

Sola micat, solaue rubent incendia crista,

Sed saetosa duplex adolet duo tempora fulgor,

Et duo sub geminis oculi fulgoribus ardent.

155

Vnicus ignis item mento aestuat, ipsaque forma

Verticis, in nutum ueluti curuata parumper,

158

Flectitur atque Helices caudam spectare uidetur.

Cuius in extremum spatio propiore per aethram

160

Sibila protenti succedunt ora Draconis.

Quin super illa etiam, summae confinia caudae,

157

Qua per dimensos demittitur ordo meatus,

162

Stella subit dextri quae temporis igne coruscans

Aemula uicinis accendit lumina flammis.

At decliue caput uertexque obliquior astri

165

Hac in parte sacri procumbere cernitur axis

Qua pater Oceanus, rutili reparator Eoi,

Occasus ortusque salo moderante coercet

Et gemina alternae miscet diuortia metae.

Inde pruinoso si lumen abusque Dracone

170

In conuexa feras, oculosque in proxima mundi

Declines, qua parte globo tumet altior orbis,

Illa laboranti similis succedet imago

Protinus, expertem quam quondam dixit Aratus

Nominis, et cuius latuit quoque causa laboris:

175

Panyasi sed nota tamen, cui longior aetas

Eruit excussis arcana exordia rebus.

Nam dura immodici memorat sub lege tyranni

Amphitryoniaden primaeuo in flore iuuentae,

Qua cedunt medii longe secreta diei,

180

Hesperidum uenisse locos atque aurea mala,

Inscia quae lenti semper custodia somni

Seruabat, carpsisse manu, postquam illa nouercae

Insaturatae odiis serpens uictoris ab ictu

Spirarumque sinus et fortia uincula laxans

185

Occubuit; sic membra genu subnixa sinistro

Sustentasse ferunt, sic insedisse labore

Deuictum fama est. At cum Tirynthius aethrae

Inditus et solio fultus sublime paterno est,

Iuppiter hanc speciem, miseratus acerba laborum,

190

Reddidit et talem cerni permisit Olympo.

En manus ipsa dei, uiolenta in uerbera pendens,

Erigitur, dextraeque dehinc impressio plantae

Tempora deculcat maculosi prona Draconis.

Poplite succidui qua sideris ampla patescunt

195

Terga dehinc, uersumque iacet sublime umerorum,

Aspice ceu rutilis uibret lux Gnosia flammis.

Haec quondam Bacchi monumentum fulget amoris,

Haec Ariadnaei capitis testatur honorem.

Trina ter illustrant hanc lumina, parsque Coronae

200

Serpentem uicina subit, qua sibila in Arcton

Ora Draco inclinans stridit flabris Aquilonis;

Post tergum Nixi pars uoluitur, ac uelut haerens

Rursum defessi reseratur nuntia signi.

Istius extremo sub uertice, uertice quippe

205

Sideris innixi clarum nosces Ophiuchum.

Triccaei sidus stat numinis, et cui pingui

Ture Epidaureae fumant altaria sedis.

In Styga decursis Parcarum ab origine fusis

Merserat Hippolytum sors ultima, iamque per imas

210

Cocyti tenebras et stagna nigrantia Ditis

Portitor ille Charon Thesidae fata uehebat.

Hic immaturi sed enim miseratus acerbum

Leti supplicium Neptunique aspera iussa,

Algentis artus Erebo procul intimo abusque

215

Suscitat, atque animae rursum tepefacta calore

Viscera mundanas reuocat medicator in oras.

Non tulit omnipotens ortu cuiquam generato

Deucalioneo fas esse nouissima fata

Vincere et incassum decurrere pensa sororum,

220

Moxque trisulca polo iaculatus fulmina celso

Et super aeriae uibrans incendia flammae,

Morte repertorem medicinae audacis in umbras

Deicit; at nato reparans solacia Phoebo

Asperaque extincti miseratus fata nepotis,

225

Surgere nocturno iubet inter sidera motu.

Hic ergo insignis ardens uenas Ophiuchus,

Hic rigidos artus, formae Anguitenentis honore

Arduus, hic tantos umeris uibrantibus ignes

Euomit ut, pleno cum luna nitescit in orbe

230

Menstruaque ingenti iam tempora diuidit ortu,

Nequaquam lentis obscurior ex umeris lux

Marceat. At manibus non compar flamma rubescit

(Nam suffusa leui resplendent ultima luce),

Sed cerni sunt prompta tamen, postremaque parco

235

Igne micant. Ille Angue manum consertus utramque

Erigitur, serpensque dehinc elabitur ambas

Flexilis et medium cingit spiris Ophiuchum;

Quem super haerentem plantarum mole duarum

Scorpios, in geminas effusus uiscera partis

240

Efflictusque oculos maculosaque pectora pressus,

Sustinet. Attiguas euoluitur Anguis in auras

Agmine non aequo neque tenta uolumina compar.

Nam qua dextra manus sinuoso adfigitur Angui,

Parcius ab domino terga explicat; altera porro

245

Plurimus ac multo per laeuum pondere lapsus

Funditur et rutilo, qua lux sedet ignea, mento

Vsque Ariadnaeae sese uicina Coronae

Lubricus inclinat. Post spiram bracchia quondam

Formidata truci suspexeris Orioni:

250

Haec concessa etenim curuis metatio Chelis,

Huc falcata Chii repserunt cornua monstri,

Sidereae nimium facis indiga; namque hebes ollis

Ignis et optunso marcent incendia crine.

Callisto rutilet stellis quibus, utque ferinam

255

Prona sit effigiem, quo cardine torqueat axem

Semper inocciduis attollens lampada flammis

 

<.............................

Arctophylax siue, ut ueteres cecinere, Bootes,

Famosa Arcadici testans commenta tyranni.

At licet instanti similis similisque minanti

260

Terga Helices iuxta premat arduus, haud tamen umquam

In picturatae plaustrum procurrere matris

Fas datur, antiqui quoniam contagio in illo

Criminis et ueterum prohibetur culpa malorum.

Nec minus in membris lux olli maxima uibrat

265

Omnibus, ardet apex capiti, micat ignea late

Dextera, flammam umeri, flammam mouet <uber, at> infra

Inter utrumque femur, qua se confinia claris

Deducunt pedibus, maior <fax> luminis auras

Verberat et rutilo sidus magis aestuat astro.

270

Nam locus Arcturo sacer <ille> adscribitur, illinc,

Aurea qua summos adstringunt cingula amictus,

Ebria flammanti consurgit stella rubore.

Qua protenduntur uestigia summa Bootis

Quaque per immensum circumflagrantibus astris

275

Circulus obliquo late iacet astriger orbe,

Contemplare sacros subiectae Virginis artus.

Quam te, quam memorem? Siue est genitor tibi summus

Iuppiter et Themide in terras demissa parente's,

Seu patris Astraei clarum es genus, aurea cuius

280

Sidera sunt proles et qui pro munere morum

Inculpabilium nomen dedit omnibus astris;

Aut Pelusiaci magis es dea litoris Isis,

Digna poli, consors et cura latrantis Anubis,

Seu <tu> diua Ceres - sic nam tibi flagrat arista

285

Et ceu Siriaco torretur Spica calore

Protentata manu - seu quae pernicibus alis

Nec sat certa gradum uiduataque uertice summo

Fluxa pilae uertis uestigia, lubrica ut aeuum

Sors agat et subitis obrepat mobile fatum

290

Temporibus. precor, in terras procul aethere ab alto

Flecte oculos placidamque meis, uenerabilis, oro,

Pande sacris aurem. Tu, cum sincera priorum

Vita hominum nullis ageret sub legibus aeuum

Aureaque innocuos seruarent saecula mores

295

Sponte sua, nec criminibus uia prompta pateret,

Inter confusos populorum libera coetus

Versabare libens, nullique obnoxia culpae

Corda inhibens medias casto res more tenebas.

Nullus telluri limes datus, indice nullo

300

Culta secabantur, neque iam discretio campum

Metiri in dominos monstrauerat; omnia rerum

Vsurpantis erant, promiscaque iura per agros:

Praestiterat cunctis communia cuncta uideri.

Denique cum placidas crebro dea uiseret urbes

305

Tectaque iusta uirum passim succederet, illa

Feruentis late pelagi natura salumque

Fluctibus instabile et glauci uada turgida ponti,

Qua senior cano nutrit sub gurgite Nereus

Delphinos uirides et physeteras anhelos,

310

Ignorata suo seclusaque fine iacebant.

Nulla fides undis, tumido commercia fluctu

Nulla petebantur, neque longis nauita terris

Insinuare ratem suffecerat, exul ut oris

Omnibus externas ueheret per inhospita gazas

315

Aequora et insano penderet saepe profundo.

Omnia sed cunctis nasci dabat aurea terris

Iustitia et nullo discreuerat aere regna.

At postquam argento deformis uiluit aetas,

Rarius in terras os inclinabat honestum

320

Iam dea; uix summos adlabens denique montis,

Cum cedente die Phoebus sub nocte propinqua

Occiduus pronos urgeret in aequora currus,

Vsurpandam oculis sese dabat adcurrentum,

Non ut fessa uirum repararet gaudia uultu,

325

Sed crepula ut late uomeret conuicia uoce.

"Parcite, uile genus!" lacrimis aiebat obortis,

"Causa querelarum uestrum est scelus. Aurea quondam

Iudice me uestri uixerunt saecla parentes;

Degener in uobis animus, sollertia uobis

330

Peruigil, arte noua uitam traducere mos est,

Omne malum studiis excuditis. Hinc quoque rursum

(Pro pudor adque dolor!) nascetur uilior aetas

Et lacerata genas ibit Bellona per urbes

Saucia ut infidas agitent certamina mentis."

335

Haec ubi per maestos rauco congesserat ore,

Alite procursu sese in conuexa ferebat

Protinus, atque oculos fugiens exosa sequentum

Linquebat coetus hominum. Ruit haec quoque rursum

Viuendi series ac successere pudendo

340

Aerea saecla habitu. Fraus ilicet et furor ardens

Atque cruentus amor chalybis segnisque libido

Et malesuada lucri rabies subit, omnia terror

Degener ac maestae facies formidinis implet.

Secreti immodicus uada gurgitis ultima uersat

345

Tiphys; Agenoreo color hinc mentirier ostro

Incipit Assyriumque bibunt noua uellera fucum,

Ebria ut externo splendescat lana ueneno.

Sic iusta in populos mox Virginis inculpatae

Exarsere odia et caelum pernicibus intrat

350

Diua alis spatiumque sibi, subuecta per auras,

Vnde procul terras summa uix cerneret aethra,

Propter anhela libens late capit astra Bootis.

Istius extremis umerorum partibus urget

Stella facem, qualique rubent incendia flamma,

355

Quae subiecta procul caudam maioris ad Vrsae

Vertice brumalis circumuoluuntur Olympi,

Talis utrimque modo simul et fulgore micat lux.

Plurima quippe procul clara fax ardet in Arcto,

Nec contemplandi labor anxius: omnia primis

360

Obuia ceu uibrant obtutibus. Vnus ob ora,

Qua sunt prima ferae uestigia, praeminet ignis,

Altera, qua pedibus regio est clunalibus, ardet

Stella itidem, genibusque dehinc se tertia promit

Aemula, qua rutilae flagrant confinia caudae.

365

Non tamen his species, non sunt cognomina certa,

Sed permixta simul uulgi uice conuoluuntur.

Illa quidem supero conserta relabitur axe,

Inscia piscosi semper salis; ipsius autem

Subiectos capiti Geminos tibi cernere fas est,

370

Spartanam, Geminos, subolem prolemque Tonantis

Egregiam et proprio post reddita numina caelo.

Nam Lacedaemoniis, Mars cum caluisset Aphidnis,

Castora Cecropii tulit inclementia belli.

At frater, lucemque et fata superstitis aeui

375

Exosus, sortem lacrimis efflagitat aequam.

Protinus alternae germanos tempore uitae

Iuppiter attollit, caelique in celsa receptans

Aeternae flagrare facis iubet ignibus ambo.

Aluo Helices Cancer subuoluitur, astraque Cancro

380

Iuno, nouercales ut semper proderet iras,

Praestitit. Hic etenim, Lernaei gurgitis hydram

Vreret Alcides cum flammiger, ausus in ipsum

Repere uictorem. Qua duro concaua dorso

Tegmina curuantur, geminus micat ardor in auras.

385

Hos dixere Asinos, ortos Thesprotide terra

Et sidus, Lenaee, tuum; disterminat aer

Crassior hos itidem qualis praesepibus esse

Forma solet. Dispar chelarum flamma coruscat:

Namque tribus stellis adoletur dextera Cancro,

390

Laeua duas pigro succendit fomite flammas.

Qua postrema pedum rutilant uestigia in Arcto,

Maxima flammigeri mundus trahit ora Leonis.

Membra dehinc, longi quae semet tramite caeli

Plurima protendunt, torrentur fomite acuto

395

Singula et adsiduis ardet Leo uiscera flammis.

Hic Hyperionii flagrat uia Solis, et isto

Se duce caerulei referunt momenta caloris.

Tum succisa Ceres stabilito mergite culmi

Construitur, flauos tondentur semina crines

400

Omnia, et aduectas late coquit area messes.

Tunc et Threicii repetunt animosa Aquilones

Flabra polo, tunc coeaneum stata flamina caeli

Propellunt pelagus: longis hoc tempore in anni

Otia sunt remis, pontus uehit ipse carinas.

405

Aurigatorem par sit quoque cura uidere:

Namque tuas aures impleuit fabula sollers

Cretaei pecoris, sic lac memoratur alumno

Infudisse Ioui; Capra, nutrix dicta Tonantis,

Stelligero subuecta polo est. Ille impiger autem

410

Pulcher Erichthonius currus et quattuor olim

Iunxit equos, pronus <qui non> procul in Geminorum

Laeua iacet fusoque super se corpore tendit

Plurimus, atque Helices caput inclinatur ab ore.

Ille quidem in spatium membra explicat, ut Capra laeuo

415

Fixa umero clare sustollitur, ipsius autem

Fine manus paruas Haedorum suspice flammas.

Qui postquam Oceano sese expediere sonoro,

Saeua procellosis immittunt flabra fluentis,

Vt spumosa truci pulsentur litora fluctu

420

Et uaga caeruleas inuoluant aequora puppes.

Nec minus Aurigae qua sunt uestigia curui,

Cornigeri late tenduntur pectora Tauri.

Illic saetosam pecoris perquirere frontem

Esto memor, flexo iacet illic crure, minaces

425

In terram figens oculos. Non cetera signa

Flammarum similem procul inter sidera formam

Ostentare ualent, gemino sic cornua ductu

Erigit aetherii rigor ignis, et ignis utrimque

Sic camuris ardet protractibus. Haud tibi signis

430

Perquirenda aliis pecoris frons aequore surget

Oceani: proprio Taurum deprenderis ore,

Cornua sic uera sub imagine curua dehiscunt,

Sic mediam creber pecori frontem asperat ignis,

Sic Hyades Tauri toto procul ore coruscant.

435

At Borean laeuo qua Taurus acumine pulsat,

Desuper Aurigae dexter pes imminet astro:

Vna pedem Aurigae dextrum cornumque sinistrum

Stella tenet pecoris. Simul in conuexa feruntur,

Sed prior occidui Taurus subit aequoris undas.

440

Nec mea Musa senem tacitum Cephea relinquet:

Iasiden quoque summa poli Cephea reuoluunt,

447

Non eget huius enim sedes sacra mominis. Illum,

442

Illum quin etiam rutilae pater intulit aethrae

Donauitque polo. Tergo Cynosuridos Vrsae

Post habitat, geminasque manus a pectore tendit.

445

At diducta pedes tantum mensura seniles

Diuidit, extrema quantum pede distat ab Vrsa.

448

Rursum decliui si uisum tramite uergas

Prima tibi ut flexi linquatur spira Draconis,

450

Infortunatam spectabis Cassiepiam.

Sed nec multa tamen, cum caelum lumine toto

Luna replet taetram ut superet fax aurea noctem,

Occurret genetrix oculis quaerentibus: absunt

Lucida maerenti, tenuis rubet ignis, et aegrae

455

Lux hebes est matri. Vix, qualem Caria quondam

Nouerat intrantem per claustra tenacia clauem,

Formatur stellis distantibus, inque umeros uix

Tenditur angustos: natae fera fata retundunt.

Namque subest teretisque poli simul orbe rotatur

460

Andromeda, ingenti quae semper luce coruscans

Sponte oculos in membra rapit. Face denique uertex

Ardet anhelanti, geminamque per aera fundunt

Lucem umeri et summis lux aestuat ignea plantis.

Ignea quin etiam per caelum cingula flagrant

465

Andromedae et toto uibrant in corpore flammae.

Sed tamen hic etiam uiuax est poena dolenti:

Nam diducta ulnas magna distendit in aethra

Vinculaque in caelo retinent quoque, tenuia quippe

Bracchia contortis adstringunt nubila nodis.

470

Rursus odorato qua uertex crine tumescit,

Andromedae capiti suppingitur indiga pleni

Aluus Equi. Summo quae fax in uertice uibrat

Virginis inque auras coni uice surgit acuti,

Ipsa sub absciso late micat aurea uentre

475

Cornipedis: simul hos lux indiscreta retentat,

Communique rubent duo semper sidera flamma.

Tris latus atque armos aliae pecori pinxere,

Et spatio disiuncta pari fax aemula flagrat:

Plurimus ignis inest, uasto globus aestuat orbe.

480

Sed non et capiti similis rubor, ipsaque ceruix

- quamuis procero surgat iuba maxima collo -

Languida marcenti uix est spectabilis igne.

Vltima quae mento sese explicat, haud minor illa

Quattuor est primis quae formam lumine claro

485

Cornipedis simulant. Non hic Equus integer artus,

Non quadrupes caelo sustollitur, at tenus aluo

Erigitur media: nam cetera pone negantur,

Et quatit aetherias primis modo cruribus auras.

Hunc, hunc Aonio quondam memorant Helicone

490

Inclita post Lyciae redeuntem bella Chimaerae,

Mystica qua rupes doctis obmurmurat antris,

Herbarum carpsisse comas et gramine odoro

Expleuisse famem; sed cum sitis arida fauces

Vreret ac nullo manaret gurges hiatu,

495

Illisisse pedem: cornuque excita repente

Lympha Camenalem fudit procul Hippocrenen

(Aones hoc latici posuerunt nomen equino

Pastores). Strepit haec placido inter saxa susurro,

Atque Helicone cadens sese sitientibus herbis

500

Inserit, Ascraeas donec uaga gurgite ualles

Vuificet; rigat hac animas et Thespia pubes

Semper et in latices inhiat gens fontis alumni.

Ast Equus alterno redit inter sidera motu,

Oceanique salo caput exserit. Haud tibi magni

505

Cura laboris erit caelo spectare sereno

Cornipedem: micat ille procul flagrantibus astris,

Et perfusa recens educit pectora ponto.

Tum celer ille Aries, longi qui limitis orbe

Aethera percurrens numquam Cynosuridos Vrsae

510

Segnior ablapsu conuertitur, haud procul astro

Visus Equi, magno celsum secat aera motu.

Parcior hic rutilae semper facis, indigus ignis

Spectatur iusti: nam quanti luminis astra

Esse solent aciem quibus aurea luna retundit,

515

Marcida Lanigeri tantum se forma sub auras

Exserit, in tenui quamquam primordia Phoeben

Orbe habeant nulloque decus dea proferat ore.

Sed licet hunc oculis frustra sectere per aethram

(Nam semper propriis caret ignibus), en tibi propter

520

Andromedae claro rutilantia cingula in astro

Suspectanda patent: uocat ingens balteus ultro

Quaerentem. Non longa Aries statione locatus

In conuexa redit, paruo se tramite subter

Distinet et medio caelum citus ordine currit,

525

Vltima Chelarum qua bracchia, quaque corusco

Circulus axe means rutilum secat Oriona.

Est etiam Graio quod semper nomine nostri

Deltoton memorant. Simile in latus istud utrumque

Porrigitur, summum signo caput angulus artat

530

Et gemini suprema iugi uicinia mordet.

Tertia quae stantes sustentat linea ductus

Parcior haud simili sese sub limite tendit;

At contracta modum geminas face flammigerarum

Stellarum superat. Quin et, quae subter in astro

535

Lanati marcent pecoris pluuioque tepescunt

Iam uicina Noto, minor istaec linea luce

Et fulgore facis praeuertitur; at locus olli

Post tergum Andromedae (sic se tulit ordo) dicatus.

Hinc si uicino flectaris lumina uisu

540

Inque Notum sensim Boreali ab cardine doctus

Inclinere oculos, proles tibi tertia Piscis

Surget Bambycii: sedes data quippe duobus

Piscibus, ingenti qua celsam circulus aethram

Orbe secat, tendit qua pinnae extrema sinistrae

545

Ales Equus, mundo qua pectora Laniger alto

Vrget et auerso surgentem corpore Taurum

Respicit. Hinc medio signantur sidere Pisces,

Quorum alius rigida consurgit in aera forma

Celsior et Borean propior subit, alter aquarum

550

Troicus aurata quas fundit ephebus ab urna

Pone auidus iacet in Notialia nubila pronus.

Sed tamen hi late stellis ex ordine fusis

Nectuntur caudas et lenta trahuntur utraque

Vincula per caelum, coeunt quae cingula rursum

555

Et rutilo confixa quasi super igne tenentur,

Caelestem memorat quem sollers Graecia Nodum.

Ex umero Andromedae laeuo quoque noscere Piscem

Qui rigidum celsi suspectat cardinis axem

Perfacile est: ulnae nam proximus iste sinistrae

560

Caerulus erigitur. Quin et uestigia propter

Persea sub uolucri par est tibi quaerere forma:

In caput inque umeros rotat aegram machina mundi

Andromedam. Thraci nam sub flabris Aquilonis

Nititur alato uindex pede, maxima cuius

565

Dextera maerentis solium prope Cassiepiae

Tenditur, ingentique dehinc uestigia passu

Puluerulenta quasi cano procul aere pandit.

Pleiadas femoris pariter sub fine sinistri

Perseus protollit. Locus has habet artior omnis

570

Conexas, <omnis> lentae facis haud procul istas

Ostentat rutili lux sideris: aegra sororum

Lumina, nec claro flagrat rubor aureus astro.

His genitor, uero si fluxit fabula fonte,

Poenus Atlas, subiit celsae qui pondera molis

575

Caelifer atque umero magnum super aethera torquet.

Fama uetus septem has memorat genitore creatas

Longaeuo (sex se rutila inter sidera tantum

Sustollunt), septem fert fabula prisca sororum

Nomina (sex sese tenui sub lumine reddunt):

580

Electra Alcyoneque Celaeno Taygeteque

Et Sterope Meropeque simul famosaque Maia

Prole dei. Cerni sex solas carmine Sminthes

Adserit, Electram caelo abscessisse profundo

Ob formidatum memorat prius Oriona.

585

Pars ait Idaeae deflentem incendia Troiae

Et numerosa suae lugentem funera gentis

Electram taetris maestum dare nubibus orbem,

Saepius obscuris caput ut sit cincta tenebris.

Non numquam Oceani tamen istam surgere ab undis

590

In conuexa poli, sed sede carere sororum

Atque os discretim procul edere, distet ut a ui

Germanoque choro subolis lacerata ruinis

Diffusamque comas cerni crinisque soluti

Monstrari effigiem. Diros hos fama cometas

595

Commemorat tristi procul ista surgere forma,

Vultum ardere diu, perfundere crinibus aethram,

Sanguine suppingi rutiloque rubere cruore.

Quin Meropen, adiit postquam Sisypheia uincla

Et thalamos saeuo sortita est omine diuum,

600

Indignam aeria credunt mage sede fuisse.

Sic anceps numeri fit fabula, sexque per aethram

Vergilias cerni tenet usus, sed simul omnis

Artauere globum. Ter in auras angulus exit

Flammiger, et mixtis Atlantides ignibus ardent.

605

Nec tamen est famae similis uigor: ampla sorores

Fabula nobilitat, modus ollis parcus, et ignis

Vix tenui longe face fit spectabilis. Istas,

Alterno redeunt cum bina crepuscula mundo,

Seu nox astrales adolet cum caerula flammas,

610

Seu matutinus cum sidera dissicit ortus,

Conuolui caelo summae pater adnuit aethrae.

Nec minus, arenti cum crine attollitur aestas

Et cum cana comas redit anno bruma rigenti,

Tempora dissignant. Nam si se gurgite tollunt

615

Vergiliae, curuas in flaua noualia falces

Exercere dies; si condunt aequore flammas,

Tellurem presso proscindere tempus aratro.

Est Chelys illa dehinc, tenero quam lusit in aeuo

Mercurius curua religans testudine chordas

620

Vt Parnaseo munus memorabile Phoebo

Formaret neruis opifex deus. Hanc ubi rursum

Concentus superi compleuit pulcher Apollo,

Orphea Pangaeo docuit gestare sub antro.

Hic iam fila nouem docta in modulamina mouit

625

Musarum ad speciem Musa satus (ille repertor

Carmina Pleiadum numero deduxerat). At cum

Impia Bassaridum carpsisset dextera uatem

Et deuota uirum tegerent Libethra peremptum,

Intulit hanc caelo miseratus Iuppiter artem

630

Praestantis iuuenis, pecudes qui et flumina uates

Flexerat. Adnixi qua semet sidera porro

Sustollunt, laeuum propter Chelys haec femur adstat.

Aduolat ast aliud latus Ales et ora canoros

Tenditur ad neruos: media est Lyra sede dicata,

635

Cygneo capiti et curuo contermina signo.

Namque et sidereis Cycnus secat aethera pinnis,

Donatus caelo, non claro lucidus astro,

Sed tamen os flagrans et guttura longa coruscans;

Grandibus haud equidem stellis, non hic tamen atris

640

Obscurisue micat. Trahit in conuexa uolatum

Perfacilem, et dextro late Cepheida dextram

Radens remigio, summa ad uestigia laeuo

Declinatur Equi. Sic magno praepes Olympo

Subuehitur, subit occidui sic marmoris undas.

645

Nam post cornipedem flagrant duo sidera Pisces,

Pisces Bambycii, caput autem subter equinum

Laomedontiadae se dextera tendit ephebi;

Ipse dehinc longos insignis Aquarius artus

Adstat ad hirsuti caudam pulcher Capricorni.

650

Imus ut australi descendit circulus axe

Signifer, inque Notum rutili cadit orbita Solis,

Hispida saetosi marcet species Capricorni.

Hic iam Threicio ueniens a cardine Phoebus

Vertit iter, pulsusque deum (mirabile dictu!)

655

Brumalis redigit. Non tum mihi longa phaselis

Aequora temptentur, non tum freta turbida pinu

Quis petat! Angusto decurrit tramite namque

Parua dies, uastoque dehinc deprensus in alto

Nequicquam pigrae clamabit sidera lucis.

660

Interea totis Notus acer saeuiet undis,

Excitumque salum uerret Notus. Aurea Solis

Cum rota cornigeri sidus pepulit Capricorni,

Tum dirum caelo frigus redit, aspera nautis

Functio fluctiuagis. Tamen isti saepe malorum

665

Immemores agitant totos in fluctibus annos;

Mergorum et phocis similes trahit unda pauentis

Ac retrahit, quaerunt oculis distantia longe

Litora, et in pontum cogunt lucra semper hiantis.

Par metus ex pelago tibi sit quoque, Sole sagitta

670

Cum leuis adflatur, cum lux in arundine flagrat

Ignis mundani, cum tela extrema coquuntur,

Cumque Sagittiferi torret uapor aureus arcus.

Tum quoque si piceam spectaris surgere noctem,

Informem taetris tellurem ut uestiat alis,

675

Litus ama, sollers fuge caerula tegmina noctis,

Exitiumque sali rabidique pericula ponti

Anteueni: iam solue memor uaga carbasa malo,

Iam prolixarum iaceat rigor antemnarum.

Mensis at infausti uel duri sideris index

680

Scorpius exoriens sit tempore noctis adultae:

Hic matutino ueniens procul aequore telum

Exigit e pelago, telum trahit ultima cauda;

Cunctatur pigro post tergum sidere iuxta

Arquitenens, tardos et gurgite liberat artus.

685

Tum Cynosura etiam maturae in tempore noctis

Altius in Borean sustollitur, abditur autem

Orion redeunte die, tum bracchia Cepheus

Protentasque manus mediamque immergitur aluum.

Quin norunt aliam superum conuexa Sagittam;

690

Sed tamen haec arcu tereti caret: inscia nerui,

Inscia nam domini est. Telum super aduolat Ales,

Ales Olor; sed Threicio conterminus axi

Cana pruinosas extendit colla sub Arctos.

Armiger hanc etiam Iouis aduolat, arbiter ignis

695

Aetherii, sed membra minor. Procul hic tamen alto

Cum redit ac pelago mouet in conuexa uolatum

Fine tenebrarum summaeque in margine noctis,

Spumosum late mare subruit: omnia caeli,

Omnia terrarum mox flabra procacia uerrunt.

700

Tum curuus caudam subit inter sidera Delphis,

Dux, Neptune, tui quondam super aequor amoris.

Hic nam detrusae in latebras procul Amphitrites,

Arduus occiduos umeris ubi sustinet axes

Pleiadum genitor, perruperat. Hic uagus omni

705

Gurgite dilectam domino maris ultimo ab orbe

Mollis dorsa tulit. Breue signo corpus in astris

Et super auritum ponto surgit Capricornum.

Hic medios artus taeter stupet, altera porro

Quattuor illustrat facibus rubor aureus, atque

710

Bis gemino discreta situ micat ignipotens lux.

Omnia quae soli et rigido interfusa Aquiloni

Aetheris incurui moles rotat, inque frequentes

Occasus ortusque trahit moderator Olympus,

Sunt digesta mihi. Quae rursum limite ab usque

715

Sese Hyperionio pluuialis concaua in Austri

Demittunt, taetram donec Notus ambiat aethram,

Dicere Romuleo conitor carmine sollers.

Subtrahit obliquo qua sese circulus orbe

Signifer in Borean, australes deserat umbras

720

Vt medii iam mole poli, fera pectora Tauri

Suspicit Orion; neque quisquam nocte serena

Transierit: celso late se cardine pandit,

Auratumque rubens demittit balteus ensem.

Talis et ipse uirum gemina ad uestigia custos

725

Insequitur, sic flammigero distinguitur astro

Aetheriae Canis ille plagae, cui plurimus ardor

Aestuat in mento, multus rubor imbuit ora.

Stridit anhelanti face pestifer, aera motu

Torret, et immodici terras coquit ignibus astri.

730

Hic uarios ardet stellis rutilantibus artus,

Sed non est similis cunctis uigor, undique quippe

Aluus coeanea est, mento grauis effluit ardor,

Qui formidato sub nomine Sirius aethram

Vrit. Huic rutilos si Sol adflexerit axes,

735

Quantus corporibus, quantus labor imminet agris!

Marcebunt sata cuncta diu; namque indiga suci

Siqua iacent, cedunt ualido penetrata calori,

Ac decoctorum languebunt germina florum.

Illa autem interno quae sunt animata uigore

740

Sirius attollit, blandusque illabitur herbas

Spiritus et dulci nutrit tepefacta sereno.

Hunc, hunc, flammanti cum primum uibrat ab ortu,

Auribus atque animo capimus procul. Altera siquae

Stellarum fuluo rutilant, quae plurima longi

745

Belua fert lateris, neque multa luce coruscant

Et designandis tantum sunt addita membris.

Paruulus in stellis Lepus est quoque; namque ubi magnus

Emicat Orion, gemina ad uestigia subter

Vrgetur cursu rutili Canis. Ille per aethram

750

Effugit instantem, premit autem Sirius ore.

Auritum primis emittit gurges ab undis,

Ille minax pauidum super editur, et procul idem,

Cum Lepus occiduum sese inclinauit in aequor

More latebrarum repetens freta, Sirius alto

755

Defluit ab caelo, mersumque per umida quaerit.

Magnus Iasoniam cauda Canis extrahit Argo

Puppe refulgentem; neque enim se Thessala cumba

Sollemnem in faciem rostro mouet: extima puppis

Surgunt Oceano. Velut alto a gurgite nautae

760

Cum portum tenuere, auidi uolitantia raptim

Sipara conuertunt, tergumque in curua remulco

Litora certatim subdunt - simul illa, marinas

Iam defuncta uias, procul imi litoris algas

Pone subit terramque tenens secura quiescit -,

765

Sic Argo rutilam tantum inter sidera puppim

Ducitur; occultat rigido tenus altera malo.

Sponte gubernaclum puppis demittit in undas

Celsior ac merso descendit in aequora clauo.

Distantem Andromedam prolixi tramite mundi

770

Perterret Cetos: nam Threicii prope flabra

Andromedam Boreae celso rotat aethere cardo,

Belua dira Noto uehitur, trahit Auster in atro

Ora inimica salo. Nam qua se laniger alto

Caelo Aries tollit, qua Piscibus astra duobus

775

Augentur, rutilat subter Nereia Pistrix,

Efflua praecurrens non multum Fluminis astra.

Illa memor longae formidinis, illa dolorum

Inter signa tenax horret squalentia monstri

Terga procul, pauidumque super caput inserit undis.

780

Quin et caeruleo Flumen quoque gurgite manans

Astra inter sedesque deum pars aequoris esse

Credidit Ausonii. Namque hunc dixere priores

Eridanum, Venetos late qui lapsus in agros

Alpino Hadriacos impellit gurgite fluctus.

785

Hic fusum caelo quondam Phaethonta sub undas

Excepit senior, leue cum sensere iugales

Aetherii rectoris onus, cumque ignifer axis

Tramite sub mundi mortales spreuit habenas.

Didita tum late texere incendia terras,

790

Astra uorax ignis, flammae sola cuncta coquebant,

Donec fata sui miseratus Iuppiter orbis

Redderet aetherii Phoebo moderamina cursus.

Illum prolixis durae Phaethontides ulnis

Planxerunt, rediit supero pax aurea mundo,

795

Eridanumque senem nutu Iouis omniparentis

Astra receperunt. Pharium pars altera Nilum

Commemorat, largo segetes quod nutriat amni

Arentisque locos unda fecundet alumna,

Vel quod de medii prolapsus parte diei

800

Vastus in aequoreas pelagi sese inferat undas.

Iste pedem laeuum rutili subit Orionis,

Fusaque quae geminos adstringunt uincula Pisces

Eridani coeunt anfractibus. Vt procul ille

Tenditur effusi ui gurgitis, huc quoque cristae

805

Cedit apex, summa qua lux Pistrice coruscat

Desuper et flamma caudarum cingula figit.

Inter demissum procul in uada caerula clauum

Puppis Iasoniae depictaque terga carinae

Et Pistrim undicolam, Leporis qua tenditur aluus,

810

Stellarum creber rutilat rubor. Haud tamen istis

Vel lux multa micat uel fit memorabile nomen.

Nulli etenim formae flammarum Iuppiter ignes

Discreuit, nullos simulant haec corporis artus,

Qualia digesto mundus sacer ordine uoluit,

815

Semper in antiquum retrahens iter omnia secum

Saeclorum serie. Longa istas denique signant

Interualla faces, similis quoque lux habet omnis,

Par modus; occasu pariter referuntur et ortu,

Nec spectanda forent ponto quod sola carerent.

820

Cetera descriptis aptantur singula membris

Formarum; flagrans Leporem qua Sirius urget,

Languida nec certo sub nomine cuncta feruntur.

Vltra saetosi rursum speciem Capricorni,

Cardinis immersi qua sunt australia flabra,

825

In Pistrim horrificam conuersus uiscera Piscis

Subuehitur: Notium uocat istum Graecia Piscem.

Stellae aliae mundo, qua pulcher Aquarius instat

Et qua cristato consurgit belua dorso

Vsque sub aerii rutilantia sidera Piscis,

830

Sunt mediae, flammae steriles ac lucis egenae:

Nam passim ignoti uice uulgi semet in aethram

Protollunt. Dextram sed tantum propter ephebi

Pocula quem diuum mensis gestare loquuntur,

Efflua se species liquidarum fundit aquarum

835

Partis in geminas. Lux illic clara duabus

Est solum facibus; non haec spatiosa per aethram

Interualla tenent neque lumina deuia fonte

Collidunt: alii Phrygium nam subter ephebum

Ardet apex, alii, qua curuam belua caudam

840

Terminat, insignis late uomitur globus ignis.

Cunctis nomen Aqua est. Quin stellae denique propter

Crura Sagittigeri, qua se uestigia prima

Cornipedis simulant, circumuoluuntur Olympo,

Quis face sub tenui tenebrosus marceat ignis.

845

Ecce uenenatae qua Scorpius agmine caudae

Plurimus erigitur tepidumque super micat Austrum,

Paruulus hic Aram locus exprimit, hanc satis arto

Tempore suspicies mundo rutilante referri.

Nam polus aduerso qui tollitur axe Bootis,

850

Quantum suspenso uada linquit turbida caelo,

Oceano tantum sibimet contraria condit:

Arcturum uertex leuat arduus, umbrifer Austri

Aram cardo premit. Breuis olli semita caeli

Occasusque celer; tamen isto luciparens Nox,

855

Fata hominum miserata prius, miserata labores,

Certa procellarum statuit procedere signa.

Ne tibi, cum denso conducitur aere caelum,

Inter nimbiferas nubes spectabilis exstet

Ara poli, longa ut glomerent circumque supraque

860

Feta pruinarum se uellera, qualia tristi

Coguntur uento terraque excita per aethram

Nubila conceptos effundunt desuper imbres!

Non Arae, non sit tali sub tempore uertex

Clarior! Hoc nam saepe Notum praenoscere signo

865

Nox docuit. Noctis siquis praecepta sequatur,

Incassum Zephyri uoluunt mare; siquis at ista

Respuat, incautas percellent flabra carinas.

Vix, sis sera Iouem subeat miseratio rerum,

Pigra salus nautis redeat fluitantibus alto.

870

Certior ast ollis ueniet spes, axe supremo

Si Boreae stringat rutili coma fulgoris auras.

His signis Austri raptabunt flabra fluentum,

Donec de Boreae rutilum iubar emicet axe.

At si Centaurum medio sub tramite caeli

875

Videris, ut fluctu tantum discedat Eoo

Quantum adit occasum, sit tectus desuper autem

Nube umerum et caelo sint omnia signa priora,

Eurus erit, uerret salsi uada gurgitis Eurus.

Contemplator enim geminae rutilantia formae

880

Viscera, quae signis subtexit membra duobus.

Nam qua parte hominem quadrupes sustollit equino

Ventre superstantem, uersatur Scorpius ingens;

At qua cornipedem media uir fundit ab aluo,

Curua uenenati sunt tantum bracchia signi.

885

Ille autem, dextram protendere uisus ad Aram

Caelicolum, iustae persoluit munera uitae

Agrestemque manu praedam gerit. Hic, ubi celso

Pelius adsurgit dorso nemorosaque late

Inserit aeriis iuga nubibus, arbiter aequi

890

Egerat, Alcidae legum post bella magister.

Desuper ingenti sese agmine porrigit Hydra,

Quae prolata salo longe latus explicat aethra

In Cancrum protenta caput, caudamque feroci

Centauro inclinat, transit spatiosa Leonis

895

Viscera et ingenti sub Virgine summa quiescit.

Quin uitam spirare putes, sic agmina caelo

Lubrica conuoluit, sic spiras pendula torquet,

Sic et flammigero linguam iacit ore trisulcam.

Spirarum medio gestat Cratera coruscum,

900

Vltima caeruleum sustentant agmina Coruum,

Ales ut intento fodiat uaga uiscera rostro.

Vltimus est Procyon, Geminorum subditus astro,

Ore micans rutilo, trina face uiscera lucens.

Ista uolutatos cernuntur cuncta per annos:

905

Haec uehit Oceanus pater omnia, mersaque rursus

Hauriet Oceanus. Trahit ingens machina caeli

Cuncta super, pingunt rutilam sua sidera noctem.

Quinque itidem stellae, similis quibus haud sit imago

Nec quas formarum doctus notet adfixarum,

910

Per bis sena poli uolitant rutilantia signa.

Nullus eas alio deprendere <sidere> certet:

Nam uaga per totam cunctis uia defluit aethram

Semper et aduerso referuntur tramite mundi.

Mundus ab Eoo trahitur reparabilis alto,

915

Pronus Atlantei procul in uada caerula ponti;

Illae in subrecti cogunt iter aetheris orbem

Nitentes in summa poli, motuque feruntur

Aduerso Solis radiis. Ceu, cum uada cumbam

Prona uehunt, siquis prora nitatur ab alta

920

In puppim proferre pedem, uia carpitur olli

Cursibus inceptis contraria, uis ita in istis

Obuia labenti semper sustollitur aethrae.

Vnica quin solis adolent incendia flammis;

Longa uolutandis tamen ollis tempora currunt

925

Pigraque se referunt sedes sortita priores

Omnia. Non illas animis audacibus ergo,

Carmine non caeco temptabimus: hoc satis unum

Musa mihi, satis hoc longi labor egerit aeui

Si defixarum cursus et signa retexam.

930

Quattuor aerios zonae cinxere meatus,

Quattuor has cursus et tempora nosse uolentem

Scire sat est. Quin signa etiam sunt quattuor istis

Plurima quae zonis haerentia conuoluuntur.

Ipsae inconcussa retinentur sede per annos,

935

Mutuaque implexae sibimet consortia mordent;

At modus in binis protenditur. Aurea pepli

Sidera nocturni si suspectare libebit

Nec scindunt medium Phoebeia lumina mensem

Langueat ut stellis species hebes, omnia caeli

940

Illustrante dea ac flammas superante minores,

Orbe sed haud pleno sinit igni feruere acuto

Sidera, candentis speciem super inspice Lactis

Protendi caelo. Color olli nomen ab ortu

Primigeno statuit; sic zonam Graecia sollers

945

Concelebrat, nostro sic balteus ore notatur.

Non isti forma similis similisue colore

Circulus est alius; modus et mensura duobus

Est compar solis, alios duo parcior artat

Linea nec multa trahit istos ambitus aethra.

950

Horum alius, duri qua soluunt flabra Aquilones

Et qua praecipitant Borealia flamina sese,

Axe Lycaonio iacet obuius. Hic Geminorum

Sunt capita, hic genua Aurigae defixa quiescunt.

Circulus hic idem retinet pede Persea laeuo

955

Atque sinistro umero; cubito tenus hic quoque dextram

Sustinet Andromedae (manus extima desuper acri

Subrigitur Boreae, cubito inclinatur in Austrum

Maerens Andromeda). Hic celeris uestigia summa

Praestringuntur Equi, praestringitur Ales ab ipso

960

Verticis extremo. Secat hic umeros Ophiuchi

Circulus et secum flagrantia dorsa reuoluit.

Erigone tepidum sese submittit in Austrum,

Virgineosque pudens zonae super inuidet artus.

Sed Leo, sed Cancer Borealis tramite caeli

965

Viscera protendunt; at circulus ima calentis

Pectora perque aluum procul in postrema Leonis

Succedit; secat ast alium per uiscera plana

Et medium subter caua tegmina diuidit, orbe

Lumina secludens altrinsecus. Orbita porro

970

Ista poli partis si discernatur in octo,

Quinque super uoluit se partibus, at tribus alti

Intrat stagna sali. Sol istinc flammifer aethram

Iam relegit, pulsuque deus semel ordine facto

Flectitur aestiuo, neque celsum semita in axem

975

Sideris erigitur: uia rursum nota iugales

Suscipit, inque Notum rutili redit orbita Solis.

Circulus iste quidem Cancro tenus adiacet axem

Semper inocciduum. Procul alter cardine in Austri

Diuidit imbriferi corpus medium Capricorni,

980

Idaeique pedes pueri postremaque caudae

Caeruleae. <Lucet> breuis hic Lepus, hic Canis artus

Conditur extremos, hic Thessala cernitur Argo,

Hic Centaureae fera molis terga secantur.

Iste uenenatae disiecta uolumina caudae

985

Amputat, hic arcu protenditur ampla sagitta.

Vltimus hic Phoebo locus est, ubi lapsus in Austrum

Pellitur: albenti cum canent tempora bruma.

Sideris hic metae; procul istuc caelite curru

Axe sereniferi descendit Sol Aquilonis.

990

Partibus iste tribus tantum se circulus effert,

Quinque latet, crepuli succedens stagna profundi.

Inter utrumque dehinc, quantus iacet ambitus illi

Zonarum cani specie quae lactis in aethra

Cernitur, ingenti se tramite linea tendens

995

Diuidit ima Noti discernit et alta Aquilonis.

Hic luci modus et tenebris sub lege magistra

Pensatur: nox aequa diem subit, aemula Phoebus

Lumina substituit paribusque reuoluitur horis,

Vel cum summa aestas coquit agri uiscera hiantis,

1000

Vel cum floricomo iam tellus uere mouetur.

Ast isti, celsae quae tramite panditur aethrae,

Indicium est Aries: hunc totum linea quippe

Sustinet. Hic Tauri curuantur crura minacis

Et rutilat stellis hic balteus Orionis.

1005

Spira Anguis, leuis hic Crater et edacia Corui

Ora inhiant, hic sunt flexarum denique flammae

Chelarum, genua hic rigidi uibrant Ophiuchi.

Nec Iouis armigero caret alite: namque per ipsum

Fulua Aquila est. Caput hic Equus eminet, hicque comanti

1010

Ceruice erigitur clarae dator Hippucrenae.

Tris omnis recto contentos tramite caeli

Distantisque pari spatio sibi transigit axis,

Omnibus et mediis ter circumfunditur idem.

Desuper obliqua est alii uia, quartus et iste

1015

Stringitur artatus zonarum mole duarum,

Quas ab diuersa mundi regione locatas

Cire repercussi momentum diximus astri;

Hunc alius medium medius secat. Haud dea Pallas,

Vel licet haec cunctos praecellat acumine diuos,

1020

Compingat parili sic lubrica plaustra meatu,

Implicet ut spatiis sibimet distantibus orbes,

Qualia deuexo nectuntur ab ordine cuncta

Vrgenturque uiam similem noctesque diesque

Lucis ab exortu procul in uada Calpetana.

1025

Nam Tithoneo cum sunt elata profundo,

Rursus in occiduos merguntur singula fluctus

Ordine partito: similis nascentibus ortus,

Scandendi lex una mouet; par denique lapsus

Omnibus, et simili conduntur sidera casu.

1030

Ille autem Oceani tantum descendit in aequor

Quantum ab caeruleo distat Cancro Capricornus,

Et quam multus item est, ubi gurgite protulit ortum,

Tantus in aduersas itidem est cum labitur undas

Signifer. In spatio, quantum deducitur orae

1035

Ambitus extremae, puncti uice terra locanda est,

Vnde acies, oculis cum tenditur (haec quoque puncti

Sedem habet exiguo), procurrit missa per auras.

Signiferi in summum medio de tramite si quis

Dirigat obtutus agilis procul, hosque locorum

1040

Defessos longo spatio tener amputet aer,

Id quod contenti uisus absciditur ultro

Siqui in signiferi patulum circumferat orbem,

Sex olli partis magnae dabit ambitus orae;

Ast hae dimensa spatii sic lege locantur

1045

Bina ut decisis includant partibus astra.

Olli Cancer inest, Leo flammifer, Attica Virgo,

Bracchia sunt itidem Chelarum et Scorpius ipse,

Arquitenens, saetosa dehinc species Capricorni

Voluitur, auratam protendit Aquarius urnam,

1050

Tum duo sunt Pisces, Aries, Taurus Geminique.

His se bis senis sol admouet, hisque recurrens

Omnibus absoluit totos reparabilis annos.

Quem cum signiferi graditur sol aureus orbem,

Singula frugiparos attollunt tempora uultus.

1055

Illius Oceano quantum submergitur alto,

Tantum tellurem supereminet. Omnibus iste

Noctibus illabens pelago sex inserit astra,

Sex reparat. Tanto nox umida tempore semper

Tenditur, extulerit quantum se circulus undis

 

<.............................

1060

At si scire uelis mora lucem quanta retentet

Et quanto nox atra sibi trahat otia lapsu,

Quae procul Oceano consurgunt signa notato:

Horum semper enim comes est Titanius uni.

Horum prima oculis memor incunabula quaere,

1065

Luminis ipsa uagi captans uenatibus, ipsa,

Ipsa notans mundo. Quae si se nubibus abdent,

Aut si, cum surgunt, ut tellus saepe tumescit,

Occultata iugo praetentaque rupe latebunt,

Prompta uia est aliis uenientum tempora signis

1070

Noscere: namque ipso deprenderis indice cuncta

Oceano, magnam qui circum amplectitur undis

Tellurem, curuet celando ut litora mundo

Latius atque sinu patuli salis hauriat astra.

Istius indicium praebebunt cornua semper,

1075

Vel matutino qua perstrepit aera fluctu,

Acer Atlantei uel qua furit aequoris aestu.

Nam non obscurae, cum Cancer commouet ortum,

Oceano stellae circumuoluentur utroque,

In freta labentes aut quae <se> rursus Eoi

1080

Parte ferunt mundi. Minoae clara Coronae

Serta cadent, Austri tergo cadet incola Piscis;

Hunc medium pendere tamen mediumque sub undas

Cedere per spinam, rutila labente Corona,

Semper suspicies. At tergi plurima uersum

1085

Ventre tenus summo supera inter sidera cernes:

Os et colla dehinc et pectora uasta per aequor

Mersantur. Premit ab genibus celsos Ophiuchum

Vsque umeros Cancer, Cancer premit ortus et Anguem,

Agmine qua uasto fluitat caput, aspera ceruix

1090

Qua tumet et spiris qua turgent pectora primis.

Parte nec Arcturus distabit multus utraque:

Iam minor in superis, iam uiscera plurimus alto

Conditur; hunc etenim consortem quattuor astris

Oceanus recipit. Satur hic uix luminis, omnis

1095

Cedit et inspiciens tandem conuexa relinquit.

Tum iam plus mediis nox inclinabitur horis

Cum labente die Phoebo comes ibit in undas.

Ista quidem uasti conduntur gurgitis alto;

Contra autem, nullo non uultum uiscere honorans

1100

Orion, rutilans ardentia cingula late,

Et flagrans umeros et splendens ense corusco

Eridanumque trahens, alio se litore promit.

Adueniente dehinc uilloso colla Leone,

Omnia quae Cancro sese emergente per aethram

1105

Extima erant abeunt. Quin et Iouis ales in undas

Conditur et totis raptim petit aequora pinnis.

Sed Nixus genibus, replicato iuge residens

Poplite, iam superi celatur corporis artus;

Non tamen iste genu, non laeuam gurgite plantam

1110

Occulitur, non Oceanus uorat omnia signi.

Proserit Hydra caput, claro Lepus exsilit ortu

Et Procyon primique pedes Canis ignicomantis.

Erigone salsis cum uultum exegerit undis

Aeris ut patuli iam conscia permeet aethram,

1115

Astrorum numerosa premit. Nam Virgine Eoo

Consurgente freto cedit Lyra Cyllenaea,

Cedit Delphinus pelago ceditque Sagitta,

Primaque pinnarum pars canum condit Olorem:

Vix iam cauda salum superat; uix lumine parco

1120

Eminet Eridanus: ponto procul efflua tinguit.

Celatur sonipes caput impiger, ardua ceruix

Tethyos ima petit, salso iuba rore madescit.

Hydra superpositum procul in Cratera mouetur

Parte alia et liber uestigia Sirius ardet

1125

Vltima, caeruleo protelans aequore Puppim.

Illa micat maloque tenus sese exserit Argo,

Cum iam uirgineos aether uehit altior artus.

Nec, cum falcatas emittunt marmora Chelas

Sideris expertis et clara luce carentis,

1130

Non est nota dies aut est ignobilis ortus.

Namque his indicium proprio fert ore Bootes

Plurimus exoriens, Arcturumque eminus alto

Cardine succendit. Iam celso Thessala Puppis

Aethere subuehitur, iam mundo funditur Hydra

1135

Longior, extremaeque polum subit indiga caudae.

Curua Chii caelo cum surgunt bracchia signi,

Inspice ceu dextra referatur ab aequore planta

Inque genu tantum Nixus pede proferat ortum.

Iste Lyrae rutilat conterminus, atque sub unis

1140

Hic tenebris petit occidui uada caerula ponti

Et mox Oceano reparatur clarus Eoo.

Cum Chelis igitur pede tantum promitur uno;

Ipse dehinc, uersus procul in caput, ultima monstri

Terga manet, manet Arquitenens dum spicula caelo

1145

Exserat et supera uibret bellator in aethra.

Haec sidus reuehunt: Chelae crus, Scorpius ipse

Cetera cum medio, laeuam et caput oraque rursum

Arcus agit. Tribus hic tandem remorantia membra

Partibus erigitur, tria totum denique signa

1150

Absoluunt pelago. Mediae tum serta Coronae

Et quae Centauro diffunditur extima cauda,

Prima uenenati cum repunt bracchia monstri,

Surgunt Oceano. Iam gurges et ultima Cygni

Et caput acris Equi premit aequore, iam procul ista

1155

Marmoris occidui penitus petiere profundum

Hausta salo. Caput Andromedae freta uasta receptant,

Ac formidatam deuexi cardine mundi

Fluctigeni speciem monstri superinuehit Auster.

Sed Boreae de parte trucis uelut aggere ab alto

1160

Prospiciens superi subrecto uerticis axe

Intentusque procul specie, uaga bracchia Cepheus

Exserit et saeuam pelagi monet adfore pestem.

Illa tamen, uersa in Fluuium, postrema profundo

Tinguitur ab spina capiti quae proxima summo est.

1165

Vndas succedens Cepheus et uerticem et ulnas

Mersatur patulas. Quin et cum Scorpius acer

Nascitur Oceano, quidquid per sidera aquarum

Ad speciem Eridanus pater exspuit, abditur alta

Tethye et occidui tegitur Padus aequore ponti.

1170

Scorpius ingentem perterritat Oriona

Proserpens pelago. Vetus, o Latonia uirgo,

Fabula, nec nostro struimus mendacia uersu:

Prima nefas duri compegit germinis aetas,

Prima dedit populis. Caecus mos mentis acerbae

1175

Immodicusque furor sceleris penetrauerat oestro

Impia corda uiri. Caluerunt dira medullis

Protinus in mediis incendia, plurimus ardor

Pectore flagrauit. Tene improbus ille procaxque,

Te, dea, te dura ualuit contingere dextra,

1180

Cum sacrata Chii nemora et frondentia late

Bracchia lucorum, cum siluae colla comasque

Deuotae tibimet manus impia demolita est

Audax ut facinus donum fouet Oenopioni?

Digna sed immodico merces stetit ilicet ausu:

1185

Nam dea, nubiferi perrumpens uiscera montis,

Dirum antris animal saeuos uomit hostis in artus.

Ergo ut falcatis monstrum petit Oriona

Morsibus et totas in membra ferocia chelas

Intulit, ille mali poenas luit. Ista furori

1190

Praemia debentur, sunt haec commercia laesis

Semper numinibus. Metus hic, metus acer in astro

Permanet et, primo cum Scorpius editur ortu,

Orion trepido terrae petit extima cursu.

Nec minus Andromedae quidquid uolitabat in aethra

1195

Et siquid Pistris reliquum conuexa uehebant

Hoc oriente ruunt. Omnis procul in uada terror

Inserit et cunctos pauor unus in aequora cogit.

Cepheus ipse caput distentaque bracchia uasto

Induitur ponto, tellurem cingula radunt

1200

Extima, et Oceano mersantur pectora rauco

Sola senis; reliquum polus altior aere uersat

Semper inocciduo. Genetrix quoque Cassiepia

Sidera praecipitis sequitur labentia natae,

Deformemque trahit procul in uada caeca ruinam.

1205

Prona caput solio, solio uestigia ab alto

Sustollit miseranda super: quatit ira furorque

Doridos et Panopes post fata nouissima matrem,

Ac memor has poenas dolor exigit. Omnia fluctus

Haec simul occiduos subeunt; tamen altera mundus

1210

Sufficit, inque uicem lapsorum multa reportat.

Tempore namque isto reliquae se serta Coronae

Expediunt pelago, postremique agminis Hydra

Erigitur caudam. Caput et turgentia membra

Centauro exsuperant, manus effert dextera praedam

1215

Siluarum. Nam prima ferae uestigia molis

Arcum sera manent, Arcu redeunte per aethram

Protolli incipiunt, reliquum Serpentis et artus

Anguitenentis item fert primis fluctibus Arcus.

Amborum capita et palmas geminas Ophiuchi

1220

Ac primam rutili spiram Serpentis Eoo

Scorpius Oceano surgens agit. A pede Nixi,

Quem procul auersum semper salis alta remittunt,

Tunc artus medii, tum pectora uasta umerusque

Dexteraque ulnarum spumosi gurgitis aestu

1225

Procedunt pariter. Caput et manus altera porro,

Tota Sagittigeri cum uibrant astra, feruntur.

Mercurialis item Lyra uoluitur, altaque Cepheus

Cardine sustollens uestigia gurgite nondum

Pectora liber agit, sed pectora mersus in undas

1230

Plaustra Lycaoniae pulsat pede desuper Vrsae.

Tempore non alio magni Canis ignea cedunt

Sidera, protentum freta iam procul Oriona

Hauserunt pelago, toto Lepus occidit astro.

Tum quoque et Oceano fugientem Sirius urget.

1235

Sed non Aurigam, cum gurgitis ille profundi

Ima petit pedibus, Capra mox Haediue sequuntur:

Ista polo rutilant, illum uada liuida condunt.

Haec membris discreta aliis exstantiaque alte

Laeuum umerum et summae sese attollentia palmae

1240

Cernuntur, donec labenti congrada soli

Sidere deuexo freta late caerula turbent.

Namque manum Aurigae reliquam celsumque corusci

Verticis et dorso qua spina attollitur alto

Deprimit hirsuti sidus surgens Capricorni

1245

- membra Sagittigero cedunt postrema reuecto -.

Iam non alatus remoratur uiscera Perseus

Aeris in spatiis, neque clauum uindicat Argo

Alluuione sali: Perseus, pede denique dextro

Atque genu liber, mersatur cetera ponto;

1250

Argo, quod curuis puppim super attrahit oris,

Tinguitur et duro tangit uada caerula dorso.

Ipsa dehinc manet exortum gelidi Capricorni,

Totaque tum pelago caelo descendit ab alto

Aequora tum Procyon, gressum sectatus erilem,

1255

Intrat et Oceano permutat celsa profundo.

Haec habet occidui plaga gurgitis, ista sonoro

Supprimit unda salo. Rursum procul erigit aethra

Cygnum Aquilamque Iouis, surgunt flammata Sagittae

Sidera perque Notum rutilat tum numinis Ara,

1260

Delphinum paruas promit Capricornus in auras.

At matutino cum surgit Aquarius orbe,

Os Equus atque pedes nouus exserit. Ecce cadentis

Parte poli trahit occiduum nox atra sub aequor

Centaurum cauda, sed non caput aut umerorum

1265

Vasta simul recipit: persistit pectore celso

Cornipedis species et caelum uertice fulcit.

Ora dehinc Serpens et prima uolumina tantum

Conditur: ingentis late tamen agmina caudae

Pone trahit. Subit ista salum, subit aequora rursum,

1270

Integer Oceani cum se Centaurus in undas

Iecerit atque nouo uibrarint sidere Pisces.

His in summa poli surgentibus, ille per Austrum

Piscis item, planta quem pulcher Aquarius urget,

Redditur; haud toto tamen hic se corpore promit,

1275

Sed manet alterius uenientis tempora signi:

Parte latet, partem supera in conuexa sonoris

Fluctibus absoluit pelagi. Sic bracchia maestae

Andromedae, sic crura dehinc umerique nitentes

Paulatim recauo redeunt maris, aurea caelo

1280

Postquam adolent Pisces incendia. Denique Pisces

Cum rutilant mundo, dextram haec attollitur ulnam,

Laeuaque uirginei rursum se corporis edent

Phrixei postquam pecoris proruperit ortus.

Australem hic Aries Aram procul admouet undis

1285

Gurgitis occidui. Qua lux redit, excitat idem

Persea proceri sustollere uerticis astra

Et claros fulgere umeros; at cetera nondum

Sunt exempta salo. Quin totum hoc inuida ueri

Natura ambigua rerum ratione reliquit

1290

Extimus an reliquos Aries produceret artus

Perseos an Tauro freta pelleret adsurgente.

Hoc una caelum subit integer. Haud reses ullo

Viscere nascentis noua Tauri deserit astra

Quippe huius flammis Aurigae sidus inhaeret,

1295

Nec tamen hunc totum sustollit Taurus in aethram:

Aurigam salsis euoluunt fluctibus omnem

Surgentes Gemini. Tauro Capra plantaque laeua

Atque Haedi exsuperant, cum primum rursus ab undis

Cetosa in superum referuntur uiscera caelum:

1300

Nam cauda et cristae rigor arduus aera celsum

Tunc repetunt. Diri cum sidera gurgite monstri

Voluit praecipitis teres inclinatio mundi,

Eminus ingentem condit pars prima Booten.

Quattuor hic etenim signis surgentibus altum

1305

Vix penetrat pelagus, neque summa totus ab aethra

Labitur Arcturus: manus olli quippe sinistra

Iuge manet, celsisque super subducitur Vrsis.

At cum iam pedibus repetit fluctus Ophiuchus,

Vt genua Oceanus uasto procul aequore condat,

1310

Signum erit Eoa Geminos procedere parte.

Nec lateri Pistrix cuiquam uicina uidetur,

Sed iam tota super sustollitur, exspuit atram

Iam pelagus speciem nec adhuc tamen extima sorbent.

Quin et nascentis suspectat nauita ponto

1315

Agmina prima Padi caelo tum feruere aperto,

Vicinasque faces rutili manet Orionis,

Curricula ut sollers uero mox indice discat

Certa tenebrarum, possitque fideliter astro

Explorare Notos et tuto carbasa ponto

1320

Credere. Ni desit magnorum congrua cura,

Prompta uia est ipso cognoscere talia semper

Praeceptore Ioue, et caelo tibi signa magistro

Omnia ducentur: monet alta Iuppiter aethra

Singula nos, facilis ueram dedit arbiter artem

1325

Ne tempestatum primordia caeca laterent.

Nonne uides, primum cum Phoebe in cornua surgit

Tenuia et angusto lumen iacit ore per aethram

Decedente die pronoque ab tramite solis,

Promat ut ingressi sollers tibi tempora mensis?

1330

Namque facem quarti sibimet profitebitur ignis

Corpora cum primum perfundens lumine nostra

In subiecta soli tenuem porrexerit umbram.

Ast orbis medii si caedat Cynthia formam,

Octauos ortus octauaque plaustra docebit.

1335

Denique cum toto dea iam surrexerit ore

Integer ut magni resplendeat ambitus orbis,

Effluxisse sibi medii iam tempora mensis

Monstrabit caelo. Pleni cum rursus egena

Oris eat, tanto procedens lumine formae

1340

Inserit aeriis quantum dea nubibus ignis,

Esse senescentis sibimet dispendia mensis

Illa docet, quibus in rutili confinia fratris

Tertia uix mundo superest uia. Cum minus autem

Vmbrarum excludit, sunt tales quattuor ortus

1345

Marcentis lunae quales sub mense renato

Quattuor exsurgunt languentis luminis umbrae,

Atque his octonas includunt ordine luces.

Interiectorum numerum quoque nosse dierum

Prompta uia est: proprio semper dea proditur ore,

1350

Scandat quanta polum, quotiens temone iuuencos

Strinxerit et quanto iam tramite liquerit undas.

At decedentis postrema crepuscula noctis

Bis sex signa tibi, quae uersat signifer orbis,

Monstrabunt: cursu nam Phoebus singula mutat

1355

Semper et alterno succedit in omnia lapsu.

Conficiens iter aetherium, nunc igneus istud

Astrum adolet flammis, alii nunc aurea Titan

Lumina miscetur, uel cum deuexus in undas

Labitur et rebus formam absumpsere tenebrae,

1360

Vel matutino redit incunabula linquens

Cum pelago et rebus suffudit luce colores.

Sic diuersa diem comitantur sidera semper.

Non ego nunc longo redeuntia sidera motu

In priscas memorem sedes: habet ista priorum

1365

Pagina, et incerta rerum ratione feruntur.

Namque Solon hiberna nouem putat aethere uolui

Vt luna <in> spatium redeat uetus, Harpalus ipsam

Ocius in sedes momentaque prisca reducit,

Illius ad numeros prolixa decennia rursum

1370

Adiecisse Meton Cecropea dicitur arte

Inseuitque animis; tenuit rem Graecia sollers

Protinus et longos inuentum misit in annos.

Sed primaeua Meton exordia sumpsit ab anno

Torreret rutilo cum Phoebus sidere Cancrum,

1375

Cingula cum ueheret pelagus procul Orionis

Et cum caeruleo flagraret Sirius astro.

Hoc ut fonte Meton deduxit tempora lunae,

Nauita quo longum facili rate curreret aequor

Et quo ruris amans telluri farra parenti

1380

Crederet: ingenti petat haec indagine semper

Seu qui uela salo, seu qui dat semina terrae.

Nec mora discendi, breuis huc labor et breue tempus

Poscitur, innumeros habet autem industria fructus.

Vtilitas te certa manet, praenoscere motus

1385

Si libet aerios et tempestatibus ipsis

Edere principium: te primum sponte procellis

Arcebis rapidis, te rursum principe fluctus

Vitabunt alii, si certis singula signis

Tempora discernas. Nam mundi cardine uerso

1390

Vt stata raucisoni redit indignatio ponti:

Saepe etenim, quamquam tranquillae noctis amictu

Mitia protenti requiescant terga profundi,

Doctus securam subducit ab aequore classem

Nauita et actaea retinet statione phaselum,

1395

Cum matutinae praesensit signa procellae.

Namque alias caelo cum tertia lumina Phoebus

Exserit, ille sali furit implacabilis horror

Adfore quem pelago comitem sibi dixerat astrum.

Crebro quinta dehinc lux commouet Amphitriten,

1400

Saepe inopina mali clades ruit. Omnia certis

Indiciis tibi luna dabit, seu lucis utrimque

Caesa facem, seu cum teretem concrescit in orbem.

Sol quoque uenturas aperit tibi saepe procellas,

Sidera producens et cum sale sidera condit.

1405

Nec minus ex aliis aderit cognoscere motus

Aequoris et magnos caeli callere tumultus,

Quos det certa dies, qui longi tempore mensis

Astrorumque uice et mundi ratione trahantur.

Aeris immadidi quiddam tellure creatum

1410

Spiramenta uomunt. Vis hoc cum fudit in auras

Venarum, occulte patulo praetexitur agro

Insubiectum oculis, terramque supernatat omnem

Vuida materies; quam cum calor ignicomantum

Hausit stellarum, superas subducit in auras

1415

Et concreta diu compingit nubila mundo.

Si minor haec madidi substantia caespite ab imo

Subrigitur, tenues nebulae caligine fusa

Tenduntur caelo. Vis autem siccior olli

Cum fuit, in celeres dissoluitur undique uentos

1420

Vicinumque sibi flabris dominantibus ultro

Aera propellit. Si maior protinus umor

Consurrexit humo, pluuias quoque nubila fundunt;

Et pluuiis late calor est pater: hic super imbres

Exprimit et ductum feruentis ut obice mundi

1425

Respuit umorem. Si moles magna utriusque

Occurset sibimet uelut obuia, comminus acer

Compulsu aerio fragor intonat amplaque late

Murmura discurrunt pariter crepitantibus auris.

Hic inflictus item diuersorumque per aethram

1430

Saepe superne furens illisio fulguris ignes

Excudit rutili, totamque uolantibus aethram

Praestringit flammis et caelum sulpure odorat.

Omnibus his genetrix tellus, et caespite ab imo

Ducuntur superi motus. Ipsa ignea mundi

1435

Lumina, flammigero Phoebus temone coruscans

Et quae noctiuagos attollit Luna iuuencos,

His peperere malis exordia. Namque deorum

Mouit humum cum forte calor, laxata repente

Spiramenta soli uenas procul altaque pandunt

1440

Viscera telluris; bibit imum terra calorem

Desuper et madidum tepefactus caespes anhelat.

Aeris hos motus rabiemque uolubilis undae,

Flabra procellarum, mundani tramitis iras

Praesentire decet. Cape sollers singula mente,

1445

Praeceptisque uirum sitientia pectora pande.

Cynthia cum primum caelo noua cornua promit,

Cautus utrimque deam circumspice. Namque reuectae

Nequaquam semper similis lux imbuit ortum,

Sed species diuersa trahit uarioque notatur

1450

Formarum, primi cum surgit luminis igne,

Tertia cum rutilat, cum maior sideris aethram

Scandit et aerias quarta face luminat oras:

Ingredientis erit plene tibi nuntia mensis.

Haec castigato si tertia fulserit ortu

1455

Pura sit ut foedis ab sordibus, adfore dicet

Clara serena diu; tenui surrexerit autem

Si face et ignito suppinxerit ora rubore,

Turbida certantes conuerrent aequora Cauri.

Luminis ista dehinc si crassior atque retunsis

1460

Cornibus ingreditur sic quarti sideris ortum

Percussi ut tenuem protendat corporis umbram,

Imbribus aut Zephyris hebetabitur, arguet ultro

Flabra Noti aut pluuias: nam crassus desuper aer

Cornua caeca premit, Notus uuidus aera cogit.

1465

Tertia si rursum protollat Cynthia currus

Sic subrecta faces et acumina tenta coruscans

Vt nec curua quasi declinet cornua nec se

Fusa supinato diducat lumine in auras,

Occiduo Zephyrum praedicet surgere mundo

1470

Aut Libyae de parte Notum. Sin quattuor autem

Cynthia curriculis caelum subit atque coruscis

Cornibus immodice prostantibus exserit ignes,

Vis prolixa salum ciet, ocius omnia Cauri

Marmora conuoluent, fera uerrent flabra profundum.

1475

Istius in Borean quod se sustollit acumen,

Si curuum specie uelut adnuat, adfore caelo

Saeua procellosi praedicet flabra Aquilonis:

Namque hoc urgeri sese adserit hocque grauari,

Summati et uento docet inclinarier alta.

1480

Indice rursus eo ueniet Notus, hanc ubi partem

Pone supinari conspexeris inque reclinem

Sponte habitum pandi: nam subrigit Auster acumen

Inferiore plaga. Si lunam tertius ortus

Proferat atque deae conuoluat circulus oras

1485

Suffusus rutilo, mox tempestate sonora

Spumosum late pelagus canescere cernes;

Maior et haec rauci uersabit gurgitis undas,

Ipsa quoque immodice si uultum luna rubescat.

Contemplator item, seu plenum luminis orbem

1490

Cynthia distendit, seu cum teres ambitus olli

Caeditur et mediae uelut indiga lucis utrimque

Sustinet obductae sibimet dispendia formae,

Cornua prima replens et cornua fessa dehiscens.

Induit et qualem procedens ore colorem,

1495

Hunc perpende oculis, ipso monitore dierum

Signa tene ac totum discerne in tempora mensem.

Non unum deprensa diem tibi signa loquuntur

Nec uulgo in cunctis adsunt praecepta diebus;

Sed quae signa nouo dederit mox tertia motu

1500

Quartaue, sustollat medios dum Cynthia uultus,

Durabunt caelo, medio quae dixerit ore

Ignis in plenos. Hinc in dispendia rursus

Altera prouisae signantur tempora lunae;

Illa dehinc, donec germani luminis ignis

1505

Accedat Phoebe, mensis postrema notabunt.

Hoc quod protento uehit ingens mundus inani

Aera nomen habet; quod spirat caespite tellus

Nubila dicuntur. Caelum super, aula deorum,

Axe adamanteo conuoluitur. Hic sua certis

1510

Sunt loca numinibus: Borealis uerticis altum

Regia Saturni; qua siccior annus anhelat

Aestatis rutilo, calida stat Iuppiter aethra;

Immodicus terram qua desuper ignis adurit,

Gradiuo incolitur; brumalis pulsus habenas

1515

Qua Solis redigit, pulchro Venus obtinet astro;

Ast ubi demerso latet ater circulus orbe,

Cessit Mercurio locus umbrifer. His super amplas

Quinque tenet zonas certo <et> uia feruida Solis

Limite decurrit; tum Lunam nubila propter,

1520

Exhalantis humi qua spiramenta madescunt,

Ima uehunt caeli. Lux it dum fracta frequenter

Desuper in nubes rutilantis lampade lunae

Pascitur umore et uarias dea lumine formas

Exprimit inserto: sic crebro denique Phoebe

1525

Nubibus ambiri, cum subsint nubila lunae,

Creditur. Hanc quotiens includere circulus ergo

Spectatur, proprio succedunt ordine signa:

Ille alias trino conuoluit tramite lunam

Et geminus plerumque meat, solet unicus idem

1530

Cingere. Si simplex circumuersabitur orbem,

Signa procellarum certissima, signa sereni

Praeferet; abruptus subitos praenuntiat Euros;

Marcescens tenui sensim caligine et aethra

Digestus patula, docet undis adfore pacem.

1535

Si duo se lunae circumfudere, repente

Maxima uis pontum, uis uerret maxima terras;

Maioresque dehinc agitabunt stagna procellae

Si trinus rutilum constrinxerit ambitus orbem,

Et magis immodica formidine saeuiet Auster,

1540

Zonarum taeter fuerit si tractus in aethra.

Denique disrumpant si sese cingula lunae,

Vltima tempestas ruet imi gurgitis aestum.

Solis quin etiam, solis tibi cura uidendi

Sit potior: solem melius praeuisa sequuntur

1545

Astrorumque duci monstrata tenacius haerent,

Siue ille occiduas uergat decliuis in undas,

Seu se luciferis reparabilis exserat oris.

Istius ingentes radii caliginis atrum

Et nebulosarum tractus piceos tenebrarum

1550

Lumine dissiciunt, cum per chaos umbriferum uis

Flammea peruasit, cum se per noctis amictus

Inserit aeriae fulgor facis. Ille calore

Pigra mouet, stimulat rutilis torpentia flammis;

Sol sopita animat, Sol dura obstacula primus

1555

Curru adamanteo reserat pater: efflua Phoebus

Igne inhibet, Phoebus radiis densata relaxat.

At cum flammigeri cedit uis inclita solis

Lucis egens, crassaeque deus latet obice nubis,

Et caelo et pelago magnos ait adfore motus.

1560

Non hic, cum primos educet gurgite uultus,

Ceu picturato diuersos ore colores

Proferat! Haud etenim tali tibi sole reuecto

Mitia iam caeli fas expectare serena.

At si tranquillo conuexa cocurrerit astro

1565

Indideritque facem ponto deus integer, ora

Nube carens purusque comas et splendidus orbe,

Conuenit Eoae pacem praesumere lucis.

Sed non ora cauo similis medioque recedens

Orbe quasi uel si radios discingitur ultro

1570

Figat ut australem porrecto sidere partem

Ac Borean rigidi iaculetur luminis igne,

Et uento et pluuiis reparata in luce carebit.

Denique per flammas procul adque incendia sollers

Ipsa dei, cedunt blandi si lumina solis,

1575

Tende oculos - certa hoc ducentur signa magistro -,

Et ne sanguineus late rubor imbuat ora,

Qualia protractu uaga nubila saepe rubescunt,

Aut ne liuenti piceus color abdat amictu

Lampada, quaere diu. Si taetro crassior orbe est,

1580

Vuescet pluuiis tellus, inflataque celsas

Aggere deuicto superabunt flumina ripas;

Ignea si fulgor percurrit plurimus ora,

Flamina crebra salis quatient uada, flamina terras

Conuerrent omnis et duri flabra Aquilonis

1585

Siluarumque comas et celsa cacumina flectent;

Vis simul amborum si uultum solis oberret,

Cuncta Noti quatient, imbres procul arua rigabunt.

Ecce alias, primo nascentis solis in ortu

Vel cum praecipites pelago deus inserit ignes,

1590

Vt coeunt radii nebuloso - cetera quippe

Pars Hyperioniae rutilat facis, hicque comarum

Vis confusa micans mundo sua lumina praestat,

Hic globus ater item liuentia nubila cogit -;

Nonnumquam crasso nebularum tectus amictu

1595

In conuexa redit; tum caelo rursus aperto

Cum ruit, opposita uultum caligine condit:

Omnibus his signis in terram defluet imber

Plurimus. Interdum tenuis praeuertere nubes

Visa deum: haec celeri si praesurrexerit ortu

1600

Ipseque pone sequens radiorum luce carere

Cernatur, nimbis ingentibus arua madebunt.

At matutini si Phoebum litoris acta

Maiorem solito produxerit atque per aethram

Marcenti similis diffluxerit extimus orbis,

1605

Alta dehinc scandens minuat iubar igniferum sol,

Pura serena aderunt: namque olli gurgitis aer

Crassior immodicum <primo> diffuderat orbem,

Et iam se tenero sustollens tramite caeli

Oblitum iusti iubar attrahit. Hic quoque, magnis

1610

Cum madefacta dies sub tempestatibus horret,

Pallidus ora cadens promittit pura serena:

Displosis etenim per apertam nubibus aethram

Ora laboranti similis languentia pallet,

At disiectarum moles late nebularum

1615

Indicat exuti faciem clarescere mundi.

Quin nascente die uenturos conuenit imbres

Noscere, cum proni procul ad confinia caeli

Deferri piceo spectaris nubila tractu;

Et cum declinant radii se partem in utramque

1620

Lucis in occasu, nox ut serat algida rores,

Imber erit. Puras si Phoebus condat habenas

Et Calpetano tranquillum gurgite lumen

Tinguat, at illapsum nubes ignita sequatur,

Noxque diesque dehinc uenturi rursus Eoi

1625

Nimborum expertes et tempestatibus atris

Durabunt. Sed cum radiis marcentibus ardor

Languet et <heu!> tenui tenduntur acumine frustra

Phoebei crines, nimbos aget atra procella,

Talis et obducti cernetur forma diei

1630

Qualem fraternos subtexens luna iugales

Lucem hebetat: subit haec superi sacra lumina solis

Inferior, mediaeque interstans lampadis orbe

Arcet flammigerae radium facis. Haud tibi rursum,

Cum matutinos molitur Lucifer ortus,

1635

Ebria sanguineae subuoluant uellera nubes!

Namque grauis caelo fundetur protinus imber.

Nec si, sole procul rutila inter stagna morante,

Emineant radii, radios quoque crassior umbra

Contegat, ille dies pluuiis uentoque carebit.

1640

Quin erit imber item, si solem circulus ater

Ambiat exortum; maior se denique nimbus

Vrgebit caelo, maior sola perluet imber,

Circumfusa deo si cingula nescia solui

Seruarint taetrae speciem torpentia molis.

1645

Saepe etiam Phoebo nubes percussa rubescit,

Et meditata dei formam procul igne recepto

Concipit effigiem simulato luminis orbe.

Id qua parte poli spectaueris, adfore ab ipsa

Parte tene uentos. Tamen haec, tamen omnia semper

1650

Decedente die melius uentura docebunt.

Conuenit hic etiam paruum Praesepe notare.

Id nubi nomen quae Cancro obuoluitur alto

Graecia docta dedit. Duo propter denique Asellos

Suspice, quorum alius septem uicina trioni

1655

Astra adolet, tepidum procul alter spectat in Austrum.

In medio quod nube quasi concrescit adacta,

Id Praesepe uocant. Porro hoc Praesepe repente

Si sese ex oculis procul auferat, ardeat autem

Congruus aeriis late rubor ignis Asellis,

1660

Nequaquam tenues agitabunt stagna procellae.

At si sideribus similis lux duret et illi

Taetra sit effigies, ruet altis nubibus imber

Lenior et parco mox tellus rore madebit.

Sed Boreae si parte trucis uelut indiga iustae

1665

Stella facis lento marcescere cernitur igne

Et procul alterius iuba late flagrat Aselli,

Protinus Aethiopum surget conuallibus Auster.

At regione Noti si lucem stella senescat,

Saeuus Riphaeis Aquilo crepitabit ab oris.

1670

Quin et terrenis cape rebus certa frequenter

Signa procellarum. Nam cum traxere tumorem

Aequora prolixum, cum litora curua resultant

Sponte procul neque caeruleus colliditur aestus,

Aut cum proceris uertex in montibus ultro

1675

Perstrepit aerium, uentos instare docebunt.

Et cum parua fulix trepido petit arua uolatu

Stagna sinens longasque iterat clangore querelas,

Indicat insanis freta mox canescere uentis.

Denique cum caelo tenduntur pura serena,

1680

Si ruitura polo sunt flamina, primus in ipsa

Mox picturati conuertit pectoris artus

Sturnus edax, premat ut tenui uis obuia plumas

Et ne post tergum pateat penetrabilis Euro.

Latipedemque anatem cernes excedere ponto

1685

Saepius et summa nebulam se tendere rupe,

Iamque super latices florum uolitare senectam,

Stellarumque comas rumpi procul, aethere celso

Decidere in terras, rutilarum spargere crines

Flammarum et longos a tergo ducere tractus:

1690

Inde etiam uentos mox adfore praemonet usus.

Quod si diuersis se passim partibus ignes

Excutiant, uerret pelagus sine fine modoque

Turba procellarum, si duri limite ab Euri,

Si regione Noti, si lenis parte Fauoni

1695

Aut de Bistonio mundi procul axe coruscat.

1697

Vellera si caelo uolitent, si discolor Iris

Demittat gemino se fornice, circulus albam

Si stellam taeter uelut ambiat, aequora propter

1700

Si crepitent uolucres, si gurgite saepius alto

Pectora mersentur, si crebro garrula hirundo

Stagna adeat, rutilae cum sint primordia lucis,

1696

Si repetunt ueterem ranae per stagna querelam,

1703

Si matutinas ululae dant carmine uoces,

Improba si cornix caput altis inserit undis

1705

Flumine terga rigans, si saeuit gutture rauco,

Plurimus abruptis fundetur nubibus imber.

Imber erit, latis cum bucula naribus auras

Concipit, et late pluuiis sola cuncta madebunt,

Cum proprias sollers sedes formica relinquens

1710

Oua cauis effert penetralibus (aspera quippe

Tempestas gelidusque dies et frigidus aether

Inserit internis terrarum sedibus aestus),

Pectora cum curuo purgat gallinula rostro,

Agmine cum denso circumuolitare uidetur

1715

Graculus et tenui cum stridunt gutture corui,

Cum procera salum repetit clangore frequenti

Ardea, cum paruae defigunt spicula muscae;

Et si nocturnis ardentibus undique testis

Concrescant fungi, si flammis emicet ignis

1720

Effluus aut lucis substantia langueat ultro,

Conuenit instantes praenoscere protinus imbres.

Denique cum patulum torret Vulcanus aenum,

Scintillas flamma circumlambente relinquit

Si Notus humentis Libyco trahit aethere nubes.

1725

Sin imum ad montem nebularum crassus amictus

Tendatur, summo nudentur uertice saxa,

Et qua pontus item freta per distenta quiescit

Nubila si longo se procumbentia tractu

Diffundunt, caelo et Thetidi terrisque supinis

1730

Pax aderit, nusquam mundo ruet effluus imber.

Sed cum tranquillo tenduntur uasta serena

Sub Ioue, uenturae praenoscere signa procellae

Conuenit ac rursum, cum perfurit aeris horror,

Inspice quae referant terris pelagoque quietem.

1735

Inter prima tamen paruum Praesepe notato,

Arduus excelso quod Cancer cardine uoluit:

Hoc, cum concretus tenuari coeperit aer,

Discutit impositae late sibi molis amictum;

Namque sereniferi patet hoc in flabra Aquilonis

1740

Comminus, et primo purgatur flamine uenti.

Tempore tum proprio modulatur noctua carmen,

Tum uespertinum cornix longaeua resultat,

Tum corui crepitant et ouantes gutture rauco

Agmina crebra uocant, tum nota cubilia laeti

1745

Succedunt pariter, tum pennis corpora plaudunt;

Tunc et Strymonias circumuolitare repente

Suspicies per aperta grues, ubi mitior annus

Sponte procellosum disiecerit aera caelo.

Tunc quoque cum stellis hebes est lux omnibus ultro

1750

Nubila nec crassos circumduxere meatus

Vt iubar occulerent flagrantibus obuia flammis,

Nec caligo inhibet rutilantis lampados ignes

Orbe nec expleto sacra sidera luna retundit,

Sed iam sponte sua stellarum lumina marcent,

1755

Conuenit hibernae praenoscere dura procellae.

Nubila si caelo consistere, nubila ferri

Sique superfundi sibimet suspexeris ultro,

Gramina si carpit semesa petacius anser,

Si nocturna tibi cornix canit, Hesperus aethra

1760

Cum redit, innumero si cantu graculus instat,

Si matutino fringuilla resultat ab ore,

Si fugiunt uolucres raptim freta turbida Nerei,

Orchilos infestus si floricomis hymenaeis

Ima petit terrae, si denique paruus eritheus

1765

Succedit trepide scruposae concaua rupis,

Cecropias si pastus apis uicinus ob ipsa

Castra inhibet florumque simul libamina maestae

Proxima decerpunt, si Threiciae per aperta

Sponte grues trepidant nec sese audacibus aethrae

1770

Committunt pennis, ut longos saepe uolatus

Formauere super, si soluit aranea casses,

Tenuia si toto uehit Auster licia caelo,

Mox tempestates et nubila taetra cientur.

Quid maiora canam? Cinis <en> cinis ipse, repente

1775

Cum coit, albenti nix terras uestit amictu.

Nix operit terras, rutilis ubi lumina prunis

Summa rubent errantque breues caligine crassa

Interius nebulae et denso iam fomes in igni

Marcescit penitus. Pluuios mox arguet Austros

1780

Induit immodicis cum semet floribus ilex:

Indiga nam suci ligno natura rigenti est

Et cum flore nouo, cum bracchia glande grauantur,

Vuentis caeli sibi nutrimenta latenter

Sponte operata docet. Quin et lentiscus amara

1785

Indicium est pluuis. Ter fetum concipit arbos

Terque nouos genetrix fructus alit, ipsaque trino

Flore renidescens tria tempora prodit arandi.

Ter prorumpentis scillae teres erigitur flos,

Sulcandique solum ter monstrat tempus adesse.

1790

Sic et crabronum rauca agmina si uolitare

Fine sub autumni conspexeris aethere longo,

Iam uespertinus primo cum commouet ortus

Vergilias pelago, dices instare procellas.

Sique sues lentae, si lanae sedula nutrix,

1795

Si capra dumosis errans in saltibus ultro

In uenerem pergat (quippe ollis uuidus aer

Excitat internum per uiscera mota furorem),

Et tempestates et nubila protinus atra

Adfore praecipies. Quin et gaudebit arator

1800

Quisque solum iustis uersarit mensibus anni

Plebe gruum prima, gaudebit tardus arator

Agmine pigrarum, si quadam lege deorum

His comes est imber. Pecudes si denique terram

Lanigerae fodiant, caput at tendatur in Arctum,

1805

Cum madidus <primum> per marmora turbida condit

Pleiadas occasus, cum brumae in frigora cedit

Frugifer autumnus, ruet aethra concitus imber.

At ne perruptis terrarum dorsa lacunis

Infodiant pecudes! Si uasto uiscera hiatu

1810

Discutiant terrae, ueniet uis aethere toto

Dira procellarum, nix omnis uestiet agros,

Nix herbas laedet teneras, nix uret aristas.

At si contigerit plures ardere cometas,

Inualidas segetes torrebit siccior aer.

1815

Nam quae prorumpunt naturae legibus ultro

Spiramenta soli, si iustus defuit humor,

Arida, per caelum surgentia, desuper aethrae

Ignescunt flammis, mundique impulsa calore

Excutiunt stellas et crebro crine rubescunt.

1820

Contemplator item: si longo plurima ponto

Agmina festinant uolucrum solidamque frequentes

Succedunt terram, sterilis desaeuiet aestas

Ac sitient agri. Nam qua circumflua tellus

Adluitur pelago, coquit altas siccior aer

1825

Caespitis arentis uenas, citiusque calorem

Sentit humus sic cincta salo. Fuga protinus ergo

Est auium in terras; pauet, has ut uiderit, aestus

Agricola et sicco iam deflet mergite culmos.

Sed si se modico producant agmine ab undis

1830

Nec trepido passim uersent conuexa uolatu,

Laetitia est duris pastoribus: adfore parcos

Praesumunt imbres. Sic in contraria semper

Vota homines agimur, nostrique cupidine fructus

Poscimus alterius dispendia. Sed cuique ipsa

1835

Sollers natura et rerum genitabilis ordo

Certa suis studiis adfixit signa futuri.

Namque et ouis cupido si gramina tondeat ore

Insaturata cibis, decerpens latius agros,

Pastori indicium pluuialis frigoris edet;

1840

Et si persultans aries lasciuius herbas

Appetat aut sese sustollant saltibus haedi

Vel si iuge gregi cupiant haerere nec usquam

Matribus abscedant, et si sine fine modoque

Pabula delibent cum tutas uesper adire

1845

Compellat caulas, monstrabunt adfore nimbos.

Bubus arator item trahit atrae signa procellae,

Lambere si lingua prima hos uestigia forte

Viderit aut dextrum prosternere corpus in armum,

Vel si prolixis auras mugitibus implent,

1850

Pascua linquentes uix uespere. Dat capra moti

Rursum signa poli, cum spinis ilicis atrae

Multa inhiat. Docet haec eadem sus horrida caeno,

Gurgitis illuuie si saepius inuoluatur.

Martius ipse lupus, uillarum proxima oberrans

1855

Affectansque locos hominum lectumque laremque

Sponte petens, crasso consurgere nubila caelo

Praemonet. Id parui cum stridunt denique mures,

Cum gestire solo, cum ludere forte uidentur,

Portendunt tibimet; canis id praesentit adultis

1860

Tellurem fodiens. Tamen haec, tamen omnia rerum

Adfore uel primo nimbos mox sole docebunt,

Vel cum curriculis lux ibit coepta secundis,

Tertius aut uerso cum uenerit ortus Olympo.

Non spernenda tibi sunt talia, sed memor uni

1865

Adde aliud semper; si tertia denique signa

Proueniant, firmo uenturum pectore fare.

Et transactorum sollers componere mensum

Signa laborabis: si sic fluxere reperta,

Nequaquam trepidare pudor persuadeat ullus.

1870

Astrorum lapsus, astrorum protinus ortus

Discute, si casus similis et stella per aethram

Prodidit. Exacti iam summa crepuscula mensis

Et surgentis item primordia conscius artis

Fare sacrae: mensum confinia summa duorum

1875

Caeca latent, lucis haec semper semet in octo

Inscia lunaris tendunt facis. Ipsa fideli

Perquire studio et, siquid tibi forte repertum,

Pluribus indiciis sollers fulcire memento.

2

excelsam E

et celsam V A