Fuderat in terras roseum iubar ignicomus sol.
Discipuli rogitant, lolii quid quaestio uellet
Et segetis; clarus quibus haec depromit Iesus:
"Optima qui farris conmendat semina glebis,
5
Filius est hominis; mundum sub nomine ruris
Accipite, atque homines puro pro semine iustos.
At lolium infelix cooperti daemonis arte
Sunt homines; inimicus erit, uis horrida, daemon;
Extremus mundi finis pro tempore messis.
10
Messores patrii uenient per rura ministri,
Quos hominis natus proprii de corpore regni
Colligere erroris laqueos labemque iubebit
Collectosque simul rapidis exurere flammis.
Dentibus his stridor semper fletusque perennis,
15
Secretisque piis ueniet lux aurea uitae,
Sedibus ut caeli uibrantur lumina solis."
Haec docuit patriamque redit seruator in urbem.
Illic expediens populis (mirabile dictu)
Iustitiae leges uitaeque salubria iussa,
20
Virtutes patrias simul insinuando docebat.
Tunc liuore graui plebes conmota suorum
Praesentisque simul doni miracula uoluens
Et generis noti reputans ex ordine gentem,
Haec inter sese mussanti uoce uolutant:
25
"Nonne hic est fabri suboles, cui nomen Ioseph?
Non Maria est genetrix, non fratrum nota propago?
Vnde igitur legis doctor tantaeque minister
Virtutis, cedit cui labes uicta malorum?"
Nazara sic plebes; cui talia reddit Iesus:
30
"Temnuntur propriis miracula semper in oris
Et sine honore manent patria sub sede profetae."
Talibus indignans pressit sua munera Christus.
Interea ad regem uolitabat fama superbum,
Quod mala cuncta illi uirtus diuina domaret.
35
Sed putat Herodes, leti quod lege remissus
Tanta ut Iohannes uirtutis dona teneret.
Nam quondam cernens liuenti pectore daemon,
Erroris labem puris quod solueret undis
Iustus Iohannes, damnis accensa malorum
40
Tunc petit Herodem pestis saeuissima regem
Et facile iniusti penetrans habitacula cordis
Adcumulare feris subigit scelera impia gestis.
Arserat inlicito Herodes accensus amore
In thalamos fratris, casto quod iure uetabat
45
Doctus Iohannes. Feritas sed nescia recti
Subiecit leges pedibus fruiturque nefandis
Conubiis ipsumque super, qui praua uetabat,
Carceris inmersum tenebris uinclisque grauauit.
Sanguine nam iusti primo conpressa timore
50
Abstinuit sitiens feritas, quia magna profetam
Plebis Iohannem ueneratio suscipiebat.
Natali sed forte die cum laeta tyrannus
Herodes celsis strueret conuiuia mensis,
Luxuriae quoniam coniuncta superbia gaudet,
55
In medio iuuenum reginae filia uirgo,
Alternos laterum celerans sinuamine motus,
Conpositas cantu iungit modulante choreas.
Ipse sed in primis mirata uirginis arte
Attonitus stupuit; tunc praemia cuncta patere
60
Iuratus spondet, quaecumque puella petisset.
Illa sed horrendae seruans scelera impia matris
Vrget Iohannis caput a ceruice reuelli
Et lance inferri praesentia munera poscens.
Praesentum Herodes procerum sub pondere tristis,
65
Iurandique memor iuris tamen imperat aegre,
Insontis caput inferri tradique puellae.
Illa (nefas) matri scelerata ad gaudia portat.
Corporis at lacerum flentes sine nomine truncum
Discipuli condunt terrae Christumque sequuntur.
70
Ille ubi cognouit iusti miserabile letum,
Deserit insonti pollutam sanguine terram
Frondosaque latet secretae uallis in umbra.
Sed populi inmensae uirtutis dona sequuntur.
Ille ubi credentum turbas in ualle remota
75
Conuenisse uidet, morborum tabe repulsa
Corpora subiecit miseratus multa medellae.
Iamque sub extremo labentis lumine solis
Discipuli Christo suadent dimittere turbas,
Vt sibi quisque paret quaerens per compita uictum.
80
Ille iubet cunctis ibidem conuiuia poni.
Discipuli ostendunt, nil amplius esse ciborum
Ni pisces geminos et farris fragmina quinque.
"Hoc", inquit, "satis est". Tum mox discumbere plebem
Gramineisque toris iussit conponere membra.
85
Suspiciensque dehinc caelum genitore precato
Ipse duos pisces et quinque ex ordine panes
Diuidit et dapibus mensas onerauit opimis.
Iamque expleta iacet (dictu mirabile) plebes,
Reliquiasque dehinc mensis legere ministri
90
Bissenosque sinus cophinorum fragminis inplent.
Cenantum numerus tum milia quinque uirorum,
Praeterea populus matrum fuit et puerorum.
Discipulis tunc inde iubet conscendere nauem
Et transire fretum, donec dimitteret omnes,
95
In sua quemque, uiros. Tum montis celsa petiuit
Secretusque dehinc genitoris nomen adorat.
Iamque soporata torpebant omnia nocte,
Cum puppis medio sulcabat in aequore fluctus
Iactata aduerso surgentis flamine uenti.
100
Ast ubi iam uigilum quarta statione premebat
Noctis iter rapidos attollens lucifer ortus,
Fluctibus in liquidis sicco uestigia gressu
Suspensus carpebat iter (mirabile uisu)!
Iamque propinquabat puppi, sed nescia nautae
105
Attoniti tremulo uibrabant corda pauore
Clamoremque simul confusa mente dederunt.
Tum pauidis Christus loquitur: "Timor omnis abesto,
Credentumque regat uegetans constantia mentem.
En ego sum, uestrae doctorem noscite lucis."
110
Olli confidens respondit talia Petrus:
"Si tua nos uere dignatur uisere uirtus,
Me pariter permitte tuo super aequora iussu
Fluctibus in liquidis inmersos figere gressus."
Adnuit his Dominus; nauem mox linquere Petrus
115
Audet et innixus figit uestigia ponto.
Verum ubi tantarum mentem miracula rerum
Terrificant uentique minas crebrescere cernit,
Paulatim cedunt dubio liquefacta timore
Quae ualidum fidei gestabant aequora robur.
120
Iamque Simon medio submersus corpore clamat:
"Fluctibus horrendis pereuntem diripe, Christe!"
Dextera confestim protenditur obuia Petro,
Et dubitata fides uerbis mulcatur amaris
Ascensaeque rati contraria flamina cedunt.
125
Praesentemque Dei subolem stupuere rogantes
Cuncti, nauigio socios quos casus habebat.
Transierat tandem sulcans freta feruida puppis
Optatumque grauis conprenderat ancora portum.
Conueniunt populi rapido per litora cursu
130
Portantes aegros uestisque attingere fila
Extrema exoptant (mirumque) hoc munere cuncti
Credentes referunt plenam per membra salutem.
Ecce Pharisaei scribaeque hinc inde dolosi
Captantes Christum promunt fallacia dicta:
135
"Cur tua discipulos patitur doctrina labare
Praeceptis ueterum? manibus nam cura lauandis
Praeteriit, sumuntque simul cum sordibus escas."
Ille sub haec fatur: "Magis hoc est quaerere dignum,
Transgressi praecepta Dei quod proditis omnes.
140
Namque Deus mortem defixa lege minatur,
Si genitor cuiquam uerbo laedatur amaro
Vel genetrix nati dictis pulsetur acerbis.
Inrita uos istaec facitis peruersa docendo.
Quam manifesta uigent de uobis dicta profetae:
145
Me populus summis labiis sublimat honore,
Sed diuersa procul cordis secreta pererrant.
Accipite ergo omnes auresque aduertite cordis:
Non inlata homini fuerint quaecumque, pudendis
Sordibus aspergent uitaeue animoue sedebunt.
150
Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris,
Internam misere maculabunt edita mentem."
Discipuli Christo memorant, quod uerba loquentis
Occulto traherent scribarum pectora risu
Ille dehinc: "Genitor plantarum semina noster
155
Quae non ipse sui conseuit in aequore ruris,
Abiciet penitus radicibus eruta longe.
Caecum forte ducem caecus si nactus oberret,
Decidet in foueam pariter dimersus uterque."
NON QVOD IN OS INTRAT QVOINQVINAT
Tunc petit absolui Petrus, quid quaestio uellet,
160
Ipse Pharisaeis quam mox scribisque dedisset.
Tum sator aeternae respondit talia uitae:
"Vos etiam duro discluditis omnia corde
Iussa nec admittit mentis dubitatio lucem.
Nam quaecumque hominum ueniunt extrinsecus ori,
165
In uentrem cedunt animoque incognita currunt.
Quae uero interno concepta e pectore promunt
Ora hominum, mentem possunt aspergine labis
Polluere inmundoque hominem maculare piaclo.
Secreto cordis promuntur noxia uitae
170
Consilia et caedes et furta nefanda tororum
Et fraudes fallaxque hominum pro testibus error
Et rapidae caelum pulsans uaesania uocis.
Haec sunt quae maculant hominem, quae sordibus inplent.
Inlotis autem manibus non polluit umquam
175
Corporis arbitrio terrenum sumere uictum."
Haec ubi dicta dedit, pulcherrima rura Syrorum
Sidonemque Tyrumque petit: cum femina fusis
Crinibus et precibus natam causata iacentem
Voluitur et tacitum non desinit anxia Christum
180
Orare, ut mentem uexatam daemone saeuo
Redderet et miserae tandem resipire liceret.
Tunc etiam precibus sectantum discipulorum
Respondit, proprias genitoris malle bidentes
Cogere, quas uanus late disperserat error.
185
Crebrius instanti tum talia fatur Iesus:
"Natis quisque suis panem non detrahet umquam
Et canibus iaciet." Tum talia femina fatur:
"Micarum saltem canibus sua portio mensae
Decidit et nihilo dominorum cena grauatur."
190
Tum Dominus loquitur: "Veniant tibi digna salutis
Praemia, quae fidei meruerunt robora tantae."
Talia saluator uerbis caelestibus edit
Virginis et mentem discusso daemone uirtus
Conplexam inpleuit donis fecunda salutis.
195
Inde Galilaeas repedat seruator in oras
Praecelsique procul montis consedit in arce.
Haut mora, conueniunt populi secumque trahebant
Pars captos oculis et crurum debile uulgus
Elinguesque alios morbique uocabula mille.
200
Omnibus ille tamen languores dempsit amaros,
Viribus et ualidis uenerando munere donat.
Tum populi pariter miracula tanta frequentant
Aeternoque patri laudes gratesque celebrant.
Discipulos Christus cogens in uertice montis
205
Secreto adloquitur: "Plebis miseratio multa est,
Tertia nam terris remeant iam lumina solis,
Ex quo nulla sibi sumunt alimenta ciborum;
Ieiunam nolim tantam dimittere plebem,
Ne labor adficiat populos per longa uiantes."
210
Discipuli Christo ostendunt septem sibi panes
Esse et pisciculos alimenta ad proxima paucos.
Tum populum iussit terrae per terga cubare,
Quodque fuit totum propriis discerpere palmis;
Et cunctae curat mensatim dedere plebi.
215
Discipuli ponunt epulas populusque repletur
Ad satiem dapibus; relegunt mox fragmina panis
Et sportas referunt cumulato pondere septem.
Quattuor ex omni fuerant tum milia plebe
Nec numero quisquam matres puerosque notauit.
220
Inde Magedarum naui transcurrit in oras.
Ecce Pharisaei Sadducaeique dolosi
Poscere temptantes instant caelestia signa.
Sed Christus cernens fallacia pectora fatur:
"Conuexum quotiens claudit nox humida caelum,
225
Si ruber astrifero procedit uesper Olympo,
Dicitis: Adueniet uentura luce serenum.
Iamque sub exortu solis ubi tristia rubro
Nubila miscentur confusa luce colori,
Dicitis, agricolis nautisque uenire fragosam
230
Ventorum rabiem tempestatumque furores.
Fallaces, nostis faciem discernere caeli,
Saeclorum uero nescitis tempora signis
Explorare suis? Sed uobis signa dabuntur,
Quae maris inmenso quondam uenere profundo,
235
Belua cum tenuit uentris sub carcere uatem."
Haec ait et propere puppis retinacula soluens
Trans freta contendit rapido conprendere cursu
Arua Philipporum sociisque haec talia fatur:
"Sollicite uobis uitentur noxia farra
240
Fermentumque ferox uestris auertite mensis.
Illa Pharisaei Sadducaeique dolosi
Admiscent escis falluntque in nomine panis.
Cur uobis tacitas uoluit cunctatio mentes?
Pro! quam parua fides sensu torpente fatiscit!
245
Dicitis auersi, naui quod tollere panes
Non fuerit uobis uacuum farrisque cauendas
Insidias iubeam; meminisse et scire putabam,
Quod panes quinque plebis mihi milia quinque
Inplerint dapibus cophinisque superflua tantis
250
Fragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum,
Quattuor et rursum cenantum milia panes
Quod facile inplerint septem sportasque referri
Vidistis rursus conpletas reliquiarum.
Sed moneo istorum semper fermenta cauere."
255
Discipuli tandem uitalia uerba secuti
Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam.
Inde ubi peruentum liquidi per terga profundi
Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura,
Cogit concilium sectantum discipulorum
260
Et quaerit, quem se populorum fama putaret.
Respondent multas plebis tunc esse loquellas:
Crebrius audisse et multos firmare, quod esset
Iustus Iohannes, populos qui flumine lauit.
Pars memorat uolucris famae sibi cognita uerba
265
Heliam uenisse iterum, quem praepete curru
Turbine caelesti quondam simulata quadrigis
Astris inseruit rapidae uis feruida flammae.
Hieremiam dixere alii paruisse profetam.
Tunc Christus cunctis arridens pectore blando
270
Conquirit, quae sit sententia discipulorum.
Sed stabilis Petrus: "Tu Sancti filius" inquit
"Christus, magnifico terras qui lumine conples."
Tum Dominus forti respondit talia Petro:
"Petre beatus eris, nam talia pandere certe
275
Humanus sanguis uel terrae portio corpus
Haut umquam poterit. Genitoris munera sola
Possunt tam ualidum fidei concedere robur.
Tu nomen Petri digna uirtute tueris.
Hac in mole mihi saxique in robore ponam
280
Semper mansuras aeternis moenibus aedes.
Infernis domus haec non exsuperabile portis
Claustrum perpetuo munitum robore habebit;
Caelestisque tibi claues permittere regni
Est animus; terrisque tuo quae nexa relinques
285
Arbitrio, caelo pariter nodata manebunt;
Soluerit et rursus tua quae sententia terris,
Haut aliter uenient caeli sub sede soluta.
Sed uos discipuli Christum me dicere cunctis
Parcite, quo soli cognoscant talia digni.
290
Iam lux adueniet properis mihi cursibus instans,
Moenibusque in Solymis rabies cum prona furore
Eximios uatum saturabit sanguine nostro.
Ast ubi lucifluum reddet sol tertius ortum,
Consurget radiis pariter redimita salutis
295
Vita mihi cunctisque dabit sua munera terris."
Tum Petrus magno percussus corda dolore:
"Absint, Christe, tuis" inquit "tam tristia sanctis
Monstra procul membris; nec fas est credere tantum,
Nec tibi tam durus poterit contingere casus."
300
Christus ad haec: "Procul hinc" inquit "procul effuge, daemon.
Non diuina tibi mentem prudentia tangit,
Sed terrena sapis mollique timore tremiscis.
Sed si quis uestrum uestigia nostra sequetur,
Abneget ipse sibi corpusque animamque recusans
305
Atque crucem propriam comitatibus addere nostris
Gaudeat, amissam redimet cui gloria uitam;
Nam seruata perit terris possessio lucis.
Sed quid proficient saecli mortalia lucra,
Si damnum subeant lucis uitaeque perennis?
310
Vel quae digna queunt animae conmercia poni?
Filius huc hominis ueniet sub nomine patris,
Caelestesque illum fremitu comitante ministri
Stipabunt, reddetque hominum sua debita uitae.
Vera loquor: certos istic sub limine lucis
315
Inueniam, caeli fulgens cum regna capessam."
Haec ubi dicta dedit, passus bis terna dierum
Lumina conuerso terras transcurrere caelo,
Tum secum iubet abruptum conscendere montem
Petrum Zebedeique duos per deuia natos.
320
Inde ubi peruentum secreti montis in arcem,
Continuo Christus faciem fulgore corusco
Mutatur, uestemque niuis candore nitescit.
Respiciunt comites mediumque adsistere sanctis
Heliae Moysique uident. Tum talia Petrus:
325
"Respice, num nobis potius discedere longe,
An istic tantae spectacula cernere molis
Conueniat; trino tamen hic tentoria uobis,
Si iubeas, frondis faciam diuersa paratu,
Singula sub noctem quae uos aulaea receptent."
330
Talia dum loquitur, caelo praefulgida nubes
Circumiecta oculis uestibat lumine montem,
Et uox e medio lucis manifesta cucurrit:
"Vnicus hic meus est natus, mea summa uoluntas;
Huius iustitiam iusto conprendite corde."
335
Discipuli pauido presserunt corpore terram,
Nec prius e prono uultus sustollere casu
Audebant, sancto Christi nisi dextera tactu
Demulcens blandis firmasset pectora uerbis:
"Surgite et abiectum fortes calcate timorem
340
Nec cuiquam praesens pandatur uisio uerbis,
340a
Horomatis huiusce expertes facite cunctos
Ni prius huc hominis suboles speciosa reportet
In lucem referens mortis de sede tropaea."
Consurgunt solumque uident et uoce requirunt,
Cur scriptis ueterum scribarum factio certet,
345
Heliam primum caeli de sede reuerti
In terras Christique dehinc consurgere lucem.
Christus ad haec: "Veniet certo sub tempore iussus
Helias reddens mox omnia debita saeclo.
Sed si quis credit, iam uenerat ante renascens,
350
Ignotum ueluti rabies quem caeca furoris
Demersit leto; mox saeuior altera caedes
En hominis nato trucibus laniatibus instat."
Haec ait et populum repetit montemque relinquit.
Ecce sed inflexis genibus fletuque solutus
355
Vir senior precibus Christum ueneratus adorat:
"Dauidis suboles, hominum lumenque salusque,
Te precor, horribilem nati de corpore morbum
Proturbes, reddasque seni solacia uitae.
Nam cursus lunae natum mihi daemonis arte
360
Torquet et in liquidas deiectum proicit undas,
Aut miserum medio proiectum uoluit in igni.
Nam tua discipuli sectantes iussa frequenter
Conisi nulla in solidum mihi dona dederunt."
Tum Christus magno conmotus corda dolore:
365
"O gens nullius fidei, gens effera semper,
En etiam patiar uobiscum me fore terris?"
Sic ait et puerum mandat perferre parenti
Ante suos uultus. Tum uocis pondere multo
Incubuit mentisque simul conuulsa uenena
370
Daemonis horrendi purgato corde fugauit.
Discipuli rogitant, cur non successerit illis
Eiusdem pueri totiens temptata medella.
Respondit Dominus: "Labat quia pectore uestro
Instabilis fidei nutans per lubrica gressus.
375
Nam si certa foret credendi portio uobis,
Instar quae minimi possit praestare sinapis,
Istius hinc montis possetis uellere uerbo
Inque alias sedes cunctam transuoluere molem.
Nam genus hoc morbi precibus sine fine fidesque
380
Multaque robusti ieiunia pectoris arcent."
Inde Cafarnaum gradiens peruenit ad oras.
Conuenere Petrum, quibus instat cura tributi,
Soluere poscentes solitum pro nomine Christi.
Ille sed ad Petrum conuersus talia fatur:
385
"Dic" inquit "reges quorum dependere natos
Externos propriosne sibi iussere tributa?"
Respondit Petrus: "Alienos soluere certum est."
"Cernis" ait Christus "natum non soluere regis;
Sed ne quem laedam, praeceptum suscipe nostrum:
390
En maris undisoni rupes quae prodit in altum
Scandatur tibi summa, Simon, hamusque profundo
Stamine saetarum conexus praecipitetur.
Haeserit et curuo qui primus acumine piscis,
Huius pandantur scissi penetralia uentris;
394a
Inuentumque dragmum illius iliis apertis
394b
Prome et te illum prebe poscentibus nummum
395
Illic inuentum duplex dissolue tributum."
Discipuli post inde rogant, quis maximus alto
In caeli regno meritis pro qualibus esset.
Tum Christus medio puerum consistere coetu
Praecipit et placido doctor sermone profatur:
400
"Quisque cupit celsam caeli conscendere sedem,
Istius en pueri similem se moribus aptet.
Erroris laqueos saeclis increscere certum est,
Sed tamen infelix, per quem generabitur error.
Qui uero e paruis istis deceperit ullum,
405
Si sapiat, nectat saxo sua colla molari
Praecipitemque maris sese iaculetur in undas.
Nec quisquam fastu paruos contempserit istos.
Horum custodes caelesti in sede tuentur
Altithroni uultum genitoris sidera supra.
410
Sed si quis pastor, cui pascua credita tondent
Centum balantes, unam cum forte seorsum
Nescius error habet, quaesitor deserit omnes
Vnius et totis lustrat uestigia siluis,
Illam si magno possit reperire labore;
415
Laetitia inuentae maior tum nascitur agnae,
Quam pro cunctarum numero, quod nulla resedit.
Ex istis paruis genitor sic perdere quemquam
Non patitur gaudetque suis increscere regnis."
"Si fratrem proprium delicto conmaculatum
420
Cernis, secretum mox dictis corripe solus.
Si tua uerborum patiens moderamina laudat,
Labentis mentem frater lucrabere fratris.
Sin tua solius contemnit uerba relinquens,
Tunc alios pariter monitor pia iussa frequentet.
425
Sed si discutiet doctorum frena duorum,
Tunc ad concilium referantur crimina plenum,
Vt populi saltem sanetur pondere uictus.
Sin et multorum contempserit efferus ora,
Sit tibi diuersae multatus nomine gentis.
430
Namque in concilium semper praesentia nostra
Adueniet mediumque duum me stare necesse est,
Siue trium fuerit coetus sub nomine nostro."
Tum Petrus quaerit, quot fratri errata remittat,
Vel septem lapsus hominum si forte liceret.
435
Christus prosequitur: "Non septem crimina tantum,
Sed decuplata super donentur uulnera fratri."
"Nam caeli regnum domini praediuitis aulae
Consimile est, nummi rationem qui sibi poni
Iusserit et seruum debentem multa talenta
440
Praecipit abreptum cum coniuge progenieque
Atque opibus cunctis uenali nomine sisti.
Tum seruus dominum prostrato corpore adorat
Et spondet, spatii sibi si foret ulla facultas,
Omnem nummorum domino dissoluere summam.
445
Conmouit dominum famuli miseratio flentis
Cunctaque trans meritum concessit debita seruo.
Ille sed egrediens conseruum limine in ipso
Nactus constringit; tum debita fortior urget
Persolui precibusque locum truculentus abegit,
450
Carceris et mersum tenebris poenisque premebat.
Quae postquam dominus famulorum noscere uerbis
Incipit, adducto ingessit iustissima seruo
Dicta dolens iramque mouet iussisque seueris
In tormenta ferum detrusit cuncta reuoluens
455
Debita, dum dignis lueret per uincula poenis.
Sic uobis faciet genitor, qui culmina caeli
Possidet, inmites saeuo si pectore fratrum
Peccata orantum dure punire uoletis."
Talia dicta dedit; Galilaeaeque arua reliquit
460
Iudaeamque petit qua pinguia rura silenter
Agmine Iordanes uiridis perrumpit amoeno.
Nec minus in stratis aegros donare salute,
Sublimisque patris concedere munera praestat.
Ecce Pharisaei temptantes quaerere pergunt,
465
Coniugis an liceat reiectum scindere uinclum,
Quicquid erit, laesi tangit quod corda mariti.
Haec ubi percepit, depromit talia Christus:
"Principio Deus in terris par dispare sexu
Constituit iussitque uno de corpore necti
470
Amborumque animas iunctis inolescere membris.
Quod Deus ergo iubet proprio concrescere uerbo,
Inlicitum est hominum foedo secernere luxu.
Moyses praecepit, quod pectora dura uideret,
Scribere discidium, quo saxea corda reuinci
475
Per proprios apices possent sub iudice flamma.
Nam temere exsoluet casti qui iura cubilis
Alteraque illius thalamis sociabitur uxor,
Crimen adulterii populo sub teste subibit."
Discipuli referunt: "Vrget lex ista uirorum
480
Seruitiique premit non aequo pondere partem,
Vt melius fuerit thalamis caruisse perosis."
Respondit Dominus: "Non omnes pondere tanto
Subicient umeros, lectae sunt talia dona
Virtutis. Trino truncantur corpora more,
485
Quae nulla gaudent genitali lege tororum.
Namque alios tales progigni in luminis oras
Conperimus; plerosque hominum uis ferrea sexu
Exuit; atque alios ipsos sibi demere constat
Pro caeli regnis pronum de pectore amorem.
490
Quisque capax fuerit, celsa uirtute capessat,
Quod paucis lectisque Deus uult pandere munus."
Haec ait et pueros, quos gaudens cura parentum
Cum precibus laetis certatim hinc inde ferebat,
Suscipit et plebem sectantum, quod prohiberet,
495
Increpat ac tales adfirmat regna mereri
Aulae caelestis. Sanctas his ordine palmas
Inponit redditque ulnis portare parentum.
Ecce sed e populo iuuenis, cui rura domusque
Et gaza exstabat, rerum possessio fulgens,
500
Accedit Christumque palam submissus adorat:
"O bone praeceptor, dic nunc, quae facta sequamur,
Vt mihi perpetuam liceat conprendere uitam?"
His auctor uitae tum talia reddit Iesus:
"Nunc demum quaeris, ueteri quae lege tenentur?
505
Non hominis perimes uitam, non furta tororum
Inuades, quaestumue alienis noxia rebus
Mens aut dextra leget, non testis falsa loqueris.
Sit genitor genetrixque tuo sublimis honore,
Proximus et frater pro te tibi cedat amore."
510
Ille dehinc: "Istaec semper mihi perpete cura
Obseruata reor, sed ne quid forte relictum
Desit, praesenti liceat me uoce moneri."
Tum Christus fatur: "Nunc si perfecta requiris
Prendere praecelsis meritis fastigia uitae,
515
Omnia, quae proprio retines solus dominatu,
Distrahe et ad miseros confer securus egentes.
Tum thesaurus erit caeli tibi conditus arce
Virtutisque tenax uestigia nostra sequeris."
Haec adolescentis ueniunt ubi dicta per aures,
520
Deiecit uultum tristisque in tecta refugit.
Tum sic discipulis uitae spes unica fatur:
"Difficile est terris adfixos diuite gaza
Auelli caelique leues in regna uenire.
Nam citius tenuis per acus transire foramen
525
Deformis poterunt inmania membra cameli,
Quam queat ut diues caelestia regna uidere."
Talibus attoniti comites stupidique silebant,
Voluentes quae tanta foret sub pectore uirtus
Humano, talem possit quae prendere uitam.
530
Respicit aeternae iustorum gloria uitae
Atque ait: "Haec homini forsan uideantur acerba,
Sed Deus electis facilem praepandit in aethra
Possibilemque uiam, uirtus quam celsa capessat."
Tum Petrus fidei munitus moenibus infit:
535
"Omnia nostrorum proiecta reliquimus olim,
Et tua iussa sequi nobis spes unica restat.
Quid nostris animis superest? Dic, Christe, precamur."
Talibus ad Petrum uerbis respondit Iesus:
"Vos quicumque meum mentis penetralibus altis
540
Credentes seruatis iter, cum sederit alte
Progenies hominis, celso quem cinget honore
Maiestas, bis sex illic pulcherrima uirtus
Constituet uobis sublimi in uertice sedes,
543a
Bis saeneque tribus uestros sub iure iacebunt
Iudiciumque hominum pariter tractare licebit.
545
Hic quicumque sui linquet generisque domusque
Gazas adfectusque omnes pro nomine nostro,
Centiplicata dehinc capiet uitamque perennem.
Primorum meritum postremi transgredientur,
Vltima praeteriti capient uix praemia primi."
550
"Sedulus ut ruris dominus, cui dulcia fundum
Pinguibus in campis late uineta coronant;
Hic ubi progressus primo cum lumine solis,
Conduxit iuuenum fortissima robora pactus
Vnius in lucis certa mercede laborem,
555
Et sua tum iussit cultu uineta polire.
Ipse sed egrediens, ubi tertia uenerat hora,
Inuenit ecce alios operique adcrescere iussit,
Pro meritis operis promittens praemia digna;
Illi non aliter laeti praecepta sequuntur.
560
Ast ubi sexta dehinc lucis transfluxerat hora,
Haut secus hinc alios iuuenes conducere pergit.
Horaque nona dehinc ubi solis cursibus acta est,
Tunc alios pariter conductos iussit adire.
Vltima labentis restabat portio lucis:
565
Egressus cernit iuuenes causasque requirit,
Cur pigris manibus torperent otia lenta.
Aiunt conductoris quod praecepta fuissent
Nulla sibi. Dominus mox hos insistere ruri
Tunc etiam iussit. Sed uespere protinus orto
570
Praecipit, ut cuncti caperent mercedis honorem
Aequalique omnes portarent praemia nummo.
Tunc manus illa uirum, prima quae luce laborem
Sustulerat factisque diem tolerauerat aequum,
Indignans secum tali cum murmure fatur:
575
"Iniustum est, istis similem nos quaerere nummum,
Vltima quos operis sero coniunxerat hora."
Tum dominus ruris sedato pectore fatur:
"Inlibata tibi mercedis portio saluae
Redditur et pacti seruantur iura fidelis.
580
Istis de nostro liceat concedere tantum,
Extima quos operis glomerauit portio ruri.
Nam multos homines dignatio sancta uocauit,
E quis perminimam dignum est secernere partem.""
Haec ait et Solymos repetit comitesque seorsum
585
Adloquitur solisque iteris regionibus infit:
"Ingredimur gnari truculentaque moenia adimus.
Filius hic hominis prodetur ad ultima mortis,
Scribarum procerumque ferens ludibria membris,
Adfixusque cruci post tertia lumina surget."
590
Hic tum Zebedei coniux submissa rogabat,
Vt Christo medio caeli sublimis in arce
Felices nati dextra laeuaque sederent.
Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent,
Quem sibi praeceptis instaret sumere patris.
595
Respondent se posse simul. Tum talia Christus:
"Vos nostrum calicem fas est potare, sed altis
Sedibus aequali mecum considere honore
Non hoc nostra dabit cuiquam pro munere uirtus.
Haec certis genitor sublimia dona reseruat."
600
Exin discipulos dictis pro talibus omnes
Conmotos tali sermonis mulcet honore:
"Gentibus infidis celsa dicione potestas
Inponit quoscumque super dominantur eorum
Exercentque trucem subiectis urbibus iram.
605
Vos inter longe tranquillior aequora uitae
Concordi sternit mitis moderatio pace
Magnus et obsequiis crescit super alta minister.
Nec primus quisquam, nisi cunctis seruiat, unus
Esse potest. Hominis natus sic uestra minister
610
Obsequio solus proprio pia munera gestat,
610a
Pro multisque animam pretioso sanguine ponit
Et multos redimens pretioso sanguine seruat.
At uos ex minimis opibus transcendere uultis
Et sic e summis lapsi conprenditis imos."
"Si uos quisque uocat cenae conuiuia ponens,
615
Cornibus in summis deuitet ponere membra
Quisque sapit. Veniet forsan si nobilis alter,
Turpiter eximio cogetur cedere cornu,
Quem tumor inflati cordis per summa locarat.
Sin contentus erit mediocria prendere cenae,
620
Inferiorque dehinc si mox conuiua subibit,
Ad potiora pudens transibit strata tororum."
Proxima tum Solymis conscendit culmina montis,
Ordinibus lucent quae glaucicomantis oliuae.
Hinc lectis iussit sectantum discipulorum,
625
Obuia castelli monstrans habitacula, Christus
Inde asinam pariter fetu comitante repertam
Ducere; uel si quis causam disquirere uellet,
Cur sua tam subito quoquam iumenta trahantur,
Dicere tunc, operam dominum sibi sumere uelle.
630
Discipuli celeri conplent praecepta paratu.
Adducunt mollique super uelamine uestis
Insternunt pullum placidum praebentque sedendum.
Hinc ueteris quondam fluxit uox nuntia uatis:
"Ecce uenit placidus tibi rex, quem terga sedentem
635
Praemitis gestant asinae pullique sequentis."
Tunc populi stratas praetexunt uestibus omnes,
Quaque iter est Christo, subnexa fronde coronant.
Proxima tunc alii spoliant palmeta uirore
Conclamantque omnes: "Dauidis origine creto
640
Osanna excelsis sit gloria laeta tropaeis!"
Sic adeo ingreditur Solymorum moenia Christus.
Ingresso occurrit primo sub limine templi
Cruribus atque oculis certatim debile uulgus.
Quos ubi tam subito gressu uisuque uigentes
645
Cuncta sacerdotum cognouit factio mirans
Et pueros templi conplentes tecta clamore:
Osanna egregia Dauidis stirpe creato,
Ipsum percontant cuncti, quae causa clamoris
Inpubem tantum tollat per gaudia plebem.
650
Christus ad haec: "Legis sanctae uos scripta tenere
Creditur, infantum quae dicit ab ore uenire
Lactantum et linguis iusti consurgere laudem."
Haec ait ingratam linquens cum ciuibus urbem
Bethaniamque petit, rediensque in margine cernit
655
Stratae tendentem diffusa umbracula ficum.
Illic forte cibi pertemptans corda uoluntas
Arboris adtrectat ramos, sed nulla facultas
Pomorum sterili frondis concreuerat umbrae.
Olli Christus ait: "Non sit tibi fructibus umquam
660
Copia promendis." Tum protinus aruit arbor.
Discipuli celerem mirantur in arbore mortem.
Sed Christus stupidis adsistens talia fatur:
"Nunc ligni istius nostro stupuistis honore,
Desisse ad uires terrenos ducere sucos.
665
Sed ueris uerbis iterumque iterumque monebo:
Namque fides si certa animi consistet in arce
Nec dubiis nutans uitiis tremebunda iacebit,
Arboris istius uobis substantia cedet.
Nec tantum istius, sed montis celsa reuelli
670
Credentum uerbo poterunt undisque profundi
Cum siluis pariter saxisque ferisque recondi.
Et quaecumque fides robusto pectore poscet,
Credentum semper digna uirtute tenebit."
Haec ubi dicta dedit, templi se moenibus infert.
675
Confestim proceres populi miracula rerum
Collecti inquirunt, uirtus quae tanta dedisset.
Ollis Christus ait: "Quaerentibus omnia uobis
Dicere iam facile est, si nobis uestra uicissim
Percontata prius paucis sententia soluat.
680
Nuper Iohannes, puro qui gurgite lauit
Sordentis populi maculas, diuina potestas
An hominis potius uobis fallacia uisa est?"
Haec ait ancipiti uerborum pondere claudens
Captantum procerum mentem; nam magna profetam
685
Plebis Iohannem ueneratio suscipiebat,
Nec poterant eius fallacem dicere uitam.
686a
Humanoque ortu trepidant baptisma fateri
686b
Aetherio quodsi loquerentur fonte uenire
686c
Cur non caperent traherent confessio culpam
686d
Rursum sublimem dixissent esse profetam,
Occidisse illum traheret confessio culpam.
Se nescire tamen respondit factio fallax.
690
Tum Christus: "Non est iniustum claudere uocem,
Cum mihi claudantur procerum responsa superba."
"Nam geminae prolis genitor maioris in aures
Talia dicta dedit: "Vitis mihi portio maior
Semiputata iacet. Sed perge et robore forti
695
Nunc scrobibus nunc falce premens uineta retunde."
Tum iuuenis sese tam sordida dicta laboris
Nolle pati memorat. Post omnia iussa parentis
Exsequitur damnansque sibi responsa coercet.
Post alium natum simili sermone iubebat
700
Ad uineta sui dependere iussa laboris.
Adnuit his iuuenis nec dictis facta repensat.
Dicite, quis potius genitoris iussa sequatur?"
Olli conlaudant responsum posterioris.
Prosequitur Christus: "Nunc uera aduertite dicta.
705
Iam magis hinc caeli sedem conprendere possunt
Corporis e uitiis quaerentes sordida lucra,
Quam uestrum quisquam. Vobis nam uenerat ante
Iustus Iohannes, sed non est credere uestrum.
Namque fidem potius meretricum pectora certam
710
Hauserunt sordesque animi posuere pudendas.
At uos tantorum scelerum nil paenitet umquam."
"Sic quidam diues, cui iugera multa nitentis
Vineti saepes circum densata coercet,
In medio turrem prelumque et dolia fecit
715
Cultoresque dedit fructusque locauit habendos,
Inpositam statuens mercedis soluere legem.
Tum longinqua petit, sed fructus tempore certo
Actores famulos mittit, quis portio salua
Cultorum certa ruris mercede daretur.
720
Ecce colonorum rabies hos uerbere saeuo,
Ast alios lapidum proterrent undique telis;
Denique letali prosternunt uulnere multos.
Tum dominus ruris plures incedere seruos
Praecipit et rursum mercedis pacta reposcit;
725
Maior at in plures audax iniuria surgit.
Vltima iam domino natum dimittere mens est,
Quod subolem partemque sui uis digna pudoris
Cultorum cordi uenerandam posceret esse.
Sed contra illorum iam mens maculata cruore
730
Progenie extincta domini sibi post dominatum
Cedere credentum, crudeli uulnere fixum
Obtruncant iaciuntque foras trans saepta cadauer.
Post haec iam dominus ueniet poenasque reposcet
Tantorum scelerum. Sed uobis tradita quondam
735
Fulgentis regni sedes translata feretur
Ad placidam gentem, possit quae reddere fructus."
"Vt rex, qui nato thalamorum uincula nectens
Praecipit, ut proceres conuiuia laeta frequentent,
Accitos famulis uoti regalis honorem
740
Concelebrare simul; cuncti sed adire recusant
Regales thalamos, regalis pocula mensae.
Post alios mittit, sese largissima cuncta
Magnificasque dapes, conuiuia laeta parasse.
Illi neglectis opibus diuersa petebant.
745
Hic aedes proprias, hic ruris tecta propinqui,
Ast alius merces potius ac lucra reuisit.
Multi praeterea missos, qui ad laeta uocarent,
Insontes famulos rapiunt et corpora ferro
In mortem cruciant. Tum rex ubi conperit acta,
750
Milibus armatis ciues cum moenibus ipsis
Subruit, effusi famulorum sanguinis ultor.
Tunc seruis fatur: "Nunc festa iugalia cenae,
Praelargis opibus quaecumque instruximus illi,
Contempsere meis proceres contingere mensis.
755
Ite igitur propere per publica saepta uiarum,
Et quoscumque illic casus glomerauerit, omnes
Huc laetis nati thalamis adhibete uocantes."
Progressi famuli per compita cuncta uiarum
Inuentos duxere simul. Iam denique cunctae
760
Conplentur mensae mixtae sine nomine plebis.
Hic iusti iniustique simul cubuere uocati.
At rex ingressus conuiuia laeta reuisit.
Hic uidet indutum pollutae uestis amictu,
Laetitiis thalami fuerat cui dissona lingua.
765
Isque ubi regalis sermonis pondere causas
Reddere pro uestis maculis et labe iubetur,
Oppresso tacuit non puri pectoris ore.
Et tum conuersus famulis rex praecipit illum
Conexis manibus pedibusque et corpore toto
770
In tenebras raptum mox praecipitare profundas.
Illic stridor erit uasti sine fine doloris,
Et semper fletus. Multis nam saepe uocatis
Paucorum felix hominum selectio fiet."