laudes Domini


Quis queritur sera uirtutes dote iuuari,

Quis promissa dei lento procedere passu?

Quis fine humano metitur iudicis urnam

Perpetui tardumque putat, quod saecula debent?

5

Accelerare diem, meritis qui praemia reddat,

Nobilis ingenti testatur gloria facto.

Nam qua stagnanti praelabitur agmine ripas

Tardus Arar pigrumque diu uix explicat amnem,

Qua fraterna Remo progignitur Aedua pubes,

10

Coniugium memini summa pietate fideque;

Lex diuina tamen meritum cumulabat amoris.

Et uotum ambobus socium praecedere morte

Maerorique pio curam mandare sepulcri.

Sed prior uxorem decreti pagina legit.

15

Tum desolatus largo iubet ore cauari

Post mortem fiunt quae membris hospita saxa;

Susciper<e> et ueniens aeternaque foedera iungens,

Vt, quos uiuentes tenuisset lectulus idem,

Post praecepta dei bustum commune leuaret,

20

Sensit uota sui coniunx praesaga mariti

Magnaque temporibus tribuit miracula castis.

Nam cum defunctis iungantur brachia membris

Et repetita manus constringant uincula trunco,

Ne, quibus humanae complentur munera uitae,

25

Accidat informis fluitatio dissociatis,

Immensum dictu: quo tempore uita peracta est

Iungendus sociae <et> prospecta sede maritus,

Postquam morte uiri reserata est ianua leti

Horrendumque larem iam lux ingrata retexit,

30

Deprensa est laeuam protendens femina palmam,

Inuitans socium gestu uiuentis amoris.

Quis dedit affectum tumulo? quis uincula soluit?

Vnde sepulta uidet uenturam coniugis umbram?

Tu facis haec, tu Christe deus, tua signa mouentur

35

Paulatimque doces sopita resurgere membra.

Tu, quem uenturum sancti cecinere prophetae,

Incorrupta dei suboles, rectorque regentis,

Quo sine nil magnum genitor deliberat ingens,

Cuius ad imperium certis mare constitit oris

40

(Nec licet immenso terris excurrere ponto!)

Planaque montanos includunt litora fluctus;

Qui uario stabilem dotasti munere terram

In nostros usus, largus pietate paterna.

Te uade mortales committunt semina sulcis

45

Et nouus arenti procedit caespite partus;

Tu manare iubes fecundo nectare uites,

Tu gratos epulis hominum medicosque saluti

Arboribus succos, tu nobis dulcia mella;

Tu seruire iubes homini genus omne animantum,

50

Insuper et grauibus lucos curuescere pomis

Atque nouos reditus nullo de semine nasci;

Tu uarios amnes nostro prodesse labori

Et renouare sacris benedictum fontibus aeuum;

Te duce ueliuolis patuerunt aequora rostris

55

Diuisosque fretis lustrauit nauita portus.

Tu, postquam certis sunt acta elementa figuris,

Ne torpere rudi caelestis machina uultu

Inciperet, uario signasti lumine mundum

Et quicquid caelo radiat, tua dextera finxit;

60

His aulam domini placuit contexere ditis.

Iam freta ne nullis agerentur inhospita terris

Assiduumque alacer numeraret nauita portum,

Crebra satis tumido defigitur insula ponto,

(Nec tamen insano metuit circumdata fluctu)

65

Exiguoque fretis innitens orbe resistit,

Te duce confidens, cuius uenerabile pactum

Nexum lege pari summumque imumque peraequat,

Nec sinit impositos quoquam transcendere fines.

Ac ne plana nimis tellus uel nuda iaceret,

70

Vitibus aptandos iussisti assurgere colles

Grandibus, et largos umbracula texere lucos;

Tum ne uastus agat siluis torpentibus horror

Innumeros fetus proceris saltibus addis,

Incola uel nemori neu desit praeda petenti;

75

Tum uolucres multas et mille examina uocum,

Mortali harmonia lucis resonare canoris;

Sic annum placuit uariis intexere formis

Et uice iucunda mortalibus addere fructum,

Neu semper prolixa dies nimis ureret orbem

80

Neue breuis iustum raperet nascentibus ignem;

Ac ne perpetuo quateret labor omnia nisu,

Dat requiem fessis hominum nox roscida curis;

Vtque humana salus securum duceret aeuum,

Sponte salutares de caespite surgitis herbae:

85

Has pater ipse serit nutu, non uomere diues.

Non ego, ferrato tegerer si uiscera muro,

Ferrea uox linguaeque forent mihi mille canenti,

Munera cuncta queam uestrae pietatis obire.

Sed pater ille tuus, secreta in sede locatus,

90

Nec cuiquam uisu facilis cunctisque tremendus,

Te misit dominum terris uitaeque magistrum,

Et quisquis natum iusto ueneratur honore

Ambobus sua uota dicat uitamque perennem

Tu casti rectique tenax, et flectere leges

95

Post crimen facilis, si quem uecordia praeceps

Depulit a uobis praescripto limite uitae.

Te genitor nostra, paterentur ut ora tueri,

Induit humana facie membrisque caducis;

Quis temptaret enim fragiles attollere uisus,

100

Si talis trepidis uoluisses sistere terris,

Qualis es, ingenti cum torques fulmina dextra

Praesentemque iubes directa pauescere poenam

Vel cum placatus campis sitientibus imbres

Diuidis, et dubias sulcis producis aristas?

105

Ne tamen insignem res nulla ostenderet ortum,

Virgine conciperis (non sufficit esse pudicam

Nec quae nupta queat domino coniungere fratrem)

Vt procul ex utero contagio turpis abesset.

Mox ubi processu felix maturuit aetas

110

Indociles animos monitis seruare paternis

Aggrederis rectamque uiam labentibus offers;

Atque ut missa deo penitus praecepta paterent,

Imperium <tu> morti adimis morboque solutos

Desperata iubes apprendere munia uitae

115

Restituisque diem caecis et, ne quid inausum

Restaret penitus, quo perfidus error obiret,

Indicis sensum tumulis et condita pridem

Membra iubes iterum superas consurgere in auras

Agnoscuntque suum dilecta cadauera nomen.

120

At postquam legem sectator idoneus hausit,

Vt se mortali caelestis spiritus aula

Exueret, legis intentum, quo cuncta doceret

Pro summo toleranda deo recteque perennem

Contemptu mortis sibi quemque assumere uitam.

125

Sic completa ferens genitoris iussa redisti

Ad summi secreta poli, qua lucidus aether

Pigra uetat proprio succedere nubila caelo.

Atque ut certa foret pereuntis copia turbae

Quae praecepta dei miserandis auribus arcet,

130

Nec noua defunctos iam pridem iura tenerent,

Carceris inferni feralia libera soluis

Innumeramque iubes tenebris emergere plebem

His tantum clausis, quos impia uita notarit.

Et loca poenarum uenturis diuidis umbris,

135

Quae tibi non credant uel quae se credere fingant,

Sancte deus summique dei uenerabile pignus,

Ad cuius nomen uiolenta morte fugatae

Pectoribus propriis alienaque pectora nanctae

Exclamant pallentque animae iussaeque recedunt

140

(Sicut multa prius de te miracula produnt)

Cum terram caelumque inter suspensa tenentur,

Obstricto per te quia nil permittitur hosti.

At nunc tu dominum meritis, pietate parentem,

Imperio facilem, uiuendi lege magistrum

145

Edictisque parem, quae lex tibi condita sanxit,

Victorem laetumque pares mihi Constantinum!

Hoc melius fetu terris nil ante dedisti

Nec dabis: exaequent utinam sua pignora patrem!