uersus ex Historia Augusta in Caesares 14

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 2011

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


More sepulchrorum uictor post multa tyranni

      Proelia iam felix Claudius Aureolum

Munere prosequitur mortali et iure superstes,

      Viuere quem uellet, si pateretur amor

5

Militis egregii, uitam qui iure negauit

      Omnibus indignis et magis Aureolo.

Ille tamen clemens, qui corporis ultima seruans

      Et pontem Aureoli dedicat et tumulum.

1

More Büchner

dona Hist. Aug. trig. tyr. 11, 4 cod. Palatinus Lat. 899

donat Hist. Aug. trig. tyr. 11,4 codd. aliqui

Hist. Aug. trig. tyr. 11, 4: Aureolum Claudius [...] conflictu habito apud eum pontem interemit, qui nunc pons Aureoli nuncupatur, atque illic ut tyrannum sepulchro humiliore donauit. extat etiam nunc epigramma Graecum in hanc formam: "more ... tumulum". hos ego uersus a quodam grammatico translatos ita posui, ut fidem seruarem, non quo Peter> melius potuerint transferri, sed ut fidelitas historica seruaretur.