uersus ex Historia Augusta in Caesares 7

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 2011

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Histrio iam senior turpis grauis asper iniquus

      Impius et felix sic simul esse cupit,

Vt nolit pius esse, uelit tamen esse beatus,

      Quod natura negat nec recipit ratio.

5

Nam pius et felix poterat dicique uiderique;

     Impius infelix est, [et] erit ille sibi.

5

poterat

poterit Hist. Aug. Opil. 11, 2 codd. aliqui

Hist. Aug. Opil. 11, 2: cum illum senatus Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit, Pii habere noluit. unde in eum epigramma non inlautum (Peter: in latinum Pa: inlatum Pb: illatum S: infacetum Mommsen) Graeci cuiusdam poetae uide[re]tur extare, quod Latine hac sententia continetur: "histrio ... ille sibi". hos uersus nescio qui de Latinis iuxta eos, qui Graeci erant propositi, in foro posuit.