Optatianus Porfyrius carmina 20

Altre sezioni


O si diuiso metiri limite Clio

Vna lege sui, uno manantia fonte

Aonio, uersus heroi iure manente,

Ausuro donet metri felicia texta,

5

Augeri longo patiens exordia fine,

Exiguo cursu, paruo crescentia motu,

Vltima postremo donec fastigia tota

Ascensu iugi cumulato limite claudat,

Vno bis spatio uersus elementa prioris

10

Dinumerans, cogens aequari lege retenta

Parua nimis longis et uisu dissona multum

Tempore sub parili, metri rationibus isdem,

Dimidium numero Musis tamen aequiperantem.

Haec erit in uarios species aptissima cantus,

15

Perque modos gradibus surget fecunda sonoris

Aere cauo et tereti, calamis crescentibus aucta,

Quis bene subpositis quadratis ordine plectris

Artificis manus in numeros clauditque aperitque

Spiramenta, probans placitis bene consona rythmis,

20

Sub quibus unda latens properantibus incita uentis,

Quos uicibus crebris iuuenum labor haud sibi discors

Hinc atque hinc animatque agitans augetque reluctans,

Compositum ad numeros propriumque ad carmina praestat,

Quodque queat minimum ad motum intremefacta frequenter

25

Plectra adaperta sequi aut placidos bene claudere cantus

Iamque metro et rythmis praestringere quicquid ubique est.