Optatianus Porfyrius carmina 18

Altre sezioni


Alme, tuas laurus aetas sustollet in astra;

Luce tua signes fastus, sine limite consul.

Marte serenus habes reiecto munia Graium,

Et Medi praestas in censum sceptra redire.

5

Torua Getas campo clarus ut lumina perdit,

Vult curuo turmae felix sua comminus ictu

Armenii dux ferre leuis, sol, te quoque pila.

Sic et uicta refert exortos Dacia Francos.

Lege tuus tonso Rhenus tibi germinat exul

10

Agmina, telorum subeant qui murmure bella.

Vincere florenti Latiales Sarmata ductu

Rex tibi posse Getas uiso dat limite, ultor.

Vidit te, summum columen, qua uelifer aestu

Serus in Oceani pressit iuga Nysia pontus,

15

Atque rudis radii scit lux exorta tropaea.

En, gaudent pietate *altis pars perpete age.

Tu uatem firmes dictus, te nunc lyra cantet:

Aucta deo uirtus Musas magis ornat aperta.

Solum uota notis late sua Romula dat plebs?

20

Sancta tuis alio permiscet uota tropaeis

Visitur et crescit pictorum gratia cantu.

Sit uis uicinis, per Thulen gratia pollens.

Talis fixa suis signis lyra munera gestat,

Orsa pari uates quae perfert, Delie, rythmo.

25

Lumine muriceo uenerandus dux erit ut Sol

Legibus ut Iani teneas auus orbe tribunal,

Egregios titulos pietatis habebis amore.

Tot freta pacis apex mutari munere gaudet,

India clauigeri Latium uult tangere naui,

30

Nileus messor sua tradit castra, uel agmen

Arctos, quam Carpi noscet uix Haemus, in ora.

Sic istis cultus in rem curuantibus enses

Te niuea iuuat arce frui. Ponti decus auget,

Roma soror, ueteres Tuscos, quos ore tuemur.

35

Alme, tuas laurus aetas sustollet in astra.