Optatianus Porfyrius carmina 17

Altre sezioni


Sunt septem numero pares ac lege metrorum

Consimilis uersus; genus est quae Musa Maronis.

His proprium sentire subest; mens sufficit uni.

Iure suo sibimet cedunt: alios tenet ortus

5

Alterius finis, lector. qua littera monstrat

Directi, dociles nunc sistere tramite cursus,

Nam quemuis medium uenientis semita sulcat.

Si uerbum textum pertemptes ore Latino,

In sese alterno conectens ordine uersus,

10

Vota sonans longum poteris implere uolumen.

Ne tamen ambages error sinuosus haberet,

Ordine perscribtos minium reserare ualebit

Versus, quos titulis Augustus uictor honestat:

Alme tuas laurus aetas sustollet in astra.

15

Aurea lux uatum, siluae mihi praemia serua.

Aucta deo uirtus Musas magis ornat aperta.

Aurea uictorem pietas sonat ubere lingua.

Aonios latices pietas iuuat armaque diua.

Augusti florem pietas iuuat, arma, tropaea.

20

Aonii frutices pietas iuuat ubere gleba.