Dissona conexis audet componere uerbis
Omine mens elata bono. iuuat inclyta linguae
Munera Graiorum Musa modulante nouare,
Inque uicem, uersu cecinit quae forte Latino,
5
Nunc alio textu Graecorum in carmina duci,
Ordine ut in duplicem nectatur littera uocem.
Nunc age fecundae reserent pulcherrima Musae;
Ore sonet docili chelys inclyta carmina Phoebi:
Spem rerum iustumque canam summamque salutis
10
Te dominum, bona dona dei, te, magne, parentem
Romanum, gratumque orbem tibi, maxime, semper,
Omnia quod certa respirant mente quietem.
Cum placidi spectent hostiles mille triumphos,
Omnia plena bonis tua, Constantine, Quirites,
15
Nil sibi crediderint carum mage te, decus orbis.
Seruatos Tyrii se semper uindice dextra
Te domino exultant; tranquillis carior urbi
Africa temporibus potitur seruata quiete,
Nunc se felicem, nunc se sub numinis arce
20
Tutam, quod Carthago decus uenerabile gestat,
Iure putat: tantum fatis, lux inclyta, praestat
Nobile te domino nomen; spes et decus almum est.
Omnis ab Arctois plaga finibus horrida Cauro
Pacis amat cana et comperta perennia iura,
25
Et tibi fida tuis semper bene militat armis,
Resque gerit uirtute tuas populosque feroces
Propellit caeditque, habens tibi debita rata,
Et tua uictores sors accipit. hinc tibi fortes
Teque duce inuictae attollunt signa cohortes;
30
Vndique te comitata dei pia numina summi
Omnibus ultorem praebent, et iura fidemque,
Alme, tua spectant: respondent omnia uotis.
Vndique pacatis saluator maxima rebus
Gaudia praestabis, dabis otia uictor in orbe;
35
Virtutum meritis uicennia praecipe uota.
Saeclorum creuit gemino spes Caesare certa,
Tuque, o sancte parens, olim post mille tropaea,
O lux Ausonidum, dispone sceptra nepotum.