Optatianus Porfyrius carmina 1

Altre sezioni


Quae quondam sueras pulchro decorata libello

      Carmen in Augusti ferre Thalia manus,

Ostro tota nitens, argento auroque coruscis

      Scripta notis, picto limite dicta notans,

5

Scriptoris bene compta manu meritoque renidens

      Gratificum, domini uisibus apta sacris,

Pallida nunc, atro chartam suffusa colore,

      Paupere uix minio carmina dissocians,

Hinc trepido pede tecta petis uenerabilis aulae,

10

      Horrida quod nimium sit tua nunc facies.

Hos habitus uatis praesentia fata merentur;

      Vix locus hoc saltem praebuit unde uenis.

Suppliciter tamen ire potes dominumque precari:

      Squalor et hae sordes conueniunt miseris.

15

Cum dederit clemens ueniam, natumque laremque

      Reddiderit, comptis ibis et ipsa comis,

Purpureo fulgens habitu, radiantibus intus,

      Vt quondam, scriptis ambitiosa tuis.