pseudo Cato uersus ex Columbano


Corporis exsuperat uires prudentia mentis.

Ne tua paeniteat caueas uictoria temet.

Vir bonus esse nequit nisi qui siet omnibus aequus.

Non tu quaeso iocis laedas nec carmine quemquam.

5

Sit seruus mentis uenter, sit serua libido.

Eripe, si ualeas, non suggere tela furenti.

Saepe nocet puero miratio blanda magistri.

Cum sapiente loquens perpaucis utere uerbis.

Egregios faciet mentis constantia mores.

10

Felix, qui causam loquitur prudentis in aurem.

Tantum uerba ualent, quantum mens sentiat illa.

Non erit antiquo nouus anteferendus amicus.

Moribus egregiis facias tibi nomen honestum.

Cui prodest socius qui non prodesse probatur?

15

Res se uera quidem semper declarat honeste.

Actibus aut uerbis noli tu adsuescere prauis.

Praemeditata animo leuius sufferre ualebis.

Quae subito adueniunt multo grauiora uidentur.

Felix, alterius cui sunt documenta flagella.

20

Praemia non capiet, ingrato qui bona praestat.

Omnis paulatim leto nos applicat hora.

Ante diem mortis nullus laudabilis exstat.

Doctor erit magnus, factis qui quod docet implet.

Quod tibi uis fieri, hoc alii praestare memento.

25

Quod tibi non optes, alii ne feceris ulli.

Corripe prudentem: reddetur gratia uerbis.

Plus tua quam alterius damnabis crimina iudex.

Sis bonus idque bonis, laesus nec laede nocentem.

Vir prudens animo est melior quam fortis in armis.

30

Diuitias animo iniustas attendere noli.

Semper auarus amat mendacia furta rapinas.

Inuidiae maculat famam mala pestis honestam.

Nil sine consilio facias: sic facta probantur.

Instanter facias, sors quae tibi tradat agenda.

35

Improperes numquam, dederis munuscula si qua.

Omnia pertractet primum mens uerba loquelae.

Sic nouus atque nouum uinum ueterascat amicus.

Alma dies noctem sequitur somnosque labores.

Tempora dum uariant, animus sit semper honestus.

40

Corripe peccantem, noli at dimittere, amicum.

Obseruat sapiens sibi tempus in ore loquendi;

Insipiens loquitur spretum sine tempore uerbum.

Iam magnum reddis modico tu munus amico,

Si ipsum ut amicus amas: amor est pretiosior auro.

45

Diues erit semper, dure qui operatur in agro.

Otia qui sequitur, ueniet huic semper egestas.

Omnibus est opibus melior uir mente fidelis.

Qui bona sectatur prima bene surgit in hora.

Multorum profert sapientis lingua salutem.

50

Hostili in bello dominatur dextera fortis.

Lingua ligata tibi multos acquirit amicos.

Diligit hic natum, uirga qui corripit illum.