pseudo Cato disticha 4

Altre sezioni


Praefatio

Semotam a curis si uis producere uitam

Nec uitiis haerere animi, quae moribus obsunt,

Haec praecepta tibi saepe esse legenda memento:

Inuenies, quo te possis mutare, magistrum.

 

1.

Despice diuitias, si uis animo esse beatus;

Quas qui suspiciunt, mendicant semper auari.

 

2.

Commoda Naturae nullo tibi tempore derunt,

Si contentus eo fueris quod postulat usus.

 

3.

Cum sis incautus nec rem ratione gubernes,

Noli Fortunam, quae non est, dicere caecam.

 

4.

Dilige † te ornari, sed parce dilige formam,

Quam nemo sanctus nec honestus captat habere.

 

5.

Cum fueris locuples, corpus curare memento:

Aeger diues habet nummos, se non habet ipsum.

 

6.

Verbera cum tuleris discens aliquando magistri,

Fer patris imperium, cum uerbis exit in iram.

 

7.

Res age quae prosunt; rursus uitare memento,

In quis error inest nec spes est certa laboris.

 

8.

Quod donare potes gratis concede roganti;

Nam recte fecisse bonis in parte lucrorum est.

 

9.

Quod tibi suspectum est confestim discute quid sit;

Namque solent, primo quae sunt neglecta, nocere.

 

10.

Cum te detineat ueneris damnosa libido,

Indulgere gulae noli, quae uentris amica est.

 

11.

Cum tibi praeponas animalia bruta timore,

Vnum hominem scito tibi praecipue esse timendum.

 

12.

Cum tibi praeualidae fuerint in corpore uires,

Fac sapias: sic tu poteris uir fortis haberi.

 

13.

Auxilium a notis petito, si forte labores;

Nec quisquam melior medicus quam fidus amicus.

 

14.

Cum sis ipse nocens, moritur cur uictima pro te?

Stultitia est morte alterius sperare salutem.

 

15.

Cum tibi uel socium uel fidum quaeris amicum,

Non tibi fortuna est hominis sed uita petenda.

 

16.

Vtere quaesitis opibus, fuge nomen auari:

Quid tibi diuitiae, si semper pauper abundes?

 

17.

Si famam seruare cupis, dum uiuis, honestam,

Fac fugias animo quae sunt mala gaudia uitae.

 

18.

Cum sapias animo, noli ridere senectam;

Nam quoicumque seni puerilis sensus inhaeret.

 

19.

Disce aliquid; nam cum subito Fortuna recessit,

Ars remanet uitamque hominis non deserit umquam.

 

20.

Prospicito tecum tacitus quid quisque loquatur:

Sermo hominum mores et celat et indicat idem.

 

21.

Exerce studio quamuis perceperis artem:

Vt cura ingenium, sic et manus adiuuat usum.

 

22.

Multum uenturi ne cures tempora fati:

Non metuit mortem qui scit contemnere uitam.

 

23.

Disce sed a doctis, indoctos ipse doceto:

Propaganda etenim est rerum doctrina bonarum.

 

24.

Hoc bibe quo possis si tu uis uiuere sanus:

Morbi causa mali minima est quaecumque uoluptas.

 

25.

Laudaris quodcumque palam, quodcumque probaris,

Hoc uide ne rursus leuitatis crimine damnes.

 

26.

Tranquillis rebus semper diuersa timeto,

Rursus in aduersis melius sperare memento.

 

27.

Discere ne cessa: cura sapientia crescit,

Rara datur longo prudentia temporis usu.

 

28.

Parce laudato; nam quem tu saepe probaris,

Vna dies, qualis fuerit, ostendit, amicus.

 

29.

Non pudeat, quae nescieris, te uelle doceri:

Scire aliquid laus est, culpa est nil discere uelle.

 

30.

Cum uenere et baccho lis est et iuncta uoluptas:

Quod lautum est animo complectere, sed fuge lites.

 

31.

Demissos animo et tacitos uitare memento:

Quod flumen placidum est, forsan latet altius unda.

 

32.

Dum fortuna tibi est rerum discrimine praua,

Alterius specta cui sit discrimine peior.

 

33.

Quod potes id tempta; nam litus carpere remis

Vtilius multo est quam uelum tendere in altum.

 

34.

Contra hominem iustum praue contendere noli;

Semper enim deus iniustas ulciscitur iras.

 

35.

Ereptis opibus noli maerere dolendo,

Sed gaude potius, tibi si contingat habere.

 

36.

Est iactura grauis quaesitum amittere damno;

Sed tibi cum ualeat corpus, superesse putato.

 

37.

Tempora longa tibi noli promittere uitae:

Quocumque incedis, sequitur Mors corporis umbra.

 

38.

Ture deum placa, uitulum sine crescat aratro,

Ne credas gaudere deum, cum caede litatur.

 

39.

Cede locum laesus Fortunae, cede potenti:

Laedere qui potuit poterit prodesse aliquando.

 

40.

Cum quid peccaris, castiga te ipse subinde:

Vulnera dum sanas, dolor est medicina doloris.

 

41.

Damnaris numquam post longum tempus amicum:

Mutauit mores, sed pignora prima memento.

 

42.

Gratior officiis, quo sis mage carior, esto,

Ne nomen subeas quod dicunt officiperdi.

 

43.

Suspectus caue sis, ne sis miser omnibus horis;

Nam timidis et suspectis aptissima mors est.

 

44.

Cum seruos fueris proprios mercatus in usus

Et famulos dicas, homines tamen esse memento.

 

45.

Quam primum rapienda tibi est occasio prona,

Ne rursus quaeras iam quae neglexeris ante.

 

46.

Morte repentina noli gaudere malorum:

Felices obeunt quorum sine crimine uita est.

 

47.

Cum coniunx tibi sit, ne res et fama laboret,

Vitandum ducas inimicum nomen amici.

 

48.

Cum tibi contigerit studio cognoscere multa,

Fac discas multa a uita te scire doceri.

 

49.

Miraris uersus nudis me scribere uerbis?

Hoc breuitas fecit, sensu uno iungere binos.