Iuuencus euangeliorum libri praefatio 2

Reference basis text: J. Huemer, 1891

Editing of the digital edition: L. Calzavara, 2010

Other sections


ITEM PRAEFATIO

Inmortale nihil mundi conpage tenetur,

Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma,

Non mare, non tellus, non ignea sidera caeli.

Nam statuit genitor rerum inreuocabile tempus,

5

Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum.

Sed tamen innumeros homines sublimia facta

Et uirtutis honos in tempora longa frequentant,

Adcumulant quorum famam laudesque poetae.

Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes,

10

Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis.

Nec minor ipsorum discurrit gloria uatum,

Quae manet aeternae similis, dum saecla uolabunt

Et uertigo poli terras atque aequora circum

Aethera sidereum iusso moderamine uoluet.

15

Quod si tam longam meruerunt carmina famam,

Quae ueterum gestis hominum mendacia nectunt,

Nobis certa fides aeternae in saecula laudis

Inmortale decus tribuet meritumque rependet.

Nam mihi carmen erit Christi uitalia gesta,

20

Diuinum populis falsi sine crimine donum.

Nec metus, ut mundi rapiant incendia secum

Hoc opus; hoc etenim forsan me subtrahet igni

Tunc, cum flammiuoma discendet nube coruscans

Iudex, altithroni genitoris gloria, Christus.

INVOCATIO

25

Ergo age! Sanctificus adsit mihi carminis auctor

Spiritus, et puro mentem riget amne canentis

Dulcis Iordanis, ut Christo digna loquamur.

V₁

IN NOMINE ATQUE: ADIVTORIO TRINITATIS SANCTAE AMEN | INCIPIT PROLOGUS EVANGELII VERSUUM M

INCIPIT PREFATIO IVVENCI PRESBITERI B ( PRESBITERI om. ) R

HAEC HIC SVNT EVANGELIA IIII VERSIBVS G. VETTI AQVILINI IVVENCI PRESBITERI K₁ K₂ T

INCIPIT PROLOGVS IVVENCI PRESBITERI Mp

INCIPIT PROLOGVS P

Incipit prefatio in libro Iuuenci presbiteri Hl

INCIPIVNT VERSUS DE IIII EVANGELIIS IVVENCI HISPANIENSIS PRESBITERI G