Praefatio
Telluris si forte uelis cognoscere cultus,
Vergilium legito; quodsi mage nosse laboras
Herbarum uires, Macer haec tibi carmina dicit;
Si Romana cupis et Punica noscere bella,
5
Lucanum quaeres, qui Martis proelia dixit;
Si quid amare libet uel discere amare legendo,
Nasonem petito; sin autem cura tibi haec est,
Vt sapiens uiuas, audi quae discere possis,
Per quae semotum uitiis deducitur aeuum:
10
Ergo ades et quae sit sapientia disce legendo.
1.
Si potes, ignotis etiam prodesse memento:
Vtilius regno est meritis acquirere amicos.
2.
An di sint caelumque regant, ne quaere doceri:
Cum sis mortalis, quae sunt mortalia cura.
3.
Linque metum leti; nam stultum est tempore in omni,
Dum mortem metuas, amittere gaudia uitae.
4.
Iratus de re incerta contendere noli:
Impedit ira animum, ne possis cernere uerum.
5.
Fac sumptum propere, cum res desiderat ipsa;
Dandum etenim est aliquid, dum tempus postulat aut res.
6.
Quod nimium est fugito, paruo gaudere memento:
Tuta mage est puppis modico quae flumine fertur.
7.
Quod pudeat, socios prudens celare memento,
Ne plures culpent id quod tibi displicet uni.
8.
Nolo putes prauos homines peccata lucrari:
Temporibus peccata latent, et tempore parent.
9.
Corporis exigui uires contemnere noli:
Consilio pollet cui uim natura negauit.
10.
Cui scieris non esse parem, pro tempore cede:
Victorem a uicto superari saepe uidemus.
11.
Aduersum notum noli contendere uerbis:
Lis uerbis minimis interdum maxima crescit.
12.
Quid deus intendat, noli perquirere sorte:
Quid statuat de te, sine te deliberat ille.
13.
Inuidiam nimio cultu uitare memento:
Quae si non laedit, tamen hanc sufferre molestum est.
14.
Esto animo forti, cum sis damnatus inique:
Nemo diu gaudet qui iudice uincit iniquo.
15.
Litis praeteritae noli maledicta referre:
Post inimicitias iram meminisse malorum est.
16.
Nec te collaudes nec te culpaueris ipse;
Hoc faciunt stulti, quos gloria uexat inanis.
17.
Vtere quaesitis modice: cum sumptus abundat,
Labitur exiguo quod partum est tempore longo.
18.
Insipiens esto, cum tempus postulat aut res:
Stultitiam simulare loco, prudentia summa est.
19.
Luxuriam fugito, simul et uitare memento
Crimen auaritiae; nam sunt contraria famae.
20.
Nolito quaedam referenti credere saepe:
Exigua est tribuenda fides, qui multa loquuntur.
21.
Quae potus peccas ignoscere tu tibi noli;
Nam crimen uini nullum est, sed culpa bibentis.
22.
Consilium arcanum tacito committe sodali,
Corporis auxilium medico committe fideli.
23.
Successu indignos noli tu ferre moleste:
Indulget Fortuna malis, ut uincere possit.
24.
Prospice qui ueniant casus hos esse ferendos:
Nam leuius laedit, quicquid praeuidimus ante.
25.
Rebus in aduersis animum summittere noli:
Spem retine; spes una hominem nec morte relinquit.
26.
Rem tibi quam nosces aptam dimittere noli:
Fronte capillata, post est Occasio calua.
27.
Quod sequitur specta quodque imminet ante uideto:
Illum imitare deum, partem qui spectat utramque.
28.
Fortius ut ualeas, interdum parcior esto:
Pauca uoluptati debentur, plura saluti.
29.
Iudicium populi numquam contempseris unus:
Ne nulli placeas, dum uis contemnere multos.
30.
Sit tibi praecipue, quod primum est, cura salutis;
Tempora nec culpes, cum sis tibi causa doloris.
31.
Somnia ne cures; nam mens humana quod optat,
Dum uigilans sperat, per somnum cernit id ipsum.