pseudo Cato disticha 1

Altre sezioni


1.

Si deus est animus, nobis ut carmina dicunt,

Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.

 

2.

Plus uigila semper neu somno deditus esto;

Nam diuturna quies uitiis alimenta ministrat.

 

3.

Virtutem primam esse puto, compescere linguam:

Proximus ille deo est qui scit ratione tacere.

 

4.

Sperne repugnando tibi tu contrarius esse:

Conueniet nulli qui secum dissidet ipse.

 

5.

Si uitam inspicias hominum, si denique mores,

Cum culpant alios: nemo sine crimine uiuit.

 

6.

Quae nocitura tenes, quamuis sint cara, relinque:

Vtilitas opibus praeponi tempore debet.

 

7.

Clemens et constans, ut res expostulat, esto:

Temporibus mores sapiens sine crimine mutat.

 

8.

Nil temere uxori de seruis crede querenti:

Semper enim mulier quem coniunx diligit odit.

 

9.

Cum moneas aliquem nec se uelit ille moneri,

Si tibi sit carus, noli desistere coeptis.

 

10.

Contra uerbosos noli contendere uerbis:

Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.

 

11.

Dilige sic alios, ut sis tibi carus amicus;

Sic bonus esto bonis, ne te mala damna sequantur.

 

12.

Rumores fuge neu studeas nouus auctor haberi;

Nam nulli tacuisse nocet, nocet esse locutum.

 

13.

Spem tibi polliciti certam promittere noli:

Rara fides ideo est, quia multi multa loquuntur.

 

14.

Cum te aliquis laudat, iudex tuus esse memento;

Plus aliis de te quam tu tibi credere noli.

 

15.

Officium alterius multis narrare memento;

At quaecumque aliis benefeceris ipse, sileto.

 

16.

Multorum cum facta senex et dicta reprendis,

Fac tibi succurrant iuuenis quae feceris ipse.

 

17.

Ne cures, si quis tacito sermone loquatur:

Conscius ipse sibi de se putat omnia dici.

 

18.

Cum fueris felix, quae sunt aduersa caueto:

Non eodem cursu respondent ultima primis.

 

19.

Cum dubia et fragilis nobis sit uita tributa,

In morte alterius spem tu tibi ponere noli.

 

20.

Exiguum munus cum dat tibi pauper amicus,

Accipito laetus, plene et laudare memento.

 

21.

Infantem nudum cum te natura crearit,

Paupertatis onus patienter ferre memento.

 

22.

Ne timeas illam quae uitae est ultima finis:

Qui mortem metuit, quod uiuit, perdit id ipsum.

 

23.

Si tibi pro meritis nemo succurrit amicus,

Incusare deos noli, sed te ipse coerce.

 

24.

Ne tibi quid desit, quod quaesisti, utere parce;

Vtque, quod est, serues, semper tibi desse putato.

 

25.

Quod dare non possis, uerbis promittere noli,

Ne sis uentosus, dum uir bonus esse uideris.

 

26.

Qui simulat uerbis nec corde est fidus amicus,

Tu quoque fac simules: sic ars deluditur arte.

 

27.

Noli homines blando nimium sermone probare:

Fistula dulce canit, uolucrem dum decipit auceps.

 

28.

Cum tibi sint nati nec opes, tunc artibus illos

Instrue, quo possint inopem defendere uitam.

 

29.

Quod uile est, carum, quod carum, uile putato:

Sic tu nec cupidus nec auarus nosceris ulli.

 

30.

Quae culpare soles ea tu ne feceris ipse:

Turpe est doctori, cum culpa redarguat ipsum.

 

31.

Quod iustum est petito uel quod uideatur honestum;

Nam stultum petere est quod possit iure negari.

 

32.

Ignotum tibi tu noli praeponere notis:

Cognita iudicio constant, incognita casu.

 

33.

Cum dubia in certis uersetur uita periclis,

Pro lucro tibi pone diem quicumque sequetur.

 

34.

Vincere cum possis, interdum cede sodali,

Obsequio quoniam dulces retinentur amici.

 

35.

Ne dubita, cum magna petes, impendere parua:

His etenim pressos contingit gloria raro.

 

36.

Litem inferre caue, cum quo tibi gratia iuncta est:

Ira odium generat, concordia nutrit amorem.

 

37.

Seruorum culpa cum te dolor urguet in iram,

Ipse tibi moderare, tuis ut parcere possis.

 

38.

Quem superare potes interdum uince ferendo;

Maxima enim est hominum semper patientia uirtus.

 

39.

Conserua potius, quae sunt iam parta, labore:

Cum labor in damno est, crescit mortalis egestas.

 

40.

Dapsilis interdum notis et largus amicis

Cum fueris, dando semper tibi proximus esto.