Optatianus Porfyrius carmina 27

Other sections


Praecelsae quercus frondenti in uertice pendens

Testor templa loci Faunos celebrare frequentes,

Disparibus compacta modis totidemque cicutis,

Dulcisono Panum oblectans modulamine siluas,

5

Naiadum Dryadumque choros arcanaque Bacchi

Orgia et heuuantis Satyros per musica tempe.

Me Pan ad thiasos docuit modulamina cantus,

Et uariata sonis uinxit consortia primus;

Attis almus amans, tua maxima cura, Cybele,

10

E roseo terit ore deus mollique labello,

Accenditque tuos Idaeos, mater, amores;

In me felices animauit carmine Musas,

Me iudex formae alta gestauit in Ida;

Me laeti sociam uoti uicina marito

15

Eoo lucis canit inuitata sub ortu.