Optatianus Porfyrius carmina 24

Other sections


O qui Tartareas pede fauces proteris almo,

O miserate tuos, quis ignea templa supremi

Annuis esse poli, pia lucis regna paternae,

Tu uirtus aeterna dei; tecum omnia, Christe,

5

Tunc pater exorsus, cum moles obsita pigro

Squalore emersit, positoque adrisit operto

Ante ortus hominum; sancto tu, diue, Tonanti

Secretae uires, quem tutum mens genitoris

Sola tenens prudensque dei deus interioris,

10

Principii sobolem nullius, uasta cruento

Quod Mors regnabat leto, rata gaudia fudit

Ore medellifero, nec poena perpete frangi

Depulsos homines placuit natalibus astris;

Tum tu prostratis uitae uia, sed tamen olim

15

Praesago admonitu te uatum fata canebant.

Te, quia fecundus porro ortus error agebat,

Consilii ut summam rerum sator edidit ore,

O uere patris sapientia, Christe; opulento

Exertus uerbo, detrusum in uincula mortis

20

Mox hominem sumis, quaeque est uis una saluti,

Infima dignare quod naturae ordine recto,

Vt perculsa leues, inclinere ipse iacenti.

Non e terreno corpus tibi pondere tractum,

Praecelso sed uirgo uterum de semine feta,

25

Nec segni coitu natus, sed coniuge caelos,

Corporeus uultu, deus actu: casus utrumque.

Inuitans iussa exemplis hominique dicatus

Aequalis dominus, quia lis onerosa caduco

Dicta sit humano, sperem ut diuina imitatu,

30

Ipse hominis titulo incedis, teque profanis,

Maxime, Iudaeis plectendum post pia mille

Munia permittis, letumque salubre luisti;

Mox necat humanas in se caro pendula noxas,

At pater in sedes natum recipitque uehitque.

35

Aeternum saluis signum dat machina sacra.