Optatianus Porfyrius carmina 23

Other sections


Ingemui grauiter, Graecum miseratus amicum,

Cui mea mens, admissa dolens, cupit omnia fari,

Solus ut haec occulta legens se concitet ira,

Vnde queat plexum uinclis sontemque tenere,

5

Sed uitans multos, quos foeda ad iurgia coiux

Noluerit testes, neu candida femina Graecum

Mox caris hebetet telis, nihil improba cygni

Deposuisse uidens Helenam, cui gratia binis

Maior adulteriis. do nomina cuncta libenter:

10

Musa sonat Graecis. Fryx coiux, crede canenti.