Optatianus Porfyrius carmina 22

Other sections


Mirum opus est cunctos et tales edere uersus,

Sicque locare hederis. Paulum tu, die, rogatus

Mox ades. en quorsum rapies, qui praebeo fixas?

Sum tuus, et primis tua discimus, ut tria felix

5

Nec fallax tribuens audaci in munere clarum

Aequiperes animum. nunc Clio carmina firmet.

Qui poterunt pangi? ponam ceu stamina normas,

Quae uerrant sese, quae uincula mitia curent?

Tu dabis has uires; tua rursum consere praemia.

10

Ausibus in magnis laeta ad contraria curras.

Aonidum nam fonte graui micat ars noua uenis.

Immanest prorsum amplexu aut tot ocius oras

Prospicere, plantare modos, immittat uti tum

Et proiiecta necet consumto ingloria libro.

15

Si sapiunt et nostra cui succrescere acumen

Praesolidum densumque animi deducere uiua,

Congruere cernant studiose, qui bona calles

Legibus abstrusis, quod carmina conspicor a te,

Blande animi iudex, qui moribus omni agis auctu;

20

Praemiro ostendis studia in rectore polita,

Treusicolasque tuos, auctus laetabile, sumens

Intuitum quo prospera facta ac gaudia dones

Publica: nil prius est quod ui et nomine curas.

Fas sit Sidonii sensum in penetrale patroni

25

Noscere quae possis. illic nitor ociter eius

Conditur abstrusa generosum cogere censum

Pauperie: flagrant geminis noua gaudia uotis.

Diues Apollineis deaurat foedera plectris;

Hic nouit laudes doctus quaeque omine tanto

30

Sunt praeuisa bonis. tu dexter protinus esto

Cum sanctis; insiste fide festinus in amplum.

Clementi haec nutu Augustus tibi dona beata

Laudato tribuet, te consule praemia complet.

Hinc tua tunc festis noti sex nomina plausus

35

Plurimus ac prudens rerum quis torpeat usus

Degeneri ab spe molita plus ingruit. hinc iam

Suscipe uoto alacri hoc munus, uir bone, clare.