Optatianus Porfyrius carmina 21

Other sections


Pauca quidem cecini fors friuola; his quoque iungam

Ludicra: sic nostra panget tua iussa Camena.

Ambiet haec claudens felicis numine Phoebi

Calliope partita nouis sibi uincula curis,

5

Flexibus ut primis discordi regula cultu

Hinc alia sonet arte super Pythoia flexus.

Sic facies, totiens cum confirmauerit aestus,

Sic animus nec uictus iners sit saucius. Irim

Impleri uarias metricae grauioris ob artes

10

Tandem nosse dei meditantem uix licet aestus;

Rite uelit, metro dum in agmine colocat astri

Effigiem, trepidoque parans sermone latenter

Dicere nec metuens uincto sic omnia ab ortu

Pangere. sed rursum Bassus nunc prodere carmen

15

Imperat: hic docilis Musae de fonte meabunt

Ordine Castalio texti per nomina uersus.