Optatianus Porfyrius carmina 12

Other sections


Constantine pater, tu, mundi gloria, consul,

Ecce tuo renouata dabis tot aperta labore

Regna per innumeras gentes. mox carus Eois

Tot populis pia iura feres, et solus in omni

5

Augustus mundo sparges et in ultima numen.

Sol tibi felices faciet spes perpete nutu:

Ars bona iustitiae et diuum uicina decori

Largi dona boni caelo capit; influit illuc

Vota quod optarint pietatis. cana subibit

10

Sancta Ceres; tellus reddit Bacheia lapsa

Riuis dona suis; non Euri e flamine turbant

Enormes pelagus; stat mitis principe noto

Res per iusta uigens oris, qua signa Booten

Vltima consocia tollunt in sidera dextra.

15

Maxime, iustitiae lumen, concordia et omen

Pacificum te tota cupit iam saucia et orat

Res fessas cito pace leues. tu iunge sereni

Orbis uota tui, gentes sibi iunge uolentes.