Optatianus Porfyrius carmina 11

Other sections


Fortia facta ducis toto dominantia iam nunc

Orbe canam, quis laeta suo sub principe tanto

Rursum Roma tenet, mundi caput, inclita, carmen.

Tu uatem, tu, diua, mone. lacerata cruentis

5

Imperiis pars fessa poli diuisa gemebat

Sceptra et Ausoniae maerebat perdita iura.

Siqua fides, tantis Romanum gloria nomen

Insignit titulis, dominos et libera quaerunt,

Maestaque iure suo trepidat plaga maxima mundi.

10

Vnde iubar lucis primum radians Hyperion

Sideribus pulsis rutilo diffundit ab ortu,

Inde tuum nomen multum uenerabile cunctis,

Maxime bellantum domitor, lux unica mundi,

Perpetuis uotis cupiunt, memorabile numen,

15

Exoptant, seruire uolunt (mirabile dictu)

Remque laremque suum, tanta est tibi gloria iusti,

Auguste. iuuat ecce tuo sub foedere iam nunc

Totum orbem post tot caedes, quas fessa gemebant

Omnia, nunc nullo tandem trepidantia motu,

20

Romuleis seruire piis, pater inclite, iussis.