Optatianus Porfyrius carmina 10

Other sections


Calliope cane plura procax. en ore serenus

Fontis Castalii deus audiet; inde canoros

Mens furit in nexus, et felix currere uotis

Iam se credet ouans. libet ire per auia sola

5

Impete quo gressus effandi optata cupido

Inuitata tulit. mens tantum, maxime Caesar,

Aoniae nodos amplectitur. incitus aethra

Funde, pater, coeptis Musas, ad mutua uersus.

Scrupea fingentem tam duro carmina uersu

10

Ludere- fas nobis praesumere dicere metra-,

Gaudia uel tenui mea pandere sit mihi, Musa.

Tantus honor me iure suo per sidera saeclo,

O decus Ausoniae, tulerit. sic parua locuto

Amplius en, iudex, dominus, tot munera summa

15

Tantaque concedis. tu mentem dicere donis

Inuitas laudis cum munere; sic uaga primis,

Haud audita ligas. nec dictis laesa Camena

Audet magnanimo uati noua uincula mentis

Iussa dare, creuitque meo correpta fauore.

20

En age: iam reddit uotis pia praemia magnus.

Concordi saeclo Romae decus et sibi mundi

Iura sui, tot lux populis orbique tropaeum

Sic data sunt; isto maior tua gloria terris.

En, Auguste, tuis praesens et tantus ubique,

25

Imperiis fecunde, paras nunc omine Crispi

Oceani intactas oras, quibus eruta Franci

Dat regio procul ecce deum, cui deuia latis

Tota patent campis. ut, caeso limite, uictor

Rite atauo summo melior, cui Claudius acer,

30

Magnanimum sidus, dat clarum e numine diuo

Imperium, Virtus quem felix optat alumnum.

Auges flore tuo nostrae tibi dedita uitae;

Orta micat fratrum fatalis gloria saeclo,

Res Latia ut uoti compos sic gaudeat aucta.

35

Aspice: pacato parta est lux laeta sub orbe.