Optatianus Porfyrius carmina 9

Other sections


Castalides, domino uirtutum tradite palmam.

Constantinus habet bellorum iure tropaeum,

Vindice sub dextra reddens feliciter orbem

Consiliis, iterum suadens et cuncta referre,

5

Roma, tibi. bellis cum saeua innectere possit

Vincla iugi, uirtus mitis non armat in hostem,

Sed magno patiens docuit certamine parcens

Quid pietas donet post pila minacia clemens.

Nunc mihi iam toto dociles Helicone Camenae

10

Mittite compositas in tempora mitia palmas;

Nectite de metris uirtutum carmina et omnes

Concinite, ut fructu felix et principe digna

Det stirpes gratas, texens quas pagina uersu

Hinc uoueat, titulo uotorum carmine pollens.

15

Pierios mihi, Phoebe, tuo de numine praestent

Fontes Castaliae; tua, si licet ire, peragrans

Mens iuga celsa petet, mecum si pangere uersu

Musa uelit tanto iam nunc sub principe laeta,

Laudis dona ferens, resonans insignia ramis,

20

Vincentum iussos audax, mihi fida, triumphos,

Et meritum iustis tot reddere nobile palmas,

Aonidum quas ualle fluens alit unda rigatas.

Sancte, salus mundi, armis insignibus ardens,

Crispe, auis melior, te carmine laeta secundo

25

Clio Musa sonans tua fatur pulchra iuuentae.

Nobile tu decus es patri, tuque alme Quiritum

Et spes urbis eris. Nos mentis carmina, Caesar,

Tu uincens pacis gratissima foedera semper

Indulge, et facilis gentes adiunge rogantes,

30

Facque tui iuris, gaudens uirtutibus auctis.

Constantinus item, laus orbis, gloria saecli,

Romuleum sidus, lux clemens, inclita fratrum

Nobilitas, proauis uerum et memorabile fama

Restituit uictor Caesar nomenque decusque.

35

Sancte pater, rector superum, uicennia laeta

Augusto et decies crescant sollemnia natis.