Optatianus Porfyrius carmina 8

Other sections


Accipe picta nouis elegis, lux aurea mundi,

Clementis pia signa dei uotumque perenne.

Summe, faue. te tota rogat plebs gaudia rite,

Et meritam credit, cum seruat iussa timore

5

Augusto et fidei, Christi sub lege probata.

Gloria iam saeclo processit candida miti,

Accumulans coetus et tota ornata serenis

Muneribus praestans natis, ut laurea uota,

Virtutum titulos, primis iam debeat annis,

10

Progenie tali genuit quos nobile saeclum.

His decus a proauo, et uerae conscia prolis

Roma cluit, princeps inuicti militis, alma,

Otia pacis amans. haec sunt mitissima dona,

Hoc ataui meritum. uotis post editus orbis

15

Erumpens docuit ne norint frangere fidei

Optima iura pares; curis sub Martis iniqui

Nullis laesa fides. hinc iugi stamine fata

Vobis fila legunt placida pietate secuta,

Et res Constanti nunc exerit inclita Fama,

20

Aucta stirpe pia, uoto accumulata perenni;

Sancta suas sedes ad mentis gaudia migrat

Aetherio residens felix in cardine mundi.

Iam patriae uirtutis opus belline labore

An iusti meritis dicam mentisque serenae?

25

Et pia dona canam fecundaque pectora noto

Rite deo, sic mente uigent cui gaudia casta?

Claudius inuictus bellis insignia magna

Virtutum tulerit Gothico de milite parta,

Et pietate potens Constantius omnia pace

30

Ac iustis auctus complerit saecula donis:

Haec potiore fide, meritis maioribus orta

Orbi dona tuo praestas, superasque priora,

Perque tuos natos uincis praeconia magna.

Ac tibi lege dei iussisque perennia fient

35

Saecla pii sceptri te, Constantine, sereno.