Optatianus Porfyrius carmina 6

Other sections


Martia gesta modis audax imitata sonoris

Musa per effigiem turmarum carmina texit,

Et nunc agmen agit quino sub limite rectum

Musigeno, spatium septeno milite distans,

5

Nunc eadem uerso relegens utcumque meatu

Mittit in amfractus non una lege cateruas,

Dissona componi diuerso carmine gaudens,

Grata nimis flexu docili de perpete metro,

Orsa iterum fini socians, confinia contra

10

Praeponens orsis, nullo discrimine metri.

Quin etiam partes mediae sua munia doctae

Expediunt: uersis uicibus, nam, fine sed uno,

Quamuis ambiguos cursus et deuia claudit.

Ostentans artem uinciri, scrupea praebet

15

Sarmaticas, summe, strages, et tota peracta

Vota (precor, faueas) sub certo condita uisu.

Factorum gnarum tam grandia dicere uatem

Iam totiens, Auguste, licet. Campona cruore

Hostili post bella madens artissima toto

20

Corpora fusa solo, submersas amne repleto

Victrix miretur turbas aciemque ferocem.

Plurima conarer, Phoebeo carmine gaudens,

Margensis memorare boni caelestia facta,

Introitus et bella loqui perculsa ruinis,

25

Quis deuicta iacet gens duro Marte caduca.

Testis magnorum uicina Bononia praesens

Sit uoti compos, excisaque agmina cernens

Det iuga captiuis et ducat cetera praedas.

Grandia uictori molimur proelia plectro

30

Dicere, nec satis est, uotum si compleat ore

Musa suo: quaecumque parat sub lege sonare,

Scruposis innexa modis, perfecta Camenis

Vult resonare meis, et testis nota tropaea

Depictis signare metris, cum munere sacro

35

Mentis deuotae placarint fata procellas.