Optatianus Porfyrius carmina 3

Other sections


Fingere Musarum flagrarem numine uultus,

Alme parens orbis, perfecta in munia uersu,

Votaque, si ratio non abnuat ordine Phoebi.

Gesta canunt, quos Aonium placabile numen

5

Vatis sorte frui dat; donis carminis ex hoc

Sustollens et uersu instigans ora sonare,

Tu mentem inspiras uatis; tu gaudia semper

In te, sancte, uocas. tu quiuis docta Camenae

Edere dicta fauens, tu laetus uota secunda,

10

Vt rata sint, audis; tua mitis rector Olympi

Tempora praecipua seruat pietate serena.

Aurea iam toto, uictor, tua saecula pollent,

Constantine, polo. haec nexus lege solutis

Dicturus metris magno mouet agmine Musas,

15

At mea uix pictis dum texit carmina Phoebi

Calliope modulis, gaudet, si uota secundet

Delius, intexta ut parili sub tramite Musa

Orsa iuuet, uersu consignans aurea saecla.

Sed tibi deuotam rapiunt ad gaudia mentem

20

Audenterque loqui suadent per deuia uoto

Aonides fretae, et, quantis sua uerba tueri

Legibus astrictae, te tota mente fideque

Vatis uoce tui, tua, princeps inclite, tanta

Bella canunt, et Pegaseo noua carmina potu

25

Exercent, nexuque uolunt nunc rite sonare

Egregium imperium, tanto cur munere fungi

Et praecelsa iuuat uersu per scrupea fari.

Mentis opus mirum metris intexere carmen

Ad uarios cursus; uix, arto in limite clausa,

30

Nodosos uisus artis cata praeferat ex hoc,

Et tamen ausa loqui tanto mens aestuat ore,

Nec dignum uotis carmen sic reddere retur,

Tali lege canens; quae nostrum pagina sola,

Ex Helicone licet, complebit, munus amoris,

35

Picta elementorum uario per musica textu.