Formosam Donacen Idas puer et puer Alcon
Ardebant rudibusque annis incensus uterque
In Donaces uenerem furiosa mente ruebant.
Hanc, cum uicini flores in uallibus horti
5
Carperet et molli gremium compleret acantho,
Inuasere simul uenerisque imbutus uterque
Tum primum dulci carpebant gaudia furto.
Hinc amor et pueris iam non puerilia uota:
†Quis anni ter quinque hiemes et† cura iuuentae.
10
Sed postquam Donacen duri clausere parentes,
Quod non tam tenui filo de uoce sonaret
Sollicitumque foret pinguis sonus, improba ceruix
Suffususque rubor crebro uenaeque tumentes,
Tum uero ardentes flammati pectoris aestus
15
Carminibus dulcique parant releuare querella;
Ambo aeuo cantuque pares nec dispare forma,
Ambo genas leues, intonsi crinibus ambo.
Atque haec sub platano maesti solatia casus
Alternant, Idas calamis et uersibus Alcon.
20
"Quae colitis siluas, Dryades, quaeque antra, Napaeae,
Et quae marmoreo pede, Naides, uda secatis
Litora purpureosque alitis per gramina flores:
Dicite, quo Donacen prato, qua forte sub umbra
Inueniam, roseis stringentem lilia palmis?
25
Nam mihi iam trini perierunt ordine soles,
Ex quo consueto Donacen exspecto sub antro.
Interea, tamquam nostri solamen amoris
Hoc foret aut nostros posset medicare furores,
Nulla meae trinis tetigerunt gramina uaccae
30
Luciferis, nullo libarunt amne liquores;
Siccaque fetarum lambentes ubera matrum
Stant uituli et teneris mugitibus aera complent.
Ipse ego nec iunco molli nec uimine lento
Perfeci calathos cogendi lactis in usus.
35
Quid tibi, quae nosti, referam? scis mille iuuencas
Esse mihi, nosti numquam mea mulctra uacare.
Ille ego sum, Donace, cui dulcia saepe dedisti
Oscula nec medios dubitasti rumpere cantus
Atque inter calamos errantia labra petisti.
40
Heu, heu! nulla meae tangit te cura salutis?
Pallidior buxo uiolaeque simillimus erro.
Omnes ecce cibos et nostri pocula Bacchi
Horreo nec placido memini concedere somno.
Te sine, uae misero, mihi lilia fusca uidentur
45
Pallentesque rosae nec dulce rubens hyacinthus,
Nullos nec myrtus nec laurus spirat odores.
At si tu uenias, et candida lilia fient
Purpureaeque rosae, et dulce rubens hyacinthus;
Tunc mihi cum myrto laurus spirabit odores.
50
Nam dum Pallas amat turgentes unguine bacas,
Dum Bacchus uites, Deo sata, poma Priapus,
Pascua laeta Pales, Idas te diligit unam."
Haec Idas calamis. tu, quae responderit Alcon
Versu, Phoebe, refer: sunt curae carmina Phoebo.
55
"O montana Pales, o pastoralis Apollo,
Et nemorum Siluane potens, et nostra Dione,
Quae iuga celsa tenes Erycis, cui cura iugales
Concubitus hominum totis conectere saeclis:
Quid merui? cur me Donace formosa reliquit?
60
Munera namque dedi, noster quae non dedit Idas,
Vocalem longos quae ducit aedona cantus;
Quae licet interdum, contexto uimine clausa
Cum paruae patuere fores, ceu libera ferri
Norit et agrestes inter uolitare uolucres,
65
Scit rursus remeare domum tectumque subire,
Viminis et caueam totis praeponere siluis.
Praeterea tenerum leporem geminasque palumbes
Nuper, quae potui, siluarum praemia misi.
Et post haec, Donace, nostros contemnis amores?
70
Forsitan indignum ducis, quod rusticus Alcon
Te peream, qui mane boues in pascua duco.
Di pecorum pauere greges, formosus Apollo,
Pan doctus, Fauni uates et pulcher Adonis.
Quin etiam fontis speculo me mane notaui,
75
Nondum purpureos Phoebus cum tolleret ortus
Nec tremulum liquidis lumen splenderet in undis:
Quod uidi, nulla tegimur lanugine malas;
Pascimus et crinem; nostro formosior Ida
Dicor, et hoc ipsum mihi tu iurare solebas,
80
Purpureas laudando genas et lactea colla
Atque hilares oculos et formam puberis aeui.
Nec sumus indocti calamis: cantamus auena,
Qua diui cecinere prius, qua dulce locutus
Tityrus e siluis dominam peruenit in urbem.
85
Nos quoque te propter, Donace, cantabimur urbi,
Si modo coniferas inter uiburna cupressos
Atque inter pinus corylum frondescere fas est."
Sic pueri Donacen toto sub sole canebant,
Frigidus e siluis donec descendere suasit
90
Hesperus et stabulis pastos inducere tauros.