Tiberianus carminum fragmenta 8

Other sections


Ite igitur, Camenae,

Fonticolae puellae,

Quae canitis sub antris

Mellifluos sonores,

5

Quae leuitis capillum

Purpureum Hippocrenae

Fonte, ubi fusus olim

Spumea lauit almus

Ora iubis aquosis

10

Pegasus in nitentem

Peruolaturus aethram