Dum fiscella tibi fluuiali, Tityre, iunco
Texitur et raucis immunia rura cicadis,
Incipe, si quod habes gracili sub harundine carmen
Compositum. nam te calamos inflare labello
5
Pan docuit uersuque bonus tibi fauit Apollo.
Incipe, dum salices haedi, dum gramina uaccae
Detondent, uiridique greges permittere campo
Dum ros et primi suadet clementia solis.
Hos annos canamque comam, uicine Timeta,
10
Tu iuuenis carusque deis in carmina cogis?
Viximus et calamis uersus cantauimus olim,
Dum secura hilares aetas ludebat amores.
Nunc album caput et ueneres tepuere sub annis,
Iam mea ruricolae dependet fistula Fauno.
15
Te nunc rura sonant; nuper nam carmine uictor
Risisti calamos et dissona flamina Mopsi
Iudice me. mecum senior Meliboeus utrumque
Audierat laudesque tuas sublime ferebat;
Quem nunc emeritae permensum tempora uitae
20
Secreti pars orbis habet mundusque piorum.
Quare age, si qua tibi Meliboei gratia uiuit,
Dicat honoratos praedulcis tibia manes.
Et parere decet iussis et grata iubentur.
Namque fuit dignus senior, quem carmine Phoebus,
25
Pan calamis, fidibus Linus aut Oeagrius Orpheus
Concinerent totque acta uiri laudesque sonarent.
Sed quia tu nostrae musam deposcis auenae,
Accipe quae super haec cerasus, quam cernis ad amnem,
Continet, inciso seruans mea carmina libro.
30
Dic age; sed nobis ne uento garrula pinus
Obstrepat, has ulmos potius fagosque petamus.
Hic cantare libet; uirides nam subicit herbas
Mollis ager lateque tacet nemus omne: quieti
Aspice ut ecce procul decerpant gramina tauri.
35
Omniparens aether et rerum causa, liquores,
Corporis et genetrix tellus, uitalis et aer,
Accipite hos cantus atque haec nostro Meliboeo
Mittite, si sentire datur post fata quietis.
Nam si sublimes animae caelestia templa
40
Sidereasque colunt sedes mundoque fruuntur,
Tu nostros aduerte modos, quos ipse benigno
Pectore fouisti, quos tu, Meliboee, probasti.
Longa tibi cunctisque diu spectata senectus
Felicesque anni nostrique nouissimus aeui
45
Circulus innocuae clauserunt tempora uitae.
Nec minus hinc nobis gemitus lacrimaeque fuere
Quam si florentes mors inuida carperet annos;
Nec tenuit tales communis causa querellas.
"Heu, Meliboee, iaces letali frigore segnis
50
Lege hominum, caelo dignus canente senecta
Concilioque deum. plenum tibi ponderis aequi
Pectus erat. tu ruricolum discernere lites
Adsueras, uarias patiens mulcendo querellas.
Sub te iuris amor, sub te reuerentia iusti
55
Floruit, ambiguos signauit terminus agros.
Blanda tibi uultu grauitas et mite serena
Fronte supercilium, sed pectus mitius ore.
Tu calamos aptare labris et iungere cera
Hortatus duras docuisti fallere curas;
60
Nec segnem passus nobis marcere iuuentam
Saepe dabas meritae non uilia praemia Musae.
Saepe etiam senior, ne nos cantare pigeret,
Laetus Phoebea dixisti carmen auena.
Felix o Meliboee, uale! tibi frondis odorae
65
Munera dat lauros carpens ruralis Apollo;
Dant Fauni, quod quisque ualet, de uite racemos,
De messi culmos omnique ex arbore fruges;
Dat grandaeua Pales spumantia cymbia lacte,
Mella ferunt Nymphae, pictas dat Flora coronas:
70
Manibus hic supremus honos: dant carmina Musae,
Carmina dant Musae, nos et modulamur auena:
Siluestris te nunc platanus, Meliboee, susurrat,
Te pinus; reboat te quicquid carminis Echo
Respondet siluae; te nostra armenta loquuntur;
75
Namque prius siccis phocae pascentur in aruis
Insuetusque freto uiuet leo, dulcia mella
Sudabunt taxi, confusis legibus anni
Messem tristis hiemps, aestas †tractabit† oliuam,
Ante dabit flores autumnus, uer dabit uuas,
80
Quam taceat, Meliboee, tuas mea fistula laudes."
Perge, puer, coeptumque tibi ne desere carmen.
Nam sic dulce sonas, ut te placatus Apollo
Prouehat et felix dominam perducat in urbem.
Namque hic in siluis praesens tibi fama benignum
85
Strauit iter, rumpens liuoris nubila pennis.
Sed iam sol demittit equos de culmine mundi,
Flumineos suadens gregibus praebere liquores.