Tiberianus carmina 4

Reference basis text: S. Mattiacci, 1990

Editing of the digital edition: B. Ranieri, 2014

Other sections


 

Omnipotens, annosa poli quem suspicit aetas,

Quem sub millenis semper uirtutibus unum

Nec numero quisquam poterit pensare nec aeuo,

Nunc esto affatus, si quo te nomine dignum est,

5

Quo sacer ignoto gaudes, quod maxima tellus

Intremit et sistunt rapidos uaga sidera cursus.

Tu solus, tu multus item, tu primus et idem

Postremus mediusque simul mundique superstes.

Nam sine fine tui labentia tempora finis,

10

Altus ab aeterno spectans fera turbine certo

Rerum fata rapi uitasque inuoluier aeuo

Atque iterum reduces supera in conuexa referri,

Scilicet ut mundo redeat quod partibus haustum

Perdiderit refluumque iterum per tempora fiat,

15

Tu (siquidem fas est in temet tendere sensum

Et speciem temptare sacram, qua sidera cingis

Immensus longamque simul complecteris aethram)

Fulmineis forsan rapida sub imagine membris

Flammifluum quoddam iubar es, quo cuncta coruscans

20

Ipse uides nostrumque premis solemque diemque.

Tu genus omne deum, tu rerum causa uigorque,

Tu natura omnis, deus innumerabilis unus,

Tu sexu plenus toto, tibi nascitur olim

Hic deus, hic mundus, domus hic hominumque deumque,

25

Lucens, augusto stellatus flore iuuentae.

Quem (precor, aspires), qua sit ratione creatus,

Quo genitus factusue modo, da nosse uolenti;

Da, Pater, augustas ut possim noscere causas,

Mundanas olim moles quo foedere rerum

30

Sustuleris animamque leui quo maximus olim

Texueris numero, quo congrege dissimilique,

Quicquid id est uegetum, quod per cita corpora uiuit.

1

suspicit B R

suscipit A M P S V