Tiberianus carmina 2

Other sections


Aurum, quod nigri manes, quod turbida uersant

Flumina, quod duris extorsit poena metallis!

Aurum, quo pretio reserantur limina Ditis,

Quo Stygii regina poli Proserpina gaudet!

5

Aurum, quod penetrat thalamos rumpitque pudorem,

Qua ductus saepe illecebra micat impius ensis!

In gremium Danaes non auro fluxit adulter

Mentitus pretio faciem fuluoque ueneno?

Non Polydorum hospes saeuo necat incitus auro?

10

Altrix infelix, sub quo custode pericli

Commendas natum? cui regia pignora credis?

Fit tutor pueri, fit custos sanguinis aurum!

Immitis nidos coluber custodiet ante

Et catulos fetae poterunt seruare leaenae.

15

Sic etiam ut Troiam popularet Dorica pubes,

Aurum causa fuit, pretium dignissima merces:

Infami probro palmam conuendit adulter.

Denique cernamus, quos aurum seruit in usus.

Auro emitur facinus, pudor almus uenditur auro,

20

Tum patria atque parens, leges pietasque fidesque:

Omne nefas auro tegitur, fas proditur auro.

Porro hoc Pactolus, porro fluat et niger Hermus?

Aurum, res gladii, furor amens, ardor auarus,

Te celent semper uada turbida, te luta nigra,

25

Te tellus mersum premat infera, te sibi nasci

Tartareus cupiat Phlegethon Stygiaeque paludes!

Inter liuentes pereat tibi fuluor harenas,

Nec post ad superos redeat faex aurea puros!