Commodianus instructiones 2, 31

Altre sezioni


Dum leue uidetur cumcumque neque uitatur

Et quasi facile ruis dum ab utero illud,

Fabulae subueniunt, quo uenisti fundere preces

Aut pulsare domum stomachi pro delicto diurno.

5

Bucina praeconum clamat lectore legente,

Vt pateant aures, et tu magis obstruis illas;

Luxaris labia, quibus ingemiscere debes.

Obde malis pectus uel <illa> in pectore solue.

Sed quia diuitias faciunt aut pecunias frontem,

10

Inde perit omnis, quando sibi maxime fidunt.

Sic feminae quoque coeunt, qua se inicient balneo.

Et, de domo dei ceu nundinas facitis, astent.

Terruit hinc dominus: domus orationis adesto!

Sacerdos domini cum 'susum corda' praecedit,

15

In prece fienda ut fiant silentia uestra,

Limpide respondis nec temperas quodque promittis.

Exorat ille altissimum pro plebe deuota,

Ne pereat aliquis; at tu te in fabulis uertis,

Tu subridis ibi aut detrahis proximae forma<m>;

20

Indisciplinata loqueris, quasi sit deus absens,

Omnia qui fecit, nec <audiat> neque <te> cernat.