Commodianus instructiones 2, 28

Altre sezioni


Filiorum casus licet et dolum cordis relinquat,

In nigris exire tamen nec plangere fas est.

Lex prudentes ait animo, non pompa dolore,

In salomoniaco libro, septimana finita.

5

Oblita domini de resurrectione promissa?

Si martyres feceris filios, sic uoce deflebas?

Non pudet infrenem gentiliter plangere natos?

Os laceras, tundis pectus, uestimenta diducis,

Nec metuis dominum, cuius optas regnum uidere.

10

Lugere quod fas est nolite, tamen orate pro illis!

Vos ideo tales, quod minus quam gentes eritis

Germine zabolico? qua gratia false petisti?

Extinctos clamatis, facitis ut turba pronatae.

Nec dolore duxit pater filium mactandum ad aram,

15

Dolore nec uates filium luxit defunctum;

Omnipotentis enim nec flens deducebat alumnum,

Sed deo deuotus festinanter funus agebat.