Nemesianus de aucupio 2

Reference basis text: P. Volpilhac, 1975

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2010

Other sections


Cum nemus omne suo uiridi spoliatur honore,

Fultus equi niueis siluas pete protinus altas

Exuuiis: praeda est facilis et amoena scolopax.

Corpore non Paphiis auibus maiore uidebis.

5

Illa sub aggeribus primis, qua profluit umor,

Pascitur, exiguos sectans obsonia uermes.

At non illa oculis, quibus est obtusior, etsi

Sint nimium grandes, sed acutis naribus instat:

Impresso in terram rostri mucrone, sequaces

10

Vermiculos trahit et uili dat praemia gulae.

5

profluit Ihm

proluit Long.