Nemesianus de aucupio 1

Reference basis text: P. Volpilhac, 1975

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2010

Other sections


Et tetracem, Romae quem nunc uocitare taracem

Coeperunt. auium est multo stultissima: namque

Cum pedicas necti sibi contemplauerit astans,

Immemor ipse sui, tamen in dispendia currit.

5

Tu uero, adductos laquei cum senseris orbes,

Appropera et praedam pennis crepitantibus aufer:

Nam celer oppressi fallacia uincula colli

Excutit, et rauca subsannat uoce magistri

Consilium, et laeta fruitur iam pace solutus.

10

Hic prope Pontinum ad radices Appennini

Nidificat, patulis qua se sol obicit agris.

Persimilis cineri deorsum, maculosaque terga

Inficiunt pullae cacabantis imagine notae.

Tarpeiae est custos arcis non corpore maior

15

Nec qui te uolucres docuit, Palamede, figuras.

Saepe ego nutantem sub iniquo pondere uidi

Mazonomi puerum, portat cum prandia Circo

Quae consul praetorue nouus construxit ouanti.

2

namque Gesner

numquam Long.